장음표시 사용
21쪽
ro S. D IDACI VITAE offendit, ei certum lacum demonstrauit, unde evin sacculum nummarium acciperet. Humilitatis autem, quae virius Christiarue religionis propria est, ac virtutum omnium seminariu , inficia ita coluit,vi ea,et charitate,qua omnes eximie in Christo diligebat, maximam excitaret admirationem sui. Sed de ijs ipsis alius erit enucleatius perscribendi locus. Quoniam igitur is, ut homo erat, qui intimo animo de se humiliter sentiebat, seq. prae ceteris contemnebat, ab illa nominis sui gloria , in patriae, illiusq. regionis fines longe diffusa, valde abhorrebat : ab eremo discessit ad Conuentum ArriZane, qui est ordinis sancti Francisci, non procul Corduba distantem: ubi,diu na ope adiutus, maiores in via Domini progressiones habuit,
De ingressu in religionem S. Franci . VI. SP isti T v diuino ductus Cordubam venit ad eum conuentum : ubi, artioris obedientiae vinculis deuinciri cum maxime cuperet, in seraphici sancti Francisci adscriptus est ordine,quem vulgo Obseruantium nomine vocant. Mirifice illum ad omnem sancte progrediendi rationem adiuuit Dei benignitas,si cuncta, ut par est, accurate perpenduntur. Est Corduba,' quasi cor Baeticae prouinciae,urbs antiquissima, a Marco Marcello condita,vel potius instaurata, Patriciorum Romanorum colonia,ad B. aetim fluuium sita, cuius totus ager frugiferus est, ac fructuosius, cum antea praeclaris virorum ingenijs praeuitit, tum rei militaris gloria circumfluxit. His alijsq. rebus nobilitata , at longe nobilissima extitit, cum pro Christi Domini fide, cuius mysteri)s ab initio ferme Christianae religionis imbuta est, praeclaras illas dimicationes ac pugnas egregias suscepit et consecit. Cordubensium enim martyrum, quorum sanguine illa ciuitas consecrata est, ingenS numerus Putatur,sO tasseq. maior multo,quam ceterarum Hispaniae urbium, quae illustribus pro Christi nomine victorijs excellunt . Neque a tem solum Diocletiano, et Maximiano Imperatoribus, a quibus cum ubique terrarum,tum in ipsa Hispania teterrimi belli incendium magnum contra ecclenam Dei excitatum est D
ei O,Dione,et Eugenio ducibus, contra fidei hostes Cordubae
22쪽
P Α R s I. II simma constantiq. contentione pugnatum est: verum etiam
aliquot post seclis aduersiis Gothos, Arianae haeresis furore imflammatos, nominis populiq. catholici hostes insensissimos.
certamina ad sempiternam laudem insignia sunt, coronaeq. maxime illustres Cordubensium mar rum ., At in Arabicae gentis, Mahumetanae superstitionis faece contaminatissimae. eamq. ob rem feritate immanissimae dominatu, vix dici potest,quam magnum,ac gloriosum sit pietatis nomen,quo ciuiatas Cordubensis maxime illustris videtur. Ea urbs,tantorum mar rum gloriosis troph. aeis ornata, magnisq. pietatis Orn mentis locupletata, Dei hominem, qui ad Sanctorum imit tionem se contulerat,potuit bene iuuante Deo,ut credibile sit, in dies magis atque magis accendere ad illas spirituales progressiones, quae sibi diuinitus in cordis visceribus fixae, insid bant. Inde enim vix mille et quingentis passibus procul eo in
Conuentu cum habitaret: multum adiumenti, auctore et duce Spatitusancto,consecutus est non Elum ex recordatione urbis,
sanctorum copia circumfluentis, sed ex anniuerserijs eorun natalibus diebus: quorum celebritas,quasi liber quidam, an moS ment q. hominum piorum ., meditationis assiduitato utentium, instruit ad eos ipsos imitandos,qui sent nomine non tantum, sed memoria atque imitatione dignis imi. Iam vero aliquot annos in patriae eremo beatus Didacus possierat: duuina factum est voluntate, ut is vitae eremiticae exercitationubus praeclare antea institutus, ad illum, quem dixi, seraphici Francisci obseruantium fratrum conuentum se reciperet: ubi
pietatis ardore et progressione disciplinae assecutus est omnia, quae sibi maxima proposuerat ad vitae perfectioris imitationem 1 . Nam, 't sapiens quidam vir, sanctarum institutionum usu peritus, scite uixit, comus, religioQrum hominum coimuentu referta,quaedam quasi officina est exemplorum: quibus uniuerse atque adeo sigillatim, quicumque in eo coetu num roq. adscribuntur, in1tructiores fiunt ad recta summaruin vi tutum officia , . Sunt in eo communi bene instituto domicilio .
