Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3 3 . .

Hus generis disciplinam est apprime,

necessarium p. Multos ego novi adolescentes , qui in elegantioribus literis& eloquentiae studiis nullum; egregiae indolis specimeri dederant , magno deinde ingenio in Dialemca , in Ge metria, tum etiam in jure Civili instructos apparuisse '. Usurpari solet communi sermone,& quasi proverbii locum obtinuit irpoetas quidem nasci' eosque: non tam arte ac studio quam natura dc divino quodam . instinctu valere . Homines enim cum Viderent aliquos ad pange dum carmen antra ingenii ficilitat duci, aliis vero per diuturnos labores ac vigilias id minus licere; poetas Caelesti quadam vi ac divino spiritu amari putarunt . . Quocirca si quid fingere

ac poetice ludere velint, hon intercedo. Si vero quae caussa sit , serio requirant; hoc pro certo habeant , ad poeticam

362쪽

ticam facultatem ebullientem ingenii servorem & ingentem mentis impetum postulari, quo homines quodammodo surere &oestro quodam . perciti esse videntur . Hoc autem qui carent, frustra musis & Apollini litare contendunt . Quamobrem ut Quintilianus animadvertit, optimus quisque poeta est e debet μαντι πίοιτο , is scilicet qui

sibi & res & actus simillimos veri seite

ac venuste, confingere valeat. Quod quidem de poetis argumentum nemo non Videt in ceteras quoque disciplinas satis commode cadere. Atque hine M.Tullius ad informandum eum,

quem ipse in libris de Oratore inst tuit , optimum dicendi magistrum, id

maximae curae esse debere aet prae ceteris attendendum monet, ut primo im

geniorum dele stus diligenter accurateque habeatur. Praecipuum est,inqui ut doetor animadvertat ingenium &

363쪽

naturam discipulorum. Quintilianus autem, de quo paulo ante, aestimandorum & ipse ingeniorum seritissimus,eXamen hujusmodi tanti quidem secit, ut illud jam inde a pueritia omnino fieri jubeat. Tradito sibi puero, ait, docendi peritus ingenium ejus in pri mis naturamque perspiciat. Intelligebant quippe homines sapientissimi , naturae non debere Vim fieri, sed ad quod unumquodque natum est , eo esse adhibendum . Siquis enim a teneriS ὰ ut Graeci dicunt, unguiculis pingendi artem non alio nisi natura duce imite tur ; non est , cur in consecta is latinae linguae elegantiis , aut in Dialecticorum subtilitatibus extricandis aetatem atque operam frustra consumat. Laipse servet phantasiae vi, ut quot quot sibi ob oculos reruta imagines Veniunt i, totidem adumbrare coloribus & non inscite exprimere valeat. Erit

364쪽

Εrit proseisto , erit in pingendi facultate dux & imperatore at vero in humanioribus literis, in Philosophiae castris vix erit inter calones , aut gremgarios milites recensendus. Neisinem vestrum latet, quod de Andrea Vesa-1io , viro cum Medicinae , tum Anato miae peritia clarissimo , memoriae traditum legimus: qui adhuc puer quotquot mures, talpae , glires , Vel etiam canes atque seles sibi in manus venissent , totidem dissecare & in singulo-Tum membranas , omenta ac intestina penitus introspicere solebat: eo vide- Ibeet illum natura ducente , ut aetate maturus Anatomiae scientiam jam pene intermortuam in lucem restitueret.

Exploranda est itaque , & quidem sedulo , antequam disciplinis instituenda tradatur juventus ; ut in re tam ardua uniuscujusque quid serant humeri, ut sunt, quid serre recusent, probe Xκ in-

365쪽

internoscatur.Jure quidem merito permirum Diogeni videbatur , homines , qui neque ollam, neque operculum aemerent, nisi primo idem pultu & tinnitu .satis exploratum habuissent , at vero in homine emendo uno aspectu esse contentos. Quid vero de adolescente summae spei atque egregiae indolis, unde familiae splendor omnis ac dignitas , in una vel altera disciplina collocando λ Nullumne fieri debet ex- . perimentum . nulla habenda naturae ratio, nulla de ejus ingenio solicitudo, perinde quasi mancipii alicujus emptio ageretur Quid ergo miramur. juvenes navos & industrios in Academia tempus non minus quam aetatem terere ; cum non sua , ted parentum voluntate iis studiis animum a P. pulerint, a quibus maκime abhorrent Istis nimirum culpa parentum eorun

dem accidit, quod de Periandro quo

dam .

