장음표시 사용
12쪽
' AE L E s TI s ille Spiritus, a quo diuina munera manant, magnis donis, splendidissimisq. ornamentis beatum Didacum Compluten sem illustrauit: quem nuper,ob praeclara m rita,emagitante Philippo II. His raniarum Rege catholico, eximia pietate norentissimo, SIxΤvs Qv IN Tvs Ponti x Maximus, idemq. et religiosissimus, et sapientissimus in sanctorum numero astriapsita. Admirandas igitur eius res,vitamq. omnem, religionis ac sanissitatis laude cumulatam,scripturus, id mihi arguinem tum stippeditari video: quod non verbis tantum, delectu et selendore illum ibi Anarrandum est, sed sacrarum litterarum sententijs, atque demonstrationibus dilucide explicatis. Fuit enim is vir simplex, rectus, timens Deum: quiq. Vsque adeo cunctis virtutibus praeluxit, ut quod diuinitus striptum est, de eo dici liceat: Quasi vas auri Qtidum, ornatum omni lapide pretiose. Charitas, virtutum omnium princeps, quae auri nomine significatur,mirifica in eo extitit: humilitas autem iiimma, pietas singulari orationis ardor incensus, abstinentiaim credibilis, teraeq. itidem virtutes, quae a charitate proficisci. tur, et charitatem exornant, quaeq. tamquam insabia gemmarum ac margaritarum ornamenta, maxime in viro Dei enituerunt . Quamobrem in tanta seribendi copia, quae mihi proponitur, modum in primis seruabo: ut non uberrime s,lum, sed distincte, atque ordine res omnis exposita videatu . Neque autem,cum locus inciderit, commemorare praetermi
tam lacrymas, suspiria, gemitus, atque ardentissimum illudia A caeli
13쪽
α S. DIDA CIVITAE caeli desideritim, qu5 Dei seruu&Didaciis inflatilinatus,omnis huius vitae incommoda,imolestias, ac Iabores facillime tolemuit: immo labores otio, tempestates tranquillitati, pericula securitati in omni temporum varietate praetuli . Iam nunci rimum imore maiorum, qui iis huiusce scriptionis cursu cum
aude versati sunt, illius Venus,vitam, moro,ac virtuteS eXpinnam : deinde ad veram solidamq. enarrationem accedam ce
tissimorum illorum miraculorum, quibus ad sempiternam gloriam insignibus,Deus mirabilis in sanctis suis, illius sanctitatem et testificatam, et illustratam esse volui . Ita opinor, fiet, ut,adiutrice diuina gratia, utilis ac salutaris futura sit omnis haec,quae a me studiose suscepta est,commemoratio. Exempla namque virtutum, quarum laude viri sancti celebrantur, ad eorum nos imitationem excitant: miracula autem, quae illorum gratia Deus edidit, ad diuinum eius amorem nos vehementer incendunt : cum immensam illam benignitatem et
charitatem perpendimus, qua, quod sibi diuinitatis iure pro p. prium est, non modo ipsis sanctis nominibus, sed eorum se in cinctijs et sudariolis communicare dignatus est. Et quoniam res cunctas, ab eo mirabiliter ac diuinitus gestas, recensendo persequi, longum nimis esset ac pene infinitum opus , ex ijs multas accurate seligendas putaui: et illas quidem potissim v, quibus tum magis diuinae erga virum sanctum bonitatis splen. -cior elucescit: tum ardentius animi ac mentes legentium ii flammantur ad illius diuinae benignitatis amorem. Ijs, ut di ligentissime potero, explicatis, quae sunt praeclara monumen- ., ta virtutum, et testimonia luculenta meritorum, ob quae Deo dilectus Didacus a Six To Qv INTO Pontifice in sanctos relatus est: cons uens etiam existimauime quid ad huius scriptionis meae cumulum desit, acta oninia, Llemnesq. ac statas illas, plenas diuinorum mysteriorum caerimoniaS OXponere, quae ex catholicae ecclesiae instituto atque usu adhibitae sunt ad illud pontificium et sacrosanctum cancmtZationis munus. Haec autem omnia a me exordij loco dicta sino. Nam etsi ex rhetorum praeceptis in hoc scribendi genere nullum, aut ce te breue exordium fieri oportuit: tamen pro sancti viri, cuius Vita commemoratur, ratione, proq. factorum eius dignitate praefari ita libuit: ut praesertim rerum, quae magnae ad scribem