ut humilitate et mansuetudine,alii qui charitate, alij qui ab-inentia, alij qui meditationis et orationis studio praestent, nonnulli etiam qui aliorum caelestium donorum splendore praeluceant. Quo fit,ut in tanta bonorum quasi supellectile et B a copia,
23쪽
xa S. D cID A C r Va Υ ΑΕ copia, cum quis ab uno aliquid, ab altero aliud, ab alijs alia,
et ab omnibus dEnique omnia capiat, opibus circumfluat d cumentorum , quibuS in omnes virtutum partes conformari possit ad perfecte sancteq. agendum . Erat illis temporibus f raphici ordinis religio, quam forentissima nomine sanctimo niae,cum praesertim ad antiquam illam disciplinam, ab auctore parenteq. beato Francisco institutam reuocassct paulo ante Bernardinus Senensis, cuius memoria in benedictione esL . Numquam satis oratione cxplicari possunt illa virtutum curricula, quibus tunc beatus Dida cus progresstis est ad viam Do. sa .f. mini: in qua iam diu impressa habuerat vestigia , . Sed misericors et omnipotens Deus,qui disponit omnia suauiter, qua est immensa bonitate,illius recte progredientis cursum alia etiam ratione incitauit . Etenim is, rerum omnium auctor et conditor,ut selem, qui cetcris sideribus lucem pr. ebcret, principem locum habcre voluit: sic beatum Franciscum, nimirum seraphici ordinis parentem, tamquam aliquem in stellis selem maiorum nostrorum memoria dedit: unde, qui illius disciplinae ac regulae se umquam dedissent, clarissima virtutum omnium exempla haurirentis. Didactis igitur beatus, ope diuina subnixus,sci aphici illius patris imitatione,quam miras ad sancte agendum progressiones habuerit, moX ordine cXPonam .
- 'De Hligenti sussio, quod adhibuit seruandis seraphicae regula. insituris. VII.
Maeaa. .Υ ΑΜ inde ab adolescentia is cum suaue Christi Domini limR.m.. a. L mna subierit: non huic seculo, eiusq. desiderijs, quemada. ρε .r. modum diXi, in posterum alligatus, quaesiuit aut egit, quae gentes inquirunt, sed quae Dei sunto. Vbi vero primum sancti Francisci regula, vitaeq. seraphicae institutis se devinxit, ut ve-V. ιι s. rus obedientiae filius, paratus in omnes voluntates Dei, mirimce cucurrit viam mandatorum eius. Omnes igitur cogitationes suas in eo potissimum fixas habuit, in e . omnibus virubus contendit, ut, quam vivendi disciplinam tibi delegisset, eam singulari studio, atque omni officio exprimere . Id quo rectius, et persectius in ordine seraphico praestaret, illius regi, laticonstitutionesq. memoria complexus, eas ad vitae usum
24쪽
P A R s I. II consuetudinem quotidianam adduxit.Nemo proculdubio illis seruandis diligentior, quam is fuit: qui non tantum ne minimum quidem ab earum' praescriptis di1cessit, sed Zelo exarsit, ut si quem fortasse in illis aliquando quicquam offendere animaduerteret, ad earum obseruationem, cohortationibus, minnitis,et praeclaris exemplis reuocare studuerit perpetuo. bi re, magnam in primis religiosi viri opinionem concitauit, ct sustinuit apud omnes: qui aut in eodem conuentu Trinan rent,aut aliunde,etiam ex disiunctissimis prouincijs,illuc coim fluerent . Ij peragratis multis diuersisq. prouincijs, cum plurimorum hominum religio rum vitas moresq. perspectos et exploratos habuissent, illud asseueranter in vulsus dictitabat, se eorum, qui perlacte cXequendis beati Francisci regulis omnibus Didaco par esset,vidisse usquam neminem. Hoc autem in omni eius vita cunctis perspicue manifestum est, idemq. in
obitu apparet: quandoquidem in ipse pene temporis puncto,cuo animam Deo reddidit, non aliorum recordatione, sed
nte sua petijt, se vestitu rudi indui et cingulo flineo, ut ne moriens quidem negligeret, quod ad regulae usum pertinere norata. Itaque tam inuaminati ad serapnici ordinis praecepta seruanda studij viam ille primum ingrcuus,'non modo aditum quendam exiguum, sed latissimum sibi campum patefecit. in
quo exercitationes, et curricula conficeret silmmarum et diu, narum illarum virtutum, quarum vestigia, ad sempiternan
memoriam impressa reliquit, ut distincte, distributeq. omnia
demonstrabo. De eius humilitate. VIII.
