Hermanni Boerhaave ... Tractatus de viribus medicamentorum

발행: 1744년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

nostrorum Humorum , re nostro , tunc illae ad ultima Vasa devenientes transire non possunt; hoc autem continuo accideret , nis1 Pulmones , pressione sua per Aerem facta , particulas istas adhaerentes minuerent, donee Vasa ipsorum tenui sima pertransiverint . Iam vero duo sunt particularum nimis aractarum eia

sectus; scilicet, i) Circulatio Liquidorum impedita; a)Humorum, qui

secerni debuere , Secretio destructa: omnis ergo medela molis auctae respicit Secretionem & Circulationem ipsam Ideo , quum Vasa ex Arteriis oriantur dupliciter, nimirum , vel ortu directo, ut Venae, vel obliquo seu late-rali, ut Glandulae, si ve Vasa Secret ria quae Arteriis & Venis sunt minora, hinc si particulae. Sanguinis solito fiant crassiores , illae quae secerni debent, Glandularum orificia nequaquam tune ingredi possunt ; sed per rectum tramitem in Venas transeunt; sicque perit Secretio , Vasaque Secretoria , ob desectum Liquidi distendentis , collabuntur: si vero tanta sit particularum

crassities, ut etiam Venas intrare ne

queant , impeditur Circulatio ; unde varii oriuntur morbi, tandemque mors ipsa . Medicamentum igitur omne , quod ad molem particuilarum auctam sanandam adhibetur , tale esse debet,

152쪽

9o PRO L. CA P. V III. De indole ut Sanguinis moleculas in Arteriolis juxta Vasa Secretoria dividere possit: quapropter efficacissima sunt Mercurialia , & Salia globulos Sanguinis mi nuentia. Morbi , qui ex hoc vitio oriuntur , praecipui sunt Hydrops innanesque Morbi inflammatorii. Particulae Sanguinis nimis imminui

dicuntur , quum ad tantam exiguitatem rediguntur ut Vitae ac Sanitati tuendis prorsus impares sint . Hujus vitii eausae sunt duae; una nempe eX- terna ; altera vero interna , quae potest esse Liquidum quoddam nimis disia solvens. Ejus effectus sunt duo; scilicet, acceleratio Circulationis, &Vasorum Secretoriorum arescentia. Nam I. Sanguis nimium, quoad particularum suarum molem , imminutus , facilius multo ex Arteriolis in Venas, quam in Vasa lateralia transire potest; ac proinde uberiori copia jam semet in easdem consert: exinde veYO magis dilatantur Venae; & quo magis diselatantur , eo vehementius se contrahunt , unde sequuntur Circulationis acceleratio, major partium attritus &calor , Sanguinisque subtilitatio , & e Vasis suis eruptio : et . Quum in hoc Sanguinis statu nullae, aut saltem pauci stimae , particulae Vasa lateralia ingrediantur , haec non amplius exten

153쪽

nofrorum Humorum , duntur , sed exsiccantur , coalescunt ,

tandemque stamina fibrosa fiunt; unde sequuntur Phthisis , Marasmus, Avarii Morbi Chronici : itaque Remedia ad hoc vitium Sanguinis corrigendum aptissima sunt Coagulant , qu lia sunt terrestria, absorbentia, &c. 8. Vitium esse- potest a. iii Humoribus nostris figurae ; dc haeratione dupliciter 'peccare dicuntur Sanguinis particulae : vel enim nimis acres sunt , vel nimis viscidae & obtusae; licet revera figura earum obtu'sa nullos malos producat effectus, . ac proinde pro vitio uon habenda sit . Figura quidem sola determinat corpus; di hoc moveri dicitur magis magisque, prout in unico puncto Rhos e

sectus praestare potest . Figura porro respectu soliditatis considerari debet sitaque , quoad figuram , corpus /gic

solummodo in Solida ; figura autem obtusa incidit in haec quemadmodum

jam demonstravimus ; unde stiperius exp0siti oriuntur effectus. Iam vero figurae obtusae sunt I. assiumpta corpora; in nobis ita reddita, sicut cera oblonga , si digitis comprimatur , rotunda fit : haec autem obtusa corpora non sunt in nobis valde rigida , sed potius lenia . in nostro Sanguine particulae , duobus eκ sontibus pro-