14쪽
dum proponuntur, quaeq. longo commentatio opus habent, ordinem in ip exorsit omnes facile intellis'nt. Verum iam locus postulat,nipsam narrationem ingrediar.Nihil mihi nee ad officium aptius, nec ad laudem amplius, nec ad delectati nem iucundius, nec ad salutaris disciplinae fructum utilius comtingere potuit,quam diuinas res vitamq. tam sancti viri ad posteritatem litterarum monimentis prodere, et laudes illius celebrare : qui charitate summa exardescens, in i)s euigilauit c ris,in eaq. assidua pernoctauit cogitatione, ut Chrim Domini gloriae seriesret omnino.At cum mihi in mentem venit,ad m
nus, quod suscepi, in primis opus ese castissimi animi meditationibus , et morum innocentia: cumq. video non omne vitae
meae tempus me in Dei sanctorumq. laudem contulisse: huius meae conscientiae metu, a praeclaro conatu deterreri posse via deo . Itaque Deum optimum maximum, qui prunae ardore
abstersit linguam, quam se pollutam habere Isaias profiteba- ID.tur, id continenter precor, ut diuino spiritu intimos meos semsus ab omni labe puros reddat, oris mei impuritatem, quam ex prophanis sermonibus contrint,abstergat, mentemq. eX rat et inflammet ad diuinam eius gloriam celebrandam in sancto viro Didaco: cuius vitam,clarissimas virtutes,reSq. murificas scribendi initium in praesenti facio.
PRIM v bi igitur, ut ordine, quem mihi praescripsi, narrationem instituam,de tempore dicam, quo is editus est in lucem. Id accurate,ac diuinuestigatum, non compertum habetur quicquam certi,quod asseueranter scribi possitis. At coni ctura hoc ipsum per ici facile potest. Certis enim litterarum publicis monumentis, Romam ab Hispania recte allatis, pr ditum est, illum ad summam senectutem vixisse, annoq. millessimo quadrigetesimo quinquagesimo,Nicolao Quinto Pontifice, ad Iubilei celebritatem, in urbem venisse, et vero annis post duodecim e corporis ergastulo solutum, abijsse in caelum. Ratione igitur inita huius temporis,quod certum notaui, cum esset is aetate scilicet ingrauescente peneq. decursa: credibile fit,vel poti 'ere dici licet,illum exortum esse aliquanto ante A et .mille-
15쪽
millesimum et quadrigentes una annum a Christo nato. Neque In opterea fortasse a vero alienum erit a mare, eius ortum incississe in tempora Bonifacii Noni Pontificis: qui,pontificatum iniens anno M CCCLXXXIX. gessit annis circia ter quindecimo. Qito tempore Hispania, Henrico III. Rege , maxime floruit: ab ea tamen re felicior extitit, quod viarum talem peperit, cuius sanctitatis odor in omnem ecclesiam diffusus est.Sed hi res mira silentio prata ereunda non videtur. Erat beatae Mariae virginis Visitationis celebritas aliquot ante annis ab Urbano v I. Pontifice instituta: quae cum non esse adhuc inducta in consuetudinem, aut sorte temporum iniuria in cultu esse desijsses: illam idem Boiii iacius ad usum reuocauit,indulgentiarumq. munere auctam,solemniorem reddidit. Diuino consilio factum est, 'ut qui dies in celebri veneration esse coepit,cum beatus Didacus tunc primum in lucem editus, aut infans,puerve extitit,eo ipsb sacro selemni die,tam multis
post annis, a S I x T o I N T o Pontifice, Philippi Regis
rogatu sit in sanctorum G eorum numero collocatus. V rum id omne copiosius loco suo infra enarrandum eri . De prouincia, ei loco ubi a sim'. II.
