Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ao S. D et D A o I V r T AEet ubique ad misericordiae opera,Dei populuVrouocaretur,et

Canente atque exhortante Spiritu sancto quisquis ad spem re mi caelestis instruitur,facere eleemostnas iubetur. Haec omnia

ut insta sanctiis Cyprianus episeopus et martyr stribit: Isaiae

r lib. Deus, Frange, inquit,esurienti panem tuum,et emnos sine to cto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum: et d ID. iri mesticos seminis tui non despicies. Paulo post:Tunc exclam his , et Deus exaudiet te:du adhuc loqueris dicet: Ecce adsum.

Magnum implorandae diuinae misericordiae praesidium posituriιli.aν. est in eleemosynam largitionibus. Conclude,inquit Salomo , eleemosyna in corde pauperis, et haec exorabit pro te ab Omni malo. Beatus igitur Didacus perpetuo ad misericordiam baa. pronus fuit, dedit enim de panibus suis pauperi : ideo benedictionem accepit a Domino,cum multa admirabiliter,ut libro miraculorum exponam, in hac etiam vita operatus sit,diuina benignitate, quam sibi eleemosynς quoque abundantia conciliauit. Sed quod mirum est, iam narrabo,cum ad vicissitudine referatur beneficij,quod is etiam,dum in terris vixit,diuinitus ob eleemosynas accepit. Feneratur etia Domino, ait Tobias, qui miseretur pauperis: et vicissitudinem e eddit ipse Deus. Quodam tempore is et secius alter, homo religiosus, in viam se dederunt:nihilq. secum viatici,aut cibi attulerunt Cum a

tem e conuentu Cerraja,qui ab Hispali multa millia passuum distat, unde discedebant, longum iter esset usque ad oppidum San Lucar de Barrameda,quo ire contendebant: de via sessi, et fame Ianguestentes, ad pagum peruenerunt, quem Hispan,

Celos Paticios,vulgo vocant. loci eleemostnam quaeritarui: qui daret tamen, inuenerunt neminem. Ieiuna igitur iterum

H itineri committuno'. Quaerenti autem Qcio, quid tandem cibi eo die caperent,res1Mndit ille,Deum utrique prouisurum. Aliquot millia passuum inde progressi, cum iter leucarum quattuor reliquum esset,in QIitudine quadam magna panem

Pisces duos, recens coctos, et pomum cithraeum, quae Omnia mantili mundo inuoluta erant , super herbam quandat conspexerunt, quae Maresina ab Hispanis nominatur: vast lumq. vini plenum,proxime erat. Ibi cum neminem oculis in

planitie a xissent, quae tamen omnis in prospe erat, c, Dum, diuinitus , sumpserunt. . Interea secto Didacus ostendit,

32쪽

ostendit, quam mira prouidentia Deus victui utriusque prinspexisset: ita scilicet, ut olim in deserto filios Israel pauerata.

Cibo recreati, gratias Deo egerunt:et quicquid supe fuit, rei, querunt. Didacus autem, paululum se colligens, cum videret,la parum spei positisse in prouidentia Dei, qui cuncta tuetur, intime dolore affectus, illius rei nomine reprehendere coepit . Et ita veri is de ea ipsa re, ac de vitae euangelicae puritate ultr0 citroq. habitis, iter consecerunt. Sed tam religioso, sanctoq. viro, quem caelesti gratia sua Deus prosequebatur, non modo quicquam defitisse, sed omnia in summa rerum inopia miriice abundasse,perspicuu ex ijs fiet, quae proxime narxabuntur.

De charitate erga aegrotos.