154쪽

s1 PRO L. CAP. VIII. De indole

veniunt ; vel enim in Sanguinem existrinsecus derivantur ; vel in ipso generantur . Quae extrinsecus adveniunt, vel per Pulmones introeunt, vel per Oesophagum , vel per Cutim externam Ave per Vasa Absorbentia, introia mittuntur, ut Cantharides, Mercuri Ilia, &c. Quae per Pulmones ingrediis untur , admodum malae sunt , utpote

subtilissimae , solidissimae, & sere immutabiles, ob structuram Pulmonum: Quae per Oesophagum intrant, hae vel in cibis continentur, vel sunt minera. Ies venenosae assumptae , quae semper eo pejores extant, quo duriores; tunc enim in Corpore mutari nequeunt :Iam vero partes omnes quae per Cutim transeunt , valde nocivae sunt, quin & subtilitate magna donantur , ut docent Cantharides & Mercurius. Particulae acres quae in ipso Sanguine generantur, sunt illae quae, propter trItum nimis vehementem, ex obtusis& si scidis evadunt iste vero attritus contingit ex duplici causa ; scilicet , r. a Liquidis stagnantibus , in. deque putredinem contrahentibus; et . a Liquidis nimis vehementer circumactis, abique alius cujuslibet Liquidi blandioris admixtione. Prior causa variis ex perimentis patet. Si enim Hominis fani .Sanguis per aliquot dies , lat per

quin

155쪽

mstrorum Humorum, Onc. '3 quinque, in vase detineatur, foetidus, acerrimus, & urinosus plane evadet; unde liquet Sanguinem eodem modo ac Acquam stagnando putrescere. Promovetur quoque haec putredo per calorem aut teporem adhibitum: hac enim ratione particulae in motu constituuntur ; unde fit ut , in se invicem agendo, acres evadant: si vero motus nimis violentus sit , tum , particulis acquosioribus exhalatis , illae quae remanebunt coalescent, tanquam frigore condensatae . Hinc ex nimio calore , seque ac frigore , oriuntur Shirrhis ex motu vero nimis vehemente, oriuntur Putrefactiones in nostro Compore . Quod vero Sanguinis particulae aeredinem ex Circulatione ni inis violenta contrahant, hoc Vel inde patet,

quod si Homo sanus, & cibis blandis

tantum utens, cujus excreta & retenta nil acredinis habeant , sed admodum insulsa sint , febre ardenti corri- .piatur ; Sanguis illius , ex accelerato Cordis motu , & transitu per minima Vasa impedito, valde pressus ac attritus , magis magisque acer evadet, Praesertim si non adhibeantur Diluentia; donec ad istum tandem aeredinis gradum pervenerit . ut Vasa rodat, Aphthaiaque, & inflammationes internas, nonyisi magna Diluentium copia curandas,

156쪽

94 PRO L. CAP. VIII. De indole

producat. Hinc ex Circulatione nimis accelerata eadem mala pronuunt, quae ex venenis acribus iii gestis oriri solent. Veteres autem Circulationis inscii , ideoque non valentes explicare causam hanc Morborum , vocarunt istud ri Sμον, h. e. , aliquid Divin*m.

9. Vitium oriri potest a. in Liquidis nostris respectu foliditatis ; & hoc respectu dupliciter quoque peccant Sanguinis particulae, scilicet, Vel excessu, vel defectu. Priusquam vero de his agamus , nonnulla de Soliditate in genere sunt dicenda . Per Soliditatem intelligimus eam corporis proprietatem, quae Vacuitati proprie opponitur ; &unumquodque corpus eo folidius esse censetur , quo minores & pauciores poros inter particulas suas interceptos nabet . Experientia compertum est , Corporum gravitatem eorumdem seseditati semper proportionalem esse; adeo ut, si duo sint corpora magnitudine aequalia , pondere vero diversa , necesse sit ut plures sint vacui meatus in uno, quam in altero. Porro notandutii est , nullum dari corpus mathematice solidum. Corpora solidiora m tum suum diutius servant, quam illa quae sunt minus solida ; hac nempe de causa , quod vis eorumdem motui r sistens, quae a fluido oritur ambiente,