AD quem respiciam , nisi ad pauperculum, et contritum Isa.
spiritu, et trementem sermones meos 3 dicit Deus Pinni-Patens. Paulo ante exposui humilitatem, quam beatus Did cus,cum apud sancti Nicolai oppidum in eremo vitam duxit, mirifice coluit.Neque propterea tamen narratio repetita videri debet: cum in aetatis sitae cursu maiores longe progressiones fecerit ad amplissimam illam, vel potius summam virtutem, cuius tanta vis est,ut caelum etiam penetret. Humilitatis, qua praeluxit seruus Dei Didaciis, argumento multa sunt, vitat asperrime
25쪽
asserrime acta, corporis cruciatus, sponte suscepti,singularis abstinentia victus, perpetuus fere ieiuniorum cursus, assiduae in oratione pernoctationes, labores incredibiles, atque opera abiecta, ac demissa, quae prae charitate magna praestiti . Sed haec omnia facile intelligentur, cum infra non curiose, sed pie commemorabuntur. RespeXit autem Deus illum, pauperem spiritu,nimirum humili et demisib animo, pio metu in lege duuina ambulantem : et ita respexit, ut eius humilitatem etiam ex eo perspici liceat magnam fuisse, Dcoq. gratam, quia ibium humiliter precantem, mirandis in rebus diuina benigni-ἔuῶιώ tas exaudivit. Non superbi, ut diuinis in litteris scriptum est, placuerunt tibi Domine: sed humilium,et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Miraculorum vero,quorum splendore is claruit, magnitudinem ac multitudinem altera huius commentarij parte explicabo,ut initio proposui. Atqui testes extant grauissimi viri,quorum ali; unius virtutis, quidam coterarum multarum testimonium ei praeclarum dicunt, omnes autem uno Ore humilitatem eximie laudant, qua illius memoriae hominibus in ordine Minorum excessuit, nimirum in exercitatione, atque usu diu versatus meditationum vitae Christi Domini: qui in terris primus tantae virtutis scholam instituit. yha.a. Is filius Dei, cum in forma Dei esset, neque rapinam arbitraretur se esse aequalem Deo, se ipsum ad humilitatem nostram demisit, in similitudinem hominum factus, et forma inuentus ut homo. Is vitam in terris humilem,et ab omni cultu elegam tiaq. remotissimam secutus est: insignes contumelias pati,grauissimas ignominias accipere, multis flagris caedi, et quod mortis genus olim erat maximo dedecori, in crucem tolli umluit. Humilitatis igitur,quae virtutum Omnium radix et custos est,auctorem Christum,rerum cunctarum Dominum, habuit: cuius in primis magistri caelestis exemplis instructus, frequemtibus illis in ineditationibus, quas ad eius crucem adhibebat, praeclarissimam tantae virtutis vim animo mentiq. suae mirabiliter impressio. Et, ut erat, quemadmodum loco sim eXpinnam,beatae Mariae virginis, Dei matris cultor egregius: in eius sacris festisq. anniuersarijs potissimum diebus,cum eam omni pietatis ossicio praecipue veneraretur: tum ad imitatione animo cernebat tibi propositas esse reliquas eius virtutes onb
26쪽
nes, maximeq. humilitatem, quam Deus in ancilla sita respexitis. In his sanctarum contemplationum scholis exercitatus beatus Didaciis non potuit, ut humilitas in hominibus inueniri potest, non esse summe humilis: cum praesertim humillimae vitae ducem sibi delegisset seraphicum Franciscum : qui, diui na adiutrice gratia, cum ad Christi Domini exemplar se in Omnes vitae partes imitatione conirmare studuerit, multa familiae ordiniq. suo reliquit exempla humilitatis. Cuius virtu. tis vestigia in ipse Didaco, quem diligentissimum illius imita. torem misse constat: eamq. ob rem a regularum, quae Omnes ad euangelicam paupertatem, summamq. humilitatem rcferuntur , praescripto, ne minimo quidem discessisse, paulo ante publicis Hispaniensibus tabulis obsignatis, et testinioni js dc- monstratum est luculentis. Itaque seruus Dei Didacus hoc
