Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

adhibeantur,suum robur suamque vim sint habiturae. At ne longius rem prosequendo patientia vestra abuti velle videar, orationis filum abrumpo; eaque plura, quae de ipso ingeniorun dele u reci e instituendo dici possent, sapientiae judicioque vestro decernenda relinquo .

372쪽

DE LAUDIBUS LEONIS X.

In anniversariis ejus parentalibus.

ORATIO XL

LIasita 1 i i. Kal. Martii, anno

Μ DCCXXVI.

I quis est , qui sorte putet, haec parentalium solennia , quae Leoni X. Ponta MaX. . quotanniSin hoc amplissimo loco celebritate fieri consueverunt, ad hanc unam Romanae Sapientiae sedem & ad vos tantummodo P. C. gratique animi vestri sgnificationem pertinere, is certe fallitur atque in summa rerum ignoratione Versatur. Illustris enim ac sempiterna , tanti Pontificis recordatici non his so-

373쪽

33 lis parietum angustiis , non uno hujus loci ambitii continetur; sed ad totam, quantacunque est , Urbem Romam , ad Italiam universam , ad Germaniam Galliam, imo ad omne genus homi' num latissime pervagatur . Quis enim est hodie tam inaccessus , aut tam re-- motus iri terris locus , quo sapientissimi hujus Principis fama , aut ejus regiae beneficentiae si uinus aliquis non pervaserit ὸ Quae gens, quae hominum

natio, cui vel minima bonarum artium disciplina accesserit, quam celebratisi simum Leonis X. nomen divinaque svirtus admiratione non Compleverit pomnes profecto literae, omnes Academiae quotquot sunt celeberrimae Leonem X. ad caelum summis laudibus esiserum ; eumque optimarum artium felicitati natum de communem lites

Tarum parentem omnes ima mente at-

que imo ore conclamant. Quid igitur

374쪽

ego in hac mea mediocritate ingenii dicendique tenuitate potissimum asse Te potero, quod neque a summa laudatissimi viri amplitudine alienum esse, neque a dignitate ornatissimi hujus loci , cujus ipse instaurator fuit beneficentissimus, abhorrere Videatur t Satis mihi erit verbis paucissimis indicare , quibus tandem solidis fundamentis hae

tantae Leonis X. laudes ubique excitatae suerint ad omnem posteritatis memoriam stabiles firmaeque permansurae . Quod quidem me satis commode spero consequuturum , si ceteris quam plurimis & clarissimis ejus virtutibus hodierno die praetermissis , uno mihi

argumento sumam amorem illum ingentem ac prorsus incredibilem, quo Leo X. Iiteras literatosque omnes avi dissime prosequebatur. Nam hinc sa-eile erit intelligere , hoc uno nomine sapientissimum virum omnium gen-

375쪽

aetatum praedicationem . Atque hoc ipso jure Romana haec nostra Academia quotannis eum publice laudare a solenni ritu gratias agere Consuevit. Fuerant sane superiori aetate Complures Romani Pontifices, homines lapientissimi, qui optimarum artium studia promovere, tum etiam praemiis

EXOrnare operae pretium duxerunt .

usmodi laudem assequutos fuisse I nocentium & Eugenium I U. Cleme tem & Nicolaum V. Pium ΙΙ. aliosque

plures ex annalium memoria accepimus . At Vero, qui ardentiori studio , aut propensiori Voluntate erga ingenuas disciplinas cum Leone X. comparari possit, neminem suis se conte do . Quod enim in summa reipublicae tranquillitate atque otio, cum opes in tegrae atque aerarium opulentum literarum studia tutelam ac patrocinium

376쪽

inveniant, non est valde mirandum , neque a veteri consuetudine alienum . Tunc equidem Romana respublica rhetores ac poetas aliosque liberalium artium prosesseres ad hanc Urbem invitavit benigneque compleXa est , cum jam Punico secundo bello consecto , & Chartagine illa Romani

imperii aemula funditus eversa, in otio paululum respiravit. Ubi enim tubarum lituorumque clangor insonat atque omnia late armorum strepitu perturbantur, quis est, qui musarum camtu dele stetur , ac de eruditione magis

quam de capite ac de salute civium 1 licitus esse possity Jacet tunc omne studium , ut inquit Tullius , & in pretio est horridus miles , non valde bonus ac disertus orator. Quae cum ita se habeant , quis mirari satis possit, Leonem X. vix Pontificio diademate coronatum statim de optimis studiis in hac