EG R. O R V M curam eximia charitate beatus Didacus 2- stepit, et gessit. Nihil enim potius habuit,cum ab oratis ne distenerat, quam ut illos quotidie viseret, consolaretur, ijsdemq. cibum, et alia ad valetudinis curationem necessariasissiministrareta. Extant augustissimae Pietatis monument , magnificentissimo opere extructa, ad sempiternam memoriam insignia, non solum ad peregrinorum hospitium, et ad pauperum mendicorumq. egestatem suescuandam hospit lia , et domus ad alendos educandori. infantes, ac praeterea ad seniorum sustentationem et ad aegrotorum curationeΠυaedes, domiciliaq- ampla, magnifice ac laxe. Pontificum Caesarum, Resum, Principum , summorumq. viror lio sumptibus exaedificata et verum becti etiam Didaci pectus, in quo tanta tamq. fixa insedit cura aegrotantium,fuit veluti domicilium multo amplissimunia, ubi sibi struxerat ingentes illas Elicitudines, quarum ardentissimo conflagrauit ibidio curandi aegrotos. De adolestentibus quibusdam, qui in liti rarum scholis versabantur, ex sebri periculose laborantibus , sibi magnae curae fuit, ut conuales reno. Lectum illis strouerat, quo loco nunceius sepulcrum cernitur. Ijs ipsis autem curandis nilail eo patientius, qui nullis curationis laboribus

Pepercit. Immo eorum serdes mira charitate abstersit: cxcr mentorum staphium, ut usu venerat,srequenter manibus suis amouit: ac labem, et coenum, quo locus, ubi ii iacebant, etsi sereatu

33쪽

eam leue ac male olebat, non moleste umquam, sed es criter seduloq. diluit . Quae vero ad omnem illorum curam, victusq. rationem opus erant . ea perinde praestitit, ut selicita

mater, quae filiorum salutis desiderio languescit. .are de e

rum cura nihil quicquam prae charitate remittere umquam voluit,nisi ubi a morbo confirmatos plane vidit. Sed mira v rae christianae dilectionis abundantia in eo etiam eluxit, quod illos iam conualescentes, ac viribus omnino recreatoS, rebus omnibus ad vitae usum necessarijs, maximopere iuuit . Quos autem aut morsii, aut morbi vi, aut aliqua plaga ulceratos audiebat, ad quorum non modo aedes, sed etiam exigua imguriola, ubi habitarent, ventitabat: eos tanta charitate complectebatur, ut illis vel conseiandis, vel sanandis nullum of cij pij locum relinqueret. Ulcus, quo aegre afficiebantur, oculis miserabilem in modum spectabat, aut manu tangebat, et abstergebat, subinde osculabatur: ac si quando cerata,im Mstra et malagmata, quibus cicatricum purulentarum tabes

abstAgi selet, aliquando deerant, ipse lingua sita saniem lambeba . Sanctum Basilium Magnum vulnera leproserum

osculatum esse, itidemq. seraphicum Bonaventuram fecisse, Iitterarum proditum ei monimentis. Verum de Beato Did

co id, quoa strictim attigi, exemplo singulari demonstrabo. Aspexit quodam die hominem elephantiasi,quam lepram di.

cimus , foedissime exulceratum, tabeq. plenum, et adeo male olentem, ut alijs omnibus stomachum mouere . At limmo Dei Didacus, charitatis ardore flagrans non purulem to , et ulcerose hominis vultu deterritus, neque tetrum od rem abhorrens , ulcera, quorum sanie ac tabo erat illius

inquinatissima et deformata facies, lambit lingua sua . Tum cuidam, qui praesens aderat, rem admiranti: Sic frater, inquit, sic morbus hic curari debet. Iam locus postulat, ut curam etiam enarrem, quam omni dilectionis officio, aegrotis Romae praestitito: idq. distincte faciendum existimavi, quoniam alia multa simul incidunt, quae cum valde admodum commemorabilia videantur, ea silentio praeteriri nullo modo

oportet . De cura,

34쪽

P A R s I. ' Σ3, De cura, et charitate, quam Romae aegrotu adhibuit anno Iubilei, M CCCCL. CV. AII.

IN sTAs AT annus Iubilei, qui Nicolao Quinto Pontifice

Maximo,incidit in anna a Christo nato M CCCCL. Fuit Iubileum quintum: ad cuius celebritatem tantus hominum concursus Romam factus est, quantuS numquam antea. T

tum fere illum annum Pontifex in selemnibus filictisq. acti nibus posuit: stationes quotidie ipse cum collegio Cardiu