DE I munere, beneficim. Hispania iam inde usque ab eo tempore, quo Apostoli,et apostolici viri spledidissimum
fidei ac virtutum Christianarum ornatum explicarunt, tam mirifico illo splendore incensa, dementis superstitionis falsbcultu abiecto, ardenter amplexa est sanctissimam Christi Domini religionem , . Quo iactum est,ut in omni temporum va rietate,quibus contra ccclesiam Dei bellum exarsit, magnam ac firmissimam martyrum multitudine,quasi cohortem quandam praetoriam, in aciem eduxerit. Eam' ob rem admirabilis elucet Christiana virtus Hispanoru,qui fide imbuti,ad eam tuendam sunt confirmati vehementius. Nulla ferme est Hispaniae ciuitas,quae aliquo nomine clara, etiam non sit nobilistata marurio multorum 1. Neque attinet omnes enumerare,
cum praesertim ecclesiastici annales non obscure loquanturia. At hoc meminisse glorios ini est, atque iucundum, pro Christi fide, Diocletiano et Maximiano Imperatoribus, Caesaraugu stam
16쪽
P A R s I. stam,quae urbs in Hispania est regionis Sedetaniae, ita contem disse, et dimicasse, ut cum omni alia non modo ciuitate, sed prouincia comparari optimo iure, meritissim . possit. Id tostatissimum fecit Prudentius hymno illo elegantissimo,quem prurim de martyribus octo et decem Caesaraugustanis scripsit. Fuerunt semper in omni Hispania, et sanctitatis,et doctrinae gloria praestantes non modo Antistites, sed alij cuiuscuque ordinis et loci
viri,quos non est,cur nominatim appelle. Iam vero synodi,in
quibus Christiana morti disciplina maxime illustris est, quam
antiqv. ae,et quam frequentes extiterint, id cum Illiberis, tum Toleti monumenta acclarantis. Conuentus autem Toletani quattuor et viginti,atque adeo amplius numerantu . Nulla enim toto orbe terrarum est urbs, ubis,seus concilia prouincialia coacta sint,caq. recte atque ordine habita.Epis porum item multitudinem demonstrant tabulae dypticae Hispanienses: in quibus etiam cernitur numerus satis magnus ecclesi rum,praesertim cathedralium a. Atqui eae sitiat fere omnes cem
se amplissimo auctae, ac multae admirabili opere, augustissis mim. donis excultae. Haec omnia ob oculos ponunt singulare religionis Christianae studium: quo perpetuo omnis Hispania floruit. Alia multa extant, quae ad illius gloriam rcdundant. Regnis namque duodecim constat, quae magna amplaq. habent vectigalia. Archiepisti patibus quinque circumscribitur praeter Vlystiponensem: qui in Lusitania a Bonifacio Nono
Pontifice, tum primum, pro temporu ratione,paulo ante notata , institutus est. cum beatus Didacus nondum ex pueritia excesserat , . Idq. a me dictum esse volo, ut ad illius aetatem,
quam proposui,aliquid non modo quod certum,sed quod insigne sit, semper accedat. Verum Hispania,quae non selum tantis ornamentis, sed magnis etiam rerum copijs circumfluit, quae ad vitae usium, et cultum pertinent, hanc praeter cetero ulminam quoque laudem et domi, et foris habet, quod maximo exornata est Sanctorum numero . Neque hic longe repetenda flant vlti irrua illa tempora: cum proxime sint, qui eam collustrarint. Non multis ab hinc annis Vincentium Valentianum ordinis S. Dominici Callistus Tertius,et nuper S I X T v S IN T v s Didacum Complutensem ordinis seraphici Fr cisti,utrumque hominem Hispanum,in sanctos retulitat. Res est,
17쪽
ε S. DIDA CIVITAE est, quae post martyrum memoriam, diuino munere,sili tam tum Hispaniae successit, alii praeterea nulli prouinciae, ut duos habuerit, qui tam exiguo temporis spatio interiecto in sanctis adscriberentur. Beatus igitur Didacus, Hispanus fuit, in Baetica prouincia,oppido quodam natus, quod sancti Nicolai ii mine appellantis. Est id ditionis Hispalensis, inter Constantinam,et Castaliam situm. Baetica prouincia,a Baeti fluuio vocata, quem Guadalquitati nempe fluuium magnum Arabico v cabulo appellant, Granatae partem intra sanes suos continet, urbesq. hanet multis nominibus illustres: quaru caput ac metropolis est Hispalis,in cuius ditione beatus Didaciis nascitur. Ea urbs, quam Sibilliam Mauritano nomine hodie vulgo dicunt, scriptorum iudicio multis Hispaniae ciuitatibus anteponitu . Est circuitu ampla, sorma rotunda, aspectu pulchra,
moenibus et propugnaculis munita,plateis et vicis hilara,aedibus insignis,hortis et fontibus amoena, templo maximo nobilis, et ecclesiarum multitudine celebris, sacerdotibus exculta, ciuium plena,equitibus referta,mercatorum commercijs optintenta,liberalibus studiis affluens, artibus adornata, agri Vbe late valde admodum fertilis, nauigiorum numero copios . Sed est ea laude florentior, quod perpetua habet monumenta
Christianae religionis et Asciplinae. Sunt Hispali beatistimi martyres: qui Daciano Praeside et Diogeniano eius Legato, tissimi pro Christi fide heroes,dimicationem tum susceperunt,
tum confecerunt, Carpophorus et Abundius, Petrus et Florem
tinus , Iusta et Rufina virgines. Synodi duae Hispalenses, una prior,altera posterior, ad pietatis officia insignes. Episcopi a tem extiterunt, doctrinae et sanctimoniae gloria praestantes: in quibus potissimum eminent duo, Leander, et Isidorus. Tanti autem Hormisdas Pontifex fecit Hispalensis Episcopi dignit tem , ut ei Sedis Apostolicae auctoritatem delegarit, quam in omni ci Lusitania, et Baetica gereret. Haec sunt ornameta Hispalis urbis: intra cuius fines cum, ut dixi, positum sit Sancti Nicolai oppidum, e cuius visceribus beatus Didaciis in lucem prodijt, licut florentissimae illius ciuitatis splendore obscuriuncile nullo modo potest, ita maxime illustre factum est ortu iblius tam magni viri, omni virtutum in ecclesia Dei praelucem rium laude clarissimi. Neque quicquam opus est, cur de illius patria
18쪽
P .Α R s I. I et patria pluribus scribam, cum sanctorum non haec terrena sit, sed caelestis illa ciuitas, inquit Basilius Magnus.
BE A TI Didaci parentum nomina ignorantur, ut sancti
Hilarij Episcopi Pictauensis, et aliorum fortasse multorti, quorum nomina seripta sunt in caelis. Natus est autem paremtibus etsi forte humilibus, ac certe Christianis, et antiqua,veraselidaq. pietate imbutis: quales fuisse conuenit,a quibus filius,
tantus vir futurus,ad tam praeclara pie agendi ossicia primum ineunte aetate informaretur i. Non genus nobile, aut ignobile Deus spectat. In veritate comperi, inquit beatus PetruS, Apin Aa. to. stolorum princeps, quod non est perlanarum acceptor Deus: sed in omni gente, qui timet Deum, et operatur iustitiam,a ceptus est illi. In omni ordine,gradu,et statu nouit Dominus, a.Tim.z. qui sunt eius, et miseretur cui voluerit, et misericordiam pra '' stat,in quem sibi placuerit. At beatus Didacus, quamuis nobili fessan genere non esset,cum huius vitae cursum sanctissime co- fecerit, egregiarum virtutum exempla documentaq. praebue- rit,rerum admirabilium, ac diuine gestarum splendore eluxerit, ad magnum, vel potius summum claritatis splendorem ascendit . Hanc generis nobilitatem et dignitatem Christus I η.r.
Dominus hominibus attulit,qui illium sequerentur,ut filij Dei vocarentur,et essent Si filij,inquit beatus Apostolus Paulus,et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. Qui spiritu Dei,inquit idem,aguntur, hi filij Dei sunt. Summo genere igitur est beatus Didactis, qui diuino spiritu impulsus, se
totum ad Christi studium contulit, et illius crucem ampleXatus est animo ardentissimo. Sed locis sitis haec omnia exponenturia . Nam, ut recte ad narrationis cursum progrediar, de eius nomine dicendum est.