157쪽

. 11.strorum Humorum, be. 9sceteris paribus, eorumdem superficiabus semper respondeat Qwapropter, quum in corpore magis solido plures sint materiae particulae, sub eadem sua perficie , quam in corpore minus solido , hinc omnino sequitur , cor, a

magis solida dissicilius sisti , quam ea

quae sunt minus . Haec vero de Soliditate in genere nunc sussiciant; verum hac de re plura vide superius in CAΡ. I. Effectus autem particularum nimis

solidarum in Sanguine duo sunt, scilicet, nimia Sanguinis subtilifatio, de Motus Oscillatorii perturbatio. Quippe i) particulae nimis folidae e Corde

expulsae majorem ceteris motum concipiunt, quantitas enim morus cujuslibet corporis, oritur ex velocitate

data moli); quapropter particulas illas, quibuscum erant simul expulsae , deserentes, in alias impingunt, atque hocce impetu easdem dissolvunt, nimis subtiles reddunt. a) Liquidum nostrum e Corde expulsem, per lineas impingit, angulis acutissimis , in latera Vasorum: quod si aequaliter ubique fiat , aequaliter distenduntur Vasa ; si vero una linea impingat vi majori, quam altera, motus oscillatorius perturbatur: Vide CAP. V. Tullo-REMATA ultima. Hoc autem necessario eveniet. si in aliqua linea par

158쪽

96 PRO L. CAP. VIII. De indolericulae contineantur ninnis solidae; hinc enim Vasa extendentur & ampliabuntur , ac Liquidi cursus perturbabitur: unde polypi saepe, aliaeque obstructiones facile accidere solent. Harum vero particularum nimis solidarum origo externa est. Remedia autem quae istis particulis adhibenda sunt, constare debent moleculis seque gravibus , ac

sunt Fluidi nostri mole culae Quoniam autem Animalium & Vegetabilium

particulae ultimo resolutae , ejusdem se re sunt gravitatis cum Fluido nostro, sive ut s. ad 6., ideo earum usu Corpus in statu sano permanebit , idemque status , si aminus fuerit , recuperabitur . Quae vero particulae graviores sunt , ut Phosphorus , Oleaque crassa ex Animalibus deprompta , Sales fixi eκ Vegetabilibus extram, Acida metallica nec non Sulphurea quaeque graviora, supra dictos Soliditatis producunt effectus , sci licet , rosionem ,& extravasationem ; unde Morbi mriuntur in Rammatorii: ideoque in statu isto morboso vitanda sunt . Alterum particularum Sanguinearum vitium , respectu Soliditatis, est quod non adeo sint solidae , ac esse debent:

Hoc Vero pendet a minutione , qua

est augmentum superficiei , & minimarum particularum aggregatum, quo

159쪽

. nostrorum Itimorum , vpuncta contactuum multiplicantur . Hujus vitii effectus est inertia , i. e. , ineptitudo ad motum , seu impote tia istis particulis movendi alias solidiores: unde sequuntur lentores &c haesiones a Corpora siquidem inertia motum minorem , & majorem resistentiam ha snt, &ideo imparia sunt

movendis aliis corporibus solidioribus. Effectus autem inertiae in nostro corpore , est minor actio Fluidi in Solidum , & Solidi in Fluidum . Liquidavero in nobis duplici ratione fluorem

suum servant ,' I. propter corpus aliquod liquidum diluens ; 2. ob exter nam causam partes dividentem. Causae porro inertiam hanc, seu impotentiam & ad motum ineptitudinem producentes unde lentores & cohassiones non tam multiplices sunt, ac vulgo creditur ; Corpus enim nostrum ita est constitutum, & ejus vasa tam exilia , ut non nisi minutissimas mo- leculas intromittant: atqui minutissima corpora sunt . semper solidissima, nec ulterius .dividi queunt, nisi summo adhibito labore; hinc molem a ceptam diu retinent, dc ob angustiam suae . superficiei nota facile coalescunt ο

160쪽

De Vitiis in tota Humorum mole fimuIspectata haeremibus. x. A Bsoluta jam particularum Fluidiri. nostri historia, ad totam molem considerandam nosmet accingamus. Ut corpus aliquod nomen Fluidi mereatur, requiritur. I.-sit particulas admodum minutas divisum ; 2. ut

illae particulae facillime ab invicem se. parari possint, nullaque sit cohaesio su- rstes. Porro Fluidum nostrum dupliciter peccare Dotest ; nempe , I. nimia particularum suarum cohaesione; 2. earumdem dissolutione nimia. Cobis Onimia quae aliter Lentor dicitur , oriri potest vel a nimia particularum singularum magnitudine, vel animio earum dem ad cohaerendum conamine . Hic Lentor, si contingat in Vasis majoribus, Cordis Auriculis, aut Cerebri Ventii-culis, bre, i oritur pol us; qui est maiasa solida, cocium porcinum repraesentans, &eo solio or, quo diutius dur vite saepe invenitus 'Olyprisistia in capitibus eorum 'di laqueo interierunt : in eis enim Sangui , reflexu suo per venas Iugulares impedico, m

SEARCH

MENU NAVIGATION