Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

venereturpIndustria nempe suit de dilI- gentia,qua animi & ingenia mortalium mirum in modum excoluntur , dc quae a studio bonarum artium honestissimo sejungi ac dimoveri nullo modo potest. Hinc enim accepimus immenses eorum labores,diuturnas vigilias, permolestas peregrinationes creberrima itinera & sexcenta alia doctrinae caussa incommoda, vitae susceptat ut facile dijudicari non possit . utrum plus industriae, an ingenio acc xa reserri debeat eorum tota quanta est sapientiae ratio & amplitudo. Quanquam autem in labore 6ci industria sita, tanta vis

est, ut nihil supra; undenam fit, ut in optimis artibus addiscendis haud raro

summae Contentioni Bc complurium annorum industriae nullus aut certe

exiguus doctrinae fruetus respondeat pSentiant alii quod volunt. Ego quiadem semper in ea sententia sui, nec aci

352쪽

literarum' studia omnia ingenia apta esse , nec ad singulas disciplirias singula ingenia. Atque hinc fieri non dubi to,perplures' adolescentes iti literariani

cursu labore quidem maximo ac diu turno defatigari , a6 vix mediocretita aliquem 'pro ejusmodi conatu ac diligentia progressium sacere . Qua quidem in re quia multos esse intelligo, qui cum magno: liberorum suorum incommodo tum etiam' summo rei literariae damno misere hallucinantur, me operae pretium facturum existima vi, si in hoc primo studiorum aditu ea in medium afferrem, quae & salsari eo rum opinionem convellerent. & ingeniorum delectum ad literarum sudia maXime necessarium esse demonstra

Quod autem sint semperque suerint homines sic mente &lingehib destituti, ut ad optimarum artium studia

353쪽

334 inepti prorsus existant, nemini obscurum esse artatror . Quemadmodum enim natura non omnibus agris fertialitatem est impertitat, sed ini cundos sterilesque nonnullos deseruit , qui qu unque lab e aut industria excolantur frugem nullam asseruntori ita juVenum ingeniat aliquando videas scessceta atque arida,ut ab iis nullus doctrinae fruectus sit expediandus . Rus modi olim fuisse sive caeli atque aeris crassitie, sive alio quovis ejus regionis vitio Boetii atque Thebani dicuntur , quos multum virium, ingenii minimum habuisse legimus. De Thracibus autem Aristoteles tradidit, eos ingenio tam pingui fuisse ac memoria propemodum nulla , ut ne quaternarium quidem numerando transcendere Valerent. Εκ Dic nimirum genere pro creatos crediderim es se non paucos adolescentes, quorum cum ingeniis

354쪽

qui conflictatur , ditus' quident arare Pq uod η unt, aut Isthmum sectere' susceiapit. Haec tarneri calamitaς non tam tape accideret, si vicinarum artium proissetares aut miserico dia erga miserόs istiusmodi juvenes eorim i , aut Conscientiae 1timulis aeu , Alabadensis Α-pollonii rnetoris praeclaro satis exemia plo ineptos hosce discipul6s operam apud se perdere nequaquam paterentur, & ad quam unumquerique artem idoneum judicant,ad eam serio cohortarentur atque dimitterent . Sed valeant jam , valeant quotquot invita Minerva nati musas & Apollinem , aversantur. Vos enim compellat oratio mea , Adolescentes optimi, praestantiori indole ac felici ingenio ornati , quos Isocrates Deorum immortalium filios appellare solebat, quipim' qui intelligendi facilitate' ac divino

ingenio parentes Deos reserre vide

355쪽

nlini Vos, inquani, speetat quicquid de ingeniorum dhleethi Jnstituendo dirisa Interi Upsi enim, alios in mathe malicis disciplinis , alios in physicis , alios in arte medica, glios injure ci-Vilia, partim in re poetica, partim in dicendi secultate.praestantissimos sero non dubito; si unu uisque vestrum in id studendo sedulo incumbat, ad quod natura duce propendet& ad quod prope factus qspe Fidetur. Quemadmodum enim, ut poeta inquit, non Omnis seri omnia tellus; ita sane non omnes, qui nostra vel majorum aetate Claruerunt homines sapientissimi, i omnem

artem asi equutos fuisse videmus , sed singulos in singulis praestitis e . . Verum ut inde orationi aditus pateat , unde potissimum omnis ratio ducenda esse videtur ; primo quidem n bis diligenter est attendenda mira illa ingeniorum varietas , qua homo alter ἰ