lium frequentabat , . Hoc anno beatus Didaciis ab Hispania , quo ex insulis Canarijs anno proximo supcriori M CCCCXLIX. redierat,Iubilei causa ad urbem venit: secium habuit et comitem peregrinationis, alium sui ordinis virum, resigiosum hominem, F. Alphonsiim Castrensem nomine, praeclarum et temstem, et spectatorem, cultoremq. virtutum, in ipsb Didaco praelucentium . Ambo Romae ad sanctae Mariae monasterium diuerterunt, quod seraphicae religionis est,uocat q. Macaeli. Hic spectare licet inflammatum illud purae sinceraeq. pietatis studium, quo sacras stationes humiliter sancteq. obierit ac frequentarit , . Nemini dubium cst, quin is multa magnaq. dederit exempla, quibus excitauit admirationem diuinae suae charitatis. Eo tunc undique ad Iubileum fratres ter mille et octi- genti numero conuenerunt: sed en ingens fere confestim e

rum aegrotantium, et morbo varie languescentium numerus:

ad quid etiam incommodum, quamquam pontifeX cauerat, diligentissime,ne commeatus, et ne Omnia ad victitan necessaria in urbe deessent, nillilominus tamen id accessit, magna annonae dissicultas, et penuria rerum omnium in urbe ing

uesceretis. In tantis rerum angustijs,Guardianus curam a Sr

torum Didam credidit: qui, licet in eo munere selus versar tur,tanta tamen et diligentia et charitate illud gessit,ut omniabus praesto esset, nilailq. cuiquam deesset ad curationis rati

nemo. Immo tanta rerum omnium abundantia cunctis ab eo sebuentum est,ut ipse Guardianus, ceteriq. valde mirarentur , unde ei in tanta aliorum tenuitate tam magna stippeditaretur rerum ubertas. Magna enim panis, et vini copia ex tota urbe ad monasterium c uxit:.magnus frumenti, aliarumq. r .

rum,quae ad victum opus essent, numerus datus est. Magnum idele

35쪽

a s. DIDA CIVITAE id eleemosynae subsidium, ali Didaci apud Deum gratiae a

ceptum omnes ferebant: omnes illum, ut hominem Deo gratissimum,atque acceptissimum suspiciebant, et ad mirabatur. Sed eo anno illud contigit, quod hoc loco commemorare non alienum est, cum diuinitus factum videatur, ut Bernardinum Senensem, cuius in omni vita sanctitas iamdiu spectata erat, seraphici etiam ordinis religiosistimum virum, Nicolaus Pontifex in Sanctorum numerum retulerita. Diuine igitur cum beato Didacoactum est, qui illos spectauit honores, quos in aliud tempus sibi ob meritorum praemium reseruatos,hac aetate S IX T v s Qv IN T vs Pontifex, summo ecclesiae cath

licae gaudio,in cum contulit. Id illi seli contigit,quod alii praeterea nemini contigisse apparet. Tribus'autem men1ibus exactis, quo temporis spatio is in urbe fuit, ad Hispaniam cum eo ipso socio Hispalim rediito. Quocumque iter faciebat,multos inuenit, qui illum hospitio gratis benignissimeq. eXciperent, ct ubi opus fuit,viatico iuuarent. Et vero praesertim apud V Lterbium, Tusciae ciuitatem, iter unius diei, aut paulo longius ab urbe Roma distantem, cum in oppido quodam esset, quod vulgo Abbatiam vocant: certatim Oppissani omnes contem derunt victum aliquot dies abunde suppedita . Id a Deo factum est,qui homini tam religioΩ, pauperibus omnia in ele mo nam conferenti, praecipua cura Providit, ut ne in mera quiclem selitudine, ne dum frequentissimis in locis, ut exposui, nihil quicquam, vitae usui necestarium deesse . Hactenus de charitate cina aegrotos satis dictum sit: nunc locus est dicendi

de ea,qua usus eit erga alios omnes, praesertim illos, quos pe care,vel sine poenitentia ex hac Vita aecedere,animaduerterit.

De charitate, qua erga omnes , praeserIim peccatores, et impar- nitentes usus eIf. III.