proprium habuit,ut sibi omnes anteponeret,se autem nemini. Omnibus autem,vel minimis, inseruire cupiebat . SeneS, pu r , adolescentes, omnesq. cuiuscumque ordinis ac loci homines iuuare silidebat tanta humilitate, quanta quidem maxima animo comprehendi, aut oculorum aspectit cerni potest. Quicumque ad se veniret, consilium aut auxilium expetens: numquam aliquem reiecit. Immo quos pauperes, mendicos,
atque ab omni re inopes animaduerteret, erga eos humilius se gerebat,ut infra ex charitatis, qua illos Quebat, ossicijs intelligi licet. Iniurias,contumelias, et maledicta, si qua umquam in se ab impuris hominibus coniiciebantur,humillime patientissimeq. ferebatis. Prae humilitate etiam,vestitum induebat paulo asperiorem, ac duriorem. Sed huius virtutis, ad quam se egregie erudierat, argumento sunt alia multa, quae inflata commemorabuntur: cum illa, quae praestitit, vel obedientiar, vel charitatis opera, aut amigendi corporis studia, aliaq. eius generis ab humilitate proficiscantu . De obedientia. IX.
EVANGELICAE paupertatis, quam vera selidaq. animi
humilitate Didacus profitebatur,secta et comeS, ac tamquam germana soror est obedientia: cui magnum praemium a
Propolitum esse, Basilius Magnus scribi . Ea cum sit, inquit
27쪽
Climacus,sepulcrum propriae voluntatis: illius studio ita se ipse Didactis dedit, ut, voluntate sua quasi sepulta, eorum, qui
praeerant,iussis, tapc etiam numero acerbissimis, obedientem 1e maxime omnium praestiteri . Praefecto alicui, ne nouitio
quidem, parere recusauit: qui verae obedientiae disciplinam ex eo didicerat,quod olim beatus Franciscus scite dixerat. Is aliquando interrogatus, quis esset i crus obediens: mortui hominis exemplo id explicauit , . Tolle, inquit, corpuS cXanime, et quo loco volueris,repone: cernes,illud nec repugnare motum, nec reclamare dimissum, neque ullo modo indignari, quocumque feratur. Didactis igitur beatus, obedientiae cultor eximius , cur e loco, ubi esset, moueretur, non dijudicabat: ubi
locaretur,non curabat: ut alibi reponcretur, non instabat: euectus ad Guardiani munus, seruabat humilitatem, quam prinsesssius erat: et quo magis ab hominibus honorabatur, hoc lim milius se gerebat, cum indignum honore se putaret. are paratus atque instructus ad obedientiae leges, non attendit vinquam, ut erat singulari animi simplicitatc praeditus, quale esset,quod praecipiebatur, eo selo contentus, quod sibi erat a si perioribus iussum,quibus non obedire nefarium putarat. Qua religiosae mentis incitatione ductiis, sine ulla cunctatione, sed hilari promptoq. animo mandata exequebatur iubentis. Eam
ob rem potius humilia, quam magnifica, aspera et difficilia, quam iucunda et facilia sibi imperari cupiebat: cum saepius
auditione accepisset non modo obediendi normam,quam san- 7...cti monachi IEmpti tenuerant, sed Abrahae exemplum: qui . filium charissimum immolare iussus, non expectata luce , sed intempesta noste, ad id opus faciendum se parauit , . Et vero, quod perfectae obedientiae est, ait Gregorius MagnuS, non metu seruili, sed charitatis ardore,non poenae formidine, sed recte agendi studio, maiorum praeceptis obtemperabatis. Erat illis temporibus nauigationis cursus ad Fortunatas insulas valde admodum difficilis, periculosus, ob eamq. rem infestus, quod insulani, magna ex parte adhuc stiperstionum scelere deuiii-cti tenebantur. Appellantur illae insulae vulgo Canariae: sunt autem septem, in mari Atlantico sitae, veteribus Ptolomaeo, Martiano alijsq. et Latinis, et Graecis cognitae, praesertim Hibnio , qui illas suo quamque nomine vocat: Canariasq. Omnes