356쪽

altera non onus eit,quam Vultu atque

ore dissimilis. In aliis enim intelligendi acumen & sagacitatem incredibilem admiramur , qua iacile omnium

oculos ad se convertunt oratione Ve- Eusta atque expedita , tum etiam sali

bus & jocis , quos semper in promptu habent , fuibus ipsi saepe majorem sibi

opinionem, quam alii multo studio aediligentia creant . In aliis vero tarditatem & quasi istuporem quendam Smentis videmus et qui sermorie parci 1unt ac statarii , ut proinde illi, oratiosion tam fluere. quam stillare videatur. Alii autem intelligendo minus acuti , nihilominus memoria pollent firma &praestantissimae alii contra ingeniosio- res,sed omnium maxime obliviosi: alii denique tum memoriae Vi , tum intelligentiae acumine instructi, utraque sa- cultate mirum in modum excellunt. Nolo hac in re Astrologorum delira-V v menta

357쪽

338menta conseistari & varietatem ejusmodi ad nescio quas Plinetarum coitiones referre: nolo Philosophorum sectas & opiniones excutere. 1llud mihi nec absurdumi, nec a Veritate ali num esse videt*r . Varias hujusmodi ingeniorum formas e multiplici diver'soque, quod unicuique inest, temperramento proficisci: cum satis explora' tum sit , non aequalem semper in nobis percipiendi facultatem, quae a sensibus ortum habet .vigere sed pro diversa corporis temperie illam modo acrem dc robustam, modo fract am 8c imbecil-

lam existere . Cum itaque tanta sit ingeniorum dissimilitudo, quanta viκ corporum esse solet; quis non videt dissimilem inde singulorum virtutem

fore , nec eundem unquam ab unive

sis progressum esse sperandum Z Plat nem legimus ingenia hominum cum metallis comparare suisse solitum:

358쪽

quorum alia quidem aurea, alii serrea, aut plumbea, partim stannea , partim

argentea, partim denique e Variis co

flata metallis esse ditabat. Quod plane

in rem nostram quadrare satis apte videtur . Quandoquidem ad divinas de sublimiores scientias , quae aurea nimirum ingenia exigunt, is frustra incumbiti, cui serreum . Vel plumbeum, ut Platonis more dicam , ingenium bhabere contigit . Frustra subtiliora Geometri, problemata, si isti a reconditos naturae aditus rimari tentant ii , quibus hebetior mens di tardi ad percipiendum motus. Reptare humi con tenes sint, quibus natura via veniagaVit ingenium, quo ad alta serantur; ne Icari audaciam imitari velle 'vi deantur. Quemadmodum auteri ninia eadem est,ut paulo ante dixi, in omnibus intelligendi facultas, sed varia ad modum di multiformis ; ita qu ue

359쪽

ptulltiplex de diversa est natura scientiarum , quae non omnes idem ingenii acumen, sed diverses intelligendi gradus virtutesque deposcunt. Quaedam mim , ut Algebra , ut Methapnysica, ut Theologia aliaeque plures ad co

templandum natae singularem . perciapiendi celeritatem .& igneam vim , mentis pinulant. Quaedam Ver6 tarditatem magis quandam amant cum

ingenii maturitate conjunctam,ut Me dicina .&Jutis scientia ' Aliae perariis plum volunt , ubi spatientur memoriae Campum , quemadmodum Historia , Geographia i S. omnia sere linguarum studia .u Aliae denique cum tenaci memoria ingenium vividum & bene sub aes um , .qualea sunt dicendi facultas ,

arS Critim , & ,quae de Theologicis dogmatibus agit divina scientia ι Quocirca &. si per se difficile est rem amplissimam definire dc certam unicuique

360쪽

3 et disciplinae mensuram ingenii tribuere; hoc tamen ex eo dissicilius esse video , quod praeoccupatam quisque habeat de ea , quam profitetur , scientia opi nionemra ad , quam ingenium l6ngea Gmmum optimum deposci omnino sibi persuadeat, & alter alteri concedere haud quaquam velit . At vero negari non , potest id, quod experientia sere quotidiana eXploratum est atque per spectum , duos scillaei homines & i genio & pari industula praestantes persaepe in una eademque facultate atque eodem magistro non aequaliter proficere: imo aliquando fieri , ut alter incredibiles. in eo studii genere phogressus

faciat, in quo alter sic haeret atque implicatur , ut ab ejusmodi uadis eniar agere nullo modo possit . . .Quid itai Nonne quod alter quanquam intelligendi vir multa praestet; eo tamen in genii temperamento caret , quod ad

SEARCH

MENU NAVIGATION