377쪽

hae Urbe restituendis potissimum co

gitasse & nihil antiquius habuisse,

quam hanc Romanam Academiam in summum splendorem atque amplitudinem excitare γ Nemo vestrum ignorat , quibus ille temporibus turbulentissimis Vaticanam sedem conscenderit. Longum esset ac permolestum hoc loco singulas &miserrimas Uus temporis caIamitates recordari. Praetereo

itaque Italiam tunc sere omnem diuturni ae periculosi belli incendio conflagrantem . Non loquor urbes atque oppida hostium caede, aut civium sanguine redundantia. Taceo vastitatem in agris , in . templis solitudinem ;ac florentissimas civitates ea assiduis Germanorum , Hispanorum Gali rumque incursionibus diutissime V Xatas atque direptas. Satis sit ad memoriam vobis id unum revocare, Pontificium exercitum superiore anno ad

378쪽

3 9 Ravennam caesum fuisse atque dele- tum . Licet enim Julius II. Romanus Pontifex nihil impensius quam publicae totius Italiae tranquillitati studeret. . non tamen illi desiuit ad suscipienda plurima ac periculosa bella militaris animi virtus & nimia quaedam gloriae cupiditas. Hinc aerarium inops atque exhaustum : hinc vectigalis pecunia ad stipendia militum aliosque belli msus impensa atque distracta . Quanquam igitur Leo X. tam alieno reipublicae tempore Romanus Pontifeκ renunciaremτ, illico tamen bonarum

artium studiis , quae obique laeda situ ac squalore jacebant , erigendis animum manumque praebint et nequeis

Pontificii aerarii calamitas atque inopia , neque bellorum per Italiam nondum sedati tumuItus, neque gravissima alia , quibus initia principatus -- geri maxime solent, negotia retarda

runt .

379쪽

36orunt. Sed accersitis Romam prosundioris literaturae viris, ampli1simum hoc Gymnasium, hoc musarum domicilium , hanc sempiternam bonarum artium sedem instauravit; atque ita instauravit, ut quemadmodum eorum temporum annales loquuntur, Romanum Gymnasium neque Bononiensi, neque Patavino vel doctorum praestantia, vel auditorum concursu conCede

ret.

Ex quibus sane faustissimis regni auspiciis quis non videt sapientissimi

Principis voluntatem erga optimas disciplinas & contestatam jam praemclare satis erga literarum studia ingentis amoris sui significationem ξ Ιnstabat, Lateranense concilium , quod Iulius II. jam inchoaverat, mature sprosequendum perficiendumque. Urgebant Pontificis animum Carvaj alis di Sanseverini cum Romana Ecclesia

380쪽

si rhultates inveteratae' atque odium ,

quod illes tanquam publicos i hostes ipsemet Julius purpu- : diguityx iactionis omnibus ςκpoliaverat ut Ira inienebat Italiae cervicibus . cum ingenti. exercitu teκ Gallorum Ludovicus AII. Neapolimac indiolanum; , uod turpissime pulsus fuerat, repetendi: de siderio ac Iurore inflammatus . At Leo quanquam nihil eorum , Auae ad Ecclesiae dignitatem , vel ad Italiae saJu-ἀem pertinere: ridebantur, negligeret: ut proinde dc Lateranense concilium

summa animorum' consensionub plausuque Confecerit, od foedus a Iulio II. sancitum pro Italiae libertate providentissime instauraverit, & Ssortianis militibus opem suam implor ntibus viginti quinque millia aureorum per Hieronymum Mortinum Aegatum statim' pexsolverit; nihilo tamen unqu amrethissius egit in optimis studii* pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION