Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

tam incredibili hominum concursu, ut a Gothicis emporibus Romae nec illustrius, nec magnificentius .spectaculum 'lium suisie Paulus Jovius testetur Hoc autem totum etsi ad illius majestatem referri debet amoris ta men singularis argumentum certe Ditsparsa a Quaestoribus per omnes Urbis

regiones, aurea dc argentea pecunia a tam liberaliter effuseque, ut Centum millibus: aureis e m liberalitatem o

Pontifici stetisso Quaestores ipsi' fatexentur . Quid praeterea Veteres Paternae dumus inimici omnes . statim in gratiam3 perhumaniter recepti , , quovrum alii e longinquis regionibus , ubi misere degebant, benigne evocati sunt di re familiari atque honoribus aucti ;alii e vinculis , quibua detinebantur, soluti ac libertati patriaeque cumula tissime restituti 3 Intelligebat eni Pontifex sapientissimus,nihil esse tam

342쪽

regium ut M. Tullius .snquit , tam liberale taliique munificum , quam, opem ferre supplicibus, excitare afflucto, , dare salutem lil erare periculis homines . Intelligiebat, nihil esse lauadabilius, nihil magno & praeclaro viro dignius placabilitate & clementia . ι- , Dum tauteri metite mecum ipse ,

reputo,quae Leo x in absolvetido Lateranensi Concilio, quod jampridem Julius Pontifex inchoaverat, opportune sapientissimeque constituit; dubius plane haereo,majoremne in eo sibi partem vindicaverit amor, an vero majestas: imo ut verum fatear, magnum& aere video dissidium inter amorem& majestatem ; utri videlicet 'gloriae tribuendus sit principatus. Nam etsi fraenata sanctissimis legibus nefario Tum hominum audacia, spoliati jure imperii principes perduelles , sancita plurima cum potentissimis regibus - S s a sin-

343쪽

foedera , instruistae.Ingentes classes, repressi copatus atque arma Selymi cru-

delissimi Turcarum Imperatoris &sexce lata alia graviter providentissis meque constituta incredibilem Leoni X. conciliaverint majestatem: cum tamen nemini dubium sit , ' quin illo haec omnia cogitaverit atque persecerit ob summum Christianae religionis propugnandae amplificandaeque studium, quo nimirum vehementissime incensus nuncios dc epistolas misit tum

ad Abissinorum regem, tum ad. ma gnum Moschorum ducem. tum etiam

ad alias plurimas remotissimas Asiae gentes, ut detersa, si fieri posset, err Tum labe, in Ecclesiae Romanae sinum reciperet universas ; quis iacile dijudicare possit amorine , an majestati magis sit tribuendum Quod autem ad tollendas e Christiana republica turbas, iis omnibus veniam indulgeat,

344쪽

qui turbulentissimis sectionibus Julium ΙΙ. diu ollinateque vexaverant;

quodque Carv aleri & Sanseverinum perduellionis reos ab ipso Julio Pontifice Purpurae dignitate & sacerdotiis

omnibus expoliatos summa clementia paternoque amore complectatur & ad omnem pristinae dignitatis splendorem restituat : in hoc sane dedit praeci rum amoris sui testimonium. At enim ex amplissimo senatu nescio que majestatis reum plane conVictum more majorum a Leone X. suisse mulctatum tellantur historiae. Ita profecto: at vero vindicis majestatis poenas amor quidem eXcepit. Quandoquidem in ipso capitalis sententiae die unum atque triginta Cardinales,viros eκ omni prope natione Virtute , doctrina nobis litateque clarissimos summa & inusitata liberalitate cooptavit. Quo quidem tam amplo atque illustri senat

345쪽

rum delectu non modo populo Roma no, sed omnibus sere gentibus singulari

rem suum probavit amorem ac Volun tuem beneficentissimam. , ', i. i. Verum populo Romano benefitentia hujusmodi communis quidem cum ceteris gentibus. intercesserit . Quis autem dicendo complesti valeat, quibus maximis eundem beneficiis cumulaverit Uusque nomen ad sem'piternam posterorum memoriam illustraverit Z Mitto , publica voestigaliata imminuta praetereo Triumviralem Conservatorum Urbis potestatem amplificatam , nihil loquor Romanos Ci-VeS Cum praemiis,tum immunitatibus

privatim publiceque donatos &. alia plurima , in quibuS plane amor cum majestate triumphare visus est . Quantum vero splendoris atque amplitudinis hane Urbem consequutam' suisse putabimus, tot viris ingenio, domina

346쪽

sapientiaque clarissimis ab mRomam, magnis, propositis praemiis , evocatis; ex quorum domicilio Roma ipsa , ut olim de Athenis fama est, disciplina rum omnium altriκ & male facta esie videbaturi Negari profecto non potest, quin ex florentissimis hisce ingeniis aurea illa literarum aetas, quae Augusti aevo floruisse dicitur . Leonis beneficentia Ini hac ipsa Urbe restitutam pulum Romanum adi veteris gloriae possessionem , unde a Gothicis usque temporibus turpiter deiectus fuerat . amplissime revocaverit. Quamobrem mirandum non est , quod idem Romanus populus solenni ordinum omnium

decreto, statuam marmoream , Optimo

liberalissimoque Pontifici in Capitolio id edica'erit , ut gratissimi animi sui studium immortales gratias pumblici amoris monumento profiteretur. :Jam vero temporis angustia eo me

347쪽

3a 8 ductum video, ut vela colligere necessise sit & quasi in medio orationem. ab-Tumpere . Unum tamen, de quo & parentalia haec sacra &lissimi hujus loci parietes me quodammodo admonere Videntur , praeteriri nullo modo potest; hoc ipsum scilicet Romanum Archigymnasium a sapientissimo Pontifice tant splendide , tam magnifice , restitutum. Qua quidem in re quantum magnanimi Principis regia beneficentia effulgeat . cui tam rude, aut tam plumbeum ingenium, ut non agnoscat Restitutis enim optimis disciplinis, nonne uberrimos in hac Urbe reclusit sontes , unde tum populus

Romanus tum ceterae gentes & Ornamenta pacis & belli praesidia perpetuo sibi compararent λ. Quod autem illustrius paterni amoris indicium , quam singulari ejusmodi beneficio non praesentibus tantum prodesse, sed posteris,

348쪽

3ε non uni diciyitati, sed terrarum i Orbi prope universo Quanta vero Pὀntificiae majestati digΠitas,iquantus Romanae Urbi splendor ex hac doli issimorum 'ird rum palaest ra ccesserit, quis dicendo paucis complecti valeat Quot Enim in omni aetate ex gravissimo isto magistratu, eκ his subselliis, homines eximia virtute ac doctrina ornati ad sacras insulas , tum etiim ad Rotaahae Purpurae dignitatem suerunt evecti pQuamobrem etsi cetera omnia argumenta desint, hoc unum tam regium ,

tam munificum sapientissimi Pontificis opus longe quidem melius quam mea dicendi imbecillita soad omnem posteritatis memoriam praedicabitLe nem X. virum beneficentissimum, parentem Orbis amantissimum unoque Verbo , Principem amoris plenum &

349쪽

DE INGENIORUM DELECTU

ΕΜ o vostrum ignorat, quid Valeat, quantamque Vim habeat cum in homine, tum in ceteris animantibus disciplinae ratio atque industria. Nam ut de equorum ingenio , qui in oculis nostris aiasidue versantur , nihil dicam, qui etsi primo furentes & effraenes nullius imperio regi posse videntur , ita tamen paularim domitoris industria atque arte flectuntur , ut omni serocitate posita, admirandam plane docilitatem in duant;

350쪽

duannquid est,quod psittacos picasque

docuit humanas voces expedite reddere, &quasi hominum more, ut Plinius inquit . sermocinari Mens autem hominis per se rudis quemadmodum Aristotelas ait, quasi nuda pictorum tabula, si studium accesserit &disciplina, nonne ad id sapientiae pervadit, ut nihiI tam arduum sit, quo non pertin- gat nihil tam sublime , quod assequiminime valeatly Quo quidem in gene-

Te ut cetera, quae ad lite arum studia nequaquam pertinent,recordari omittatis quid Platones & Archimedes ingenii principes ac doctrinae, quid Homerox&Virgilios clarissima poetarum lumina, quid demum Hippocrates &Galenos medicorum signitiros eo dignitatis & gloriae provexit, ut de illis sine laude dicere nemo possit, eosque homines quasi divinos & ad nos erudiendos e caelo misi, omnis posteritas

SEARCH

MENU NAVIGATION