28쪽
postea incognitae extiterunt,sertasse quia nauigatio Canarientis multis aetatum seclis intermissa erat. Demum anno mill simo,quadrigentesimo quinto a Christo nato,Ioanne II. C stellae Rege, quo tempore beatus Didactis puer erat,a Benili corio,homine Gallo, qui tunc a tutoribus Regis, adhuc infamiis,mare Athlanticum nauigandi facultate acceperat, duae imuentae sunt,et ad Christianae religionis cultum instructae. Quo fit, ut aliae, quae deinceps in ditionem potestatemq. Regis Hiaspaniarum venerunt, non dum fidei mysterijs imbutae essent, cum Didacus, a superioribus suis missus, eo mare transmisit . Is igitur non longa, neque noua, ob eamq. rem difficili nauigatione perterritus, nec insulanorum moribus, immanitat barbaris perculsus, sed verae obedientiae, cui se sancte addix rat, religiosi, officio ductus, navim conscendens, ad illas insilas,saepe ventis reflantibus , et infesto mari, demum ope auxilioq. diuino appulit. Est una inter alias Canarias insula,quam Forteuenturam nominant. Eo venit ad seraphici ordinis conuentum, sibi a superioribus traditum in curam, et custodiam rquam gessit magna seraphicae religionis lavd . Non erant, qui eam insulam habitabant, adhuc omnes ad fidem conuersi. Hic vir Dei Didacus, messem multam nactiis, admirandis exemplis, singulari vitae sanctimonia,sermonum frequentium ardore incredibili, multitudinem insulanorum innumerabia. lem,idolorum cultu, et superstitionum tenebris circumfusam,
ad fidei lumen perduxit. In ijs praeter ceteros plurimos extitit etiam Ioannes Alphonsiis, homo quidam, iam inde usque e Canaria magna illuc profectus: qui, idola colens, a beato Distaco religionis Christianae sacris imbutus, bapti serum suscepit , . Paulo autem post,filios duos eidem in disciplinam tradidit, qua ad pietatis studia atque ossicia a magistro tam religi se erudirentur. Magnas ob tidei propagandae studium difficultates , et labores Diticus perpessus, varieq. etiam vexatus et Oppugnatus, multa quoque pericula adijt: quibus non modo perterrefactus, sed ardentius inflammatus, ad Canarsam magnam item proficisci deliberauit, ut illius insulae homines verbi Dei praedicatione ab impura idolorum superstitione ad fidem conuerteret,aut martyrium subiret, cuius desiderio veli
29쪽
. Is s. D. I DACI V I T Agmenter exardescebatii. Q mplurimos ordo seraphicus viros
habuit, qui martyrij palmam assecuti sunt, quiq. eodem illius
desiderio flagrantes, parum abfuit, quin tanto bono eremtur. Tam vehemens in beato Francisco ardor martyrii fuit, ut semel, et iterum, et tertio ad infidelium prouincias eam ob rem ire contenderitis. Hoc tam praeclarum salutareq. desiderium, illius, tamquam optimi parentis, imitatione accensum,
ad sanctum Antonium Vlyssiponensem, quem de Padua diciamus , et alios seraphicae religionis filios dimanavitis. Illius ergo cupiditate ardens incredibili Didacus , egregius seraphici
patris imitator, Cauariam magnam cogitat, navim conscem est,magnamq. nauigationis partem confecerat:sed tempest
tum fluctibus magnis, ac simul vectorum, et iciorum, quos eximia charitate diligebat, metu, cum ij barbarorum, omnia rabide agentium, impetum furoremq. vehementer pertim scerent: factum est,ut ad earum insulam naui,qua vehebatur, etiam undis a filicta,appelli non potuerit. Et, ita Deo volente, ad martyrium, quod tam ardenter desiderabat, non peruenit, etiam si alias multoties tam prope fuit, ut illud assequeretur . Quare ad insulam Forteuenturam reuersiis, in magnis illis pietatis et charitatis ossicijs euigilare maximopere contendit.