SERAPHi Cus idemq. beatus Franciscus singulari deum

tionis affectu sanctum Archangelum Michaelem venerabatur , ciusq. diem festum ieiunio dierum quadraginta praeu niebat, quod eius curae esset credita animarum salus. Eam ob

rem si quem de salute sita parum sblicitum esse vidisset, aut prauis consilijs, exemplisq. offendere animaduertisset,dolore

36쪽

PARs I. I et acri intime cruciabatur . Tanta erat selicitudo et charitas, qua exardescebat,aduersiis operarios iniquitatis. Eo ipse spiria tu beatus Didacus erat:ita ut de utroque dici recte queat: s infirmatur, et ego non infirmor 3 inus scandali Zatur, et ego non uror 3 Non ergo patiebatur, quantum in se erat, a quoquam diuinae legis praecepta violari , nec vero ordinis sui

praescriptis detrahi: immo nihil negligenter agi, quod ad seraphicae distiplinae rationem et usum pertinerct . Si quis comtra interdum admittebat, etiam si mitis admodum esset, et in contumelijs patientissimus : tamen prae charitate , qua a dentissime diuina mandata, constitutioncsq. ordinis colebat, doloris acerbitate ob infirmorum scandalum intime affici batue, . Quare sancta quadam indignatione commotus , non potuit aliquando continere, quin aberrantium quorumdam temeritatem reprehenderet, ita tamen, ut quis in eo facile animaduerterit nullam obiurgationis aut ostensionis vel minimam grauitatem, sed silmmae illius , qua ad diuinum cultum exardescebat , dilectionis vim immensam, a cordis visceribus emanantem . Factium est aliquando, cum sub vesperum ipse et fratres una cenabant , ut stata hora per socampana ictibus nouem, de more signum salutationis Angelicae dederit: quod sacrista, cuius munus erat facere, negligenter praetermiserat. Rei admirabilitate illi obstupefacti, ad

ecclesiam accurrerunt, ut viderent a quo pulsatum campana esset: fores quidem clausas inuenerunt, intuS Vero neminem.

Tum Didacus, alios adhortatus ad orationem,et disciplinam, ita ob Poenitentiam, quam pro satisfactione negligentiae s crista subijt, virgis se acriter percussit, ut mirum esset omnibus , quo modo tam grauium vulnerum acerbissimam vim ferre ipse potuerit. Doloris etiam ardore vehementer flagrabat , si quos, in huius mundi fece volutatos, malefactorumq. rdibus inquinatissimos homines, quiq. praua vivendi via , alios a recto salutis cursis abducerent, sine poenitentia , et confessione mortem aut necem obijsse intelligeret. Eorum interitum lacrymis, suspirijs , gemitibusq. prosequebatur et brachijsq. instar crucis serinatis, prolixe, atque intime toto

animo totaq. mente pro corum salute Deum deprecabatu .

Haec eius erga istius modi homines charitas. Sed neque ex

D gua illa

37쪽

M S. DIDA CIVITAEgua illa censetur , qua usius est meos, qui ad Christi fidem

recens venerano . Praecipuo et singulari quodam amore , vereq. paterno illos complectebatur , ac non modo seu

bat: sed quibuscumque rebus poterat, tantum illis subsidii

comparabat, ut, quae ad vitae usium necessaria essent, nihil eorum quicquam, etiam in summa penuria, ipsis deesset, . Nullum igitur charitatis officium, nullum benigne faciendi I urn beatus Didacus reliquit, v ue adeo ut omnes tam sui ordinis homines, quam exteros, si minus aliquando re noria potuit, consilijs et consolando iuuerio . Neque has officii partes ullo umquam tempore, ne tum quidem praetermisit, cum ianitoris in conuentu curam gessit, quam etiam in

eo posuit, ut pauperum Christi aduentantium inopiam aliquomodo subleuare O . De ab linentia, ieiunise , maceratione corporis , et castitare . XIV .