PARENTVM autem pietatem indicat nomen, quod λlio, ut ritus postulat,in baptismo imponi voluerunt. Iacobum enim dixerunt: quod nomen ADstoli est, caestestis Hispaniarum
19쪽
s S. D I D A C I V I T AEniarum aduocati. Id ab iis, qui religionem Christianam inisgre,pure,pieq. colebant,eo consiliotictum est,ut suscepta pro Ies Dequenti nominis recordatione ad imitationem excitaretur virtutum tanti Apostoli: et quem imitari studeret, eum quoque precaretur, ac si Wraret sibi patronum ad salutem tum animae, tum corporis defendendam futurum ess . Pium fuit ac sapiens parentum consilium: re . praeclare cecidit, ut m Time concupierat,atque optarant. Didacus enim filius, Ap stoli virtute,et sanctitate accensiis, spretis et contemptis huius
vitae rebus,quae nihil lissi,nihilq. expressi continent, sed in nem quandam bonorum imaginem prae se ferunt, Christi D mini crucem usque adeo secutus est, ut in omni vita diuelli ab ea non potuerit . Re igitur praestitit,quod nominis notione et significatione prae se serebat . Nam Iacob Hebraice, supplam lator Latine dicitur. Is autem quasi suppositis huic saeculo pedibus ita ardenti caeli desiderio exarsit, ut mox infra narrabo. Eum Hispanice vulgo appellant Diegum, quem etia plerique Didacum dicunt . Atque hoc ipse quidem nomine permulti sancti vir vocatistini, quorum unus est Didacus, Epistopus Vercellensis, sanctitatis laude clarus. De vi eremitica, quam beatus Diricus prima sus it. V. TANTA vis est amoris erga Deum,.quantam non selum ex beati Pauli testimonio,1acrisq. litteris, sed ex omnibus aliis Christianae pietatis monumentis intelligi licet . Diuina
charitate accenti Christiani homines neque minis, neque te
roribus , neque doloribus, neque stapplicijs, neque mortis immanitate, nec hostis sempiterni truculentia, nec ullis denique rebus alijs vel maxime horribilibus labefinari, instingi, et a Christi Domini fide avelli,atque abstrahi umquam potuerui. Gladios spernebant,in ignes irruebant, cruciatus appetebant, in tormentis vitam abiicere cupiebant. Eo ipse caelestis amoris ardore inflammati Dei homines, postquam diuino beneficio omnis persecutionum tempestas esse desijt, Paulus et Ani
nixi in AEgypto, Hilario in Syria, Macharius in Thebaide, Pachomius etiam ,et alii deinceps, ab omni hominum conssectu remoti, vastas illas selitudines non horruerunt, sed ultro adi
20쪽
P A R,S I. stunt: in iisq. ab huius saeculi iucunditatibus alienam vitam
secuti,ita crucem omni durius vivendi genere amplexati sunt, ut tota illorum mens,in Christi imitatione defixa, tantum cilestia meditaretur. Itidem amoris erga Deum studio exardescens beatus Didacus, mundi huius pericula fugiens, eorum sanctorum virorum exemplo vitam in Qtitudine, sibi primum delegio. Itaque ab ineunte aetate pijs operibus deditus, iam adolescens una cum quodam sacerdote, diuinae pietatis laude clarissimo, quem voluntariae paupertatis, vigiliarum, ieiuni
rum, abstinentiae, continentiae, innocentiae, orationum, Omnisq. spiritualis exercitationis secium, ac testem habuit, aderemum venit, quae ab oppido sancti Nicolai, eius patria, pr
pe aberat. Eo loci multos annos mansit: ubi caelestium medistationum pabulo animum alebat: corpus autem duriter, sam ctorum eremitarum more, sitstentabat cleemosynis. Otium, quod vitiorum omnium seminarium est,uitabat omnino. Itaque,quod salutare, ac vetus cremitarum institutum fuit in illis AEgypti pr. esertim selitudinibus, cum magnam temporis ea tem diu noctuq. in sancta contemplatione, et oratione posuisset: quod reliquum erat,ad opera manuum traducebat. Immodum ore,aut mente Deum precabatur: interim etiam manus haudquaquam otiosas esse voluit. Idq. omne faciebat non ob s. -- victus tum necessitatem,sed ob animae salutem. Ne pernici sis cogitationibus vagaretur mens, otio languescens, et instar Eiae. ιδ.
fornicantis Hierusalemaomni transeunti divaricaret pedes suos. Varia igitur vascula e iunipero contexebat, cochlearia conficiebat, et item exigua salinata. Ea dono dabat ijs, qui in eleemo'nam conferebant rem aliquam,vel minimam, victus sui tenuitati necessariam. Si quid autem,qui munuscula ab eo acceperant, dare praeterea Vellent, id summopere recusabat, cum eius, qui in eremum se abdidit, diuitiae tantum sint, tunica,cuculla, palliolum,et meditationum liber: id quod de beato Hilarione scriptum sanctus Hieronymus reliquit. LX oppi- ω ea. e. do sancti Nicolai cum aliquando ad eremum rediret: sacculum in via,plenum nummorum inuenit, quem ne manu quidem capere, ne dum sibi acquirere voluit, paupertate stim macontentus,cuius studio mirum in modum deditus erat. Ad oppidum propterea continuo reuersus, quem fortuitu primum ,