De eisu charitate erga poperes. X .
MIRA eius charitas erga aegros et pauperes eXtitit, quia . bus semper in eleemosynam contulit, quicquid habere V ο. potuit. Beatus,qui super egenum et pauperem intelligit. c. tidiano is victui detrahebat, ut inde haberet, quod pauperibus in eleemosynam traderet: nihilq. in dies singulos, vel in sim gulas potius horas, atque adeo in singula momenta quaerit
bat , quam unde sibi aliquid seperesset, quo aliorum inopiam
sustentaret. Cum autem aliquando non esset,quod mendicis. pauperibus,atque egentibus hominibus pia eleemosynae larguetione daret,illorum commiseratione motus, miram lacrym rum vim effundebat,quibus intimum animi sui dolorem test batur : cum praesertim neque ex conuentus parsimonia,neque ex sua abstinentia, neque ab amicis, neque priuatim a coni bernalibus, nec a notis, nec ab ignotis tantum haurire potuic seta
30쪽
P A R s I. I quantum pauperibus Christi, quod minimum erat, submunistraretur ad usum in diem vietitandi necessarium. IEMe alis quando conventuum praefecti id ferebant, ut quidquid is ummque colligere potuisset, id omne in eleemosynam erogaret rquibus ut homo mansuetissimus erat,verbis respondit, lenit iis et humilitatis plenis. Ostendit enim, id viris, paupertatis euangelicae colentibus, patientissime ferendu esse: cum Deum patrem caelestem haberent, omnium bonorum largitorem, qui uberius, et cumulatius daret omnia. Sed illud mirifice, dis uinitusq. factum est, quod cum in sinu haberet magnam panis fragmentorum copiam, quam pauperibus conferret,sorte obuiam aut Guardiano alijsve fiatribus factius est: a quibus
eo nomine reprehensus, quod nimis valde conuentus censumo
Profunderet: En,inquit uini flores,quos non aliqua Dcie,sed re vera flores tunc ostendit. Cuius rei admirabilitate illi obstupefacti, non modo Dei hominem obiurgare pergunt, sed inveneratione habere incipiunt. Apud insulam autem Forteuenturam cum esset, studio, quo ardentissimo flagrabat, uendae paupertatis quosdam insilianos,qui prae egestate messem fac are non poterant, sita aliorumq. considalium opera metaria iussit,cum aliunde tunc nUuaquam haberet,unde illis aliquid
sibsidi j comparare potuisset. Eleemosynis in pauperes conferendis permulti , qui sanctitatis nomine celebrantur, silmmi Pontifices, Archiepiscopi, Episcopi, Reges,et alij omnisgen
ris et ordinis homines innumeri,immortalem sibi laudem coulegerunt. In eorum numero censeri meritissimo potest beatus
Didacus, qui verae selidaeq. seraphicae paupertatis studio a
censis, visceraq. misericordiae indutus,omnibus egestate am
res omnem eleemosynae aditum pateficit: neque parce dedit, sed magnam intimae benignitatis vim effundens, plenis manibus liberalissime inopibus tribuit, quidquid habere vin- quam potuit Beatus igitur,qui intelligit super egenum,et pauperem. Vere beatus Di lacus, qui egenti semper dedit,et hilariter dedit: cumq. nihil habuit,quod daret,ex paupertate in pis dolenter affectius,collacrymauit. Summi muneris loco est, inquit Chrysostomus,hilariter dare:si non hahes,collacryma.
NumqΡni admonitio diuina cessauit, numquam tacuit, quo u '' minus in scripturis lassis tam veteribus, quam nouis semper C a et ubique