AB sTINENTIAE virtutem, a sanctis patribus tantopere commendatam, beatus Didacus exercuit quam diliassentissim . Cum enim illius virtutis sit, omnes a se carnis delitias, incitamentaq. depellere: quam valde ea in re totis viribus seipse exercuerit, tarspicue manifestum erit ex ictu-nijs ceterisq. operibus, ad corporis macerationem pertinentibus, quae mox recensendo rsequat . Is paupertatem, ut dixi, ad normae et regulae seraphicae praescriptum, toto animo, totisq. viribus coluit: paupertatis via tute egregie munitus , omnia aspera, dura, difficilia, vilia, et abiecta quaeque pro delitijs habuit: delitias autem, delicata, mollia, preti se, ut paupertatis, quam unice dilexit, inopiae infesta fligit, et horruit omnino . Sancti omnes hac mente fuerunt, de qui- . bus scriptum est Inundationem maris , quasi lac, sugeno . Christi enim Domini amor amara omnia mirabiliter dulcia reddit atque sitauia . Sunt in seraphico ordine, praeter solemnia stataq. ecclesiae ieiunia, et praeter Quadragesimam, Christi Domini exemplo consecratam, alia ieiunia, et item quadragesimae: quae certis diebus conclusae, totum pene anni cu sum conficiunti . Primo iei tum aduentus, deinde ieiunium

38쪽

ab Epiphania . quod diebus quadraginta conficitur: tum i

iunium a die natali Apostolorum Petri, et Pauli usque ad celebritatem Assiimptionis beatae Mariae Virginis r postea ab Assvnaptione, dierum item quadraginta ieiunium ante diem

festum Sancti Michaelis . In Apostolorum praeterea honorem alia est quadragesima dicata , . Itaque beatus DidacuS ver Christi pauper, qui nillil aliud, nisi duo aera minuta, corpus Lamscilicet et animam habebat, haec ipsa propter Christi Domini

amorem ita offerebat, ut omni fere tempore spiritum ardore charitatis, et corpus abstinentia singulari immolaretis . Tot enim quadragesimarum curriculum anniuersarium perpetuo ieiunij cultu cum conficeret: sanctorum etiam non modo st

tas vigilias, sed alias, quas sibi praescripserat, mirifica abstinentia , rituq. duriter ieiunandi obseruabao . Panem tam tum , et aquam adhibebat, in vigilijs dierum omnium se rum M tissimae Mariae virginis, ut infra uberius scribam. Ad illam ieiunij austeritatem tapenumero adiungebat Verberationem corporis: qua ita acriter utebatur, ut a capite usque ad talos vehementer se flagris caedens , tam horribilem carnis cruciatum non humana, sed diuina potius virtute ferre posse putaretur . Summa praeterea hieme gelidam item aquam ingredi non dubitauit, ut ipsius item carnis, quae insensissima aduersaria est, vim restingueret, eiusq. sensus, dulcedine quadam quasi titillantes, coerceret 2 Miris isitur modis ab ea , qua, tamquam domestico satellite, mundus, et daemon hostes utuntur ad spiritus virtutem labefactandam, praeclarus athleta Didacus se tutatus est: cuius propterea pura castim nia, egregus testificata testimonijs, cumulum quoque addisdit ad reliquas omnes citis virtutes . Et quoniam abstinentiae coniuncta est oratio: locus sequitur dicendi de illius orati ne et deuotioli .

De eius oratione, et deuotione. XV.

R Di Ni s siti fratres beatus Franciscus, omni ratione

semper cohortatus est ad orationis studium: idq. asseueranter dixit, neminem in diuino cultu, virtutumq. ossiciis magnas habiturum esse progressiones, nisi tantae virtutis praesidio . Quare is ambulans ct sedens, laborans et a labore V

D a cans,

39쪽

as S. D I D A C I V i T AEcans, domi ac soris adeo erat precationi intentus, ut non statum quicquid in se erat corporis et cordis, verum etiam Ορο-ris et temporis orationi dedicasse videretur . Eius praeclari ducis et magistri exemplo Didaciis itidem fecisse dicitur: cum etiam opus faciendo, ut proxime narraui, diuinis meditati

nibus animum et mentem eXerceret, a cuius otiosa euagati in v ne longe refugere perpetuo contemplandi usu contenderata.

Media nocte surgebat ad laudandum Dominum: et in alijs statae horae vigilijs , precando excubabat, tamquam bonus Christi miles . Saepenumero , praesertim selemiamus diebus , totam noctem sanctis illis mysteriis intima pietate meditam dis collocabat: saepeq. eQmno, religiosa excitatus contemplationum cura, e lectulo illo duro et vili, nocte intempesta exiliens, ad pedes imaginis Christi crucifixi iacebat, toto an

mo ad caelestium cogitationem raptus: serpe item erecto uu tu , manus supplices in caelum tendebat, et ut summatim breuiq. complectar, instabat Obsecrationibus et orationibus iamete, ac die . Id ostendunt tam multa, quae miranda In ecibus nocturnis, ac diurnis a Deo impetrabat. Oravit enim , et exauditus est: opem Dei implorauit, et a Deo desertus non est: et quo ma s se stratum videbat, eo vehementius ditiino amore exardes bata . Omnia facta, dicta, et cogitata res rebat ad Christum Iesum: cuius nomen dulcissimum in codide , in ore , in re semper habebata . Nominis Iesu , tamquam olei effusi, suauitate liquestens, post diuturnum in ora' tione gemitum , exultare incredibili gaudio videbatur inter choros angelorum . Sanctissimam Dei matrem, virginem Mariam, post Christum filium praecipua veneratione coluitia Cuius rei argumento cst insigne salutationis Angelicae: quoad preces usiis est perpetuo . Eam ob rem Hispania, cathoi, cae fidei nomine studioq. florentissima, illud in more positum habet , ut eius , pie precantis, imaginem exprimat non tantum oculis in crucem Christi sublatis, et genibus flexis, sidmanibus Iunctis tanto pietatis ornamento potissimum inimmitis . Laudat seraphicum Franci mea de re Bonaventu ra, sanctitate et eruallione clarissimus, quod Dei genitricem mira pietate veneraretur, atissimam scilicet illam virginem, quae Dominum maiestatis, fratrem nostrum remit, et pere quam

40쪽

quam stamus misericordiam consecuti. Quam ob rem ad eius lionorem ordini seraphico Apostolicus ille vir ieiunium constituit: eandemq. sibi sitisq. caelestem aduocatam in primis deleo it . Hoc erga illam venerationis Zelo itidem flagrauit beatus Didacus: qui et illud ieiunium seruauit , et quam uniueri Minorum ordini patronam ille elegerat , eam singi larem , ac praecipuam sibi aduocatam esse voluit ardentissimo illius colendae studio . Immo seraphicam pietatem pietate cumulauit, chim ad statas illas ieiuni j dies hoc sibi adiunx rit, ut omnibus stingulisq. vigilijs festorum dierum, beatisi,mae Dei matri sacrorum, qui postea plures numero iberunt , pane tantum et aqua ad illum,quem sibi potissimum sumpsi rat, ieiunandi cultum praecipue et insigniter uteretur . P trem autem si una Franciscum Bonaventura sedulo imitatus, piam Ieii matrem, cordis sui visceribus impressam, medit

tione etiam assidua venerabatui . Vtrumque etiam Did cus cons latus, et quotidiana contemplatione, et fiequenti coronae usi, omniq. pietatis ossicio illam colebat: neque ea

tantum veneratione contentuS, etiam cultu imitationis v

nerabatur, quo gratior esset eius deuotio. Actuosis enim iulis , luminosii . virtutibus, quarum exemplar clarissimum in heata Virgine cernitur, humilitate, charitate, misericordia, vit e castitate, et alijs salictitatem illius, operante Domino , pro virili sua imitari contendebat. Quo factum est, ut in omni temporum varietate, cum ad eam, veritia, vel aliorum causa ille confugiebat, confiigiebat autem semper, caelcilesin nitareq. eius patrocinium lanserit summa cunctorum aue miratione . Res in promptu est cum eX omnibus, tum ex illo ad sempiternam memoriam insigni miraculo, quod diuinutus factum apparet: cum semilaae . 'irae pistoriam agebat, mlium e media morte, nimirum ex ardentibus furni flammis liberauit. Sed rem ipsam totam, loco suo dilucide explicabo. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius volet nismis'. Vere igitur pius, vere deuotus, ac religioses Didaciis, eamq. ob rem beatus: qui, Deum timens, nihil in vita antiquius , potiusq. habuit, quam ut Christi Domini amore flagrans , diuina eius mandata animo ardentissimo summaq. voluntate obseruaret : ac matrem eius beatissimam coleret

tanta

SEARCH

MENU NAVIGATION