366쪽

3 Idam medico Plutarctas memorat. Is enim cum medendi arte satis abunde , praestaret, in eam dementiam venit, ut

poeta fieri vehementer cuperet, & sese totum pangendis carminibus daret. Sed eum id muss adversis faceret, pro laude cachinnos & ludibria reserebat . Quare Archidamus ejus necessarius ad sanandum tam mali poetae surorem , eundem graviter objurνns , quid, inquit, tibi accidit. Periander, quod proeleganti medico. malus poeta Vocari

appetas r Non dissimili plane ratione plerique homines qui oratores , aut philoso i, aut geometrae praestantissimi evaderent, quod ad ejus uiridi diseiplinas: ingenium longe binnium aptis.

umum ae natura acceperint; ab aliis , in quibus invita Minerva occupantur studiis , summam reserunt pro dignitate ac laude vituperationem . . HOC autem quanto di professorum incommo-

367쪽

do & optimarum artium damno uat, paucis quidem explicari non potest. At enim a Quintiliano , cujus doctrinam & aues oritatem praedicas , illud accepimus, neminem reperiri, qui nihil studio sit consequutus . Praeterea quot extiterunt hebeti tardoque ingenio viri, qui ad dicendi facultatem,Vel

ad Philosophiae studia ineptissimi esse

videbantur : qui nihilominus eam nam turae tarditatem Tic pertinaci laboretas Vicerunt, ut oratores elegantissimi

non barba ac pallio tantum, sed moribus quoque & doctrina philosophi illustres evaserint; quemadmodum de Heraclide, de Claante , de Xenocrate aliisque pluribus historiae loquuntur pItane vero e Si liberorum vestrorum Voluntatem erga literarum studia ita cognitam habetis ' eamque non minusquamiti Cleante & Xenocrate perpe

368쪽

34st Quamcunque ipsi fortuna dederit stuήdiorum rationem, eam statim comple

Etantur et utique laudem plurimam ex assiduo huju1modi labore consequenmtur. Quod sit in illis neque ingenii, neque industriae par ratio suerit ὁ non est, cur aliquis sibi stulte blandiatur : nullum omnino fructum decerpent ex eo studiorum genere , in quo invito reluctantique animo detinentur. . Quid si nec valetudine satis firma, nec ad diuturnas Vigilias gravissimosque labores perferendos satis apti Z Huc accedit Pausteram illam veterum disciplinam , qua ipsi ob incredibilem doctrinae amorem ab omni prorsus voluptate a

ludisjocisque interdictum sibi esse Mori lebant, ita jam in desuetudinem abiisse , ut quod aurei illius seculi virtus

extitit, munc sere vitium de rusticanae vitae .genus esse: Videretur i: Ego vero eum plerosque aetatis nostrae adole- : scen

369쪽

3s scentes intueor , cum eorum comas

molliter fluentes & ipsos sibi uno digito scalpentes caput contemptor; ViXanimum inducere positim , ut eosdem tam gravi labori serendo pares esse , concipiam. Minuatur igitur, quantum fieri potest studiorum labor . Mollis& delicatulae nostrorum temporum juventutis ratio habeatur, ut nimirum in literis minimo sudore proficiat.Hoc autem tum commode fiet, cum exploratis ingeniorum Viribus,ad eam unus quisque liberalem artem aptabitur, ad quam voluntate & suapte natura du- Citur . Non erunt tunc sane juvenes ad scholas taliquam i adi pistrinum meta

poenisque cogendi Amabunt ipsi quo quediteras, & inpedito fatis cursu d

: Arithmeticam pueris, ut Laertius resert . objiciebat Pythagoras , ψhil opportunius esse ratus ad aciem men-

370쪽

.3 I.

tis examinandam exaeta computandi ratione: . quod videlicet ingenii dissi cultas ab ipsa numerandi tarditate non aegre dignoscatur . At Graeci omnes , homines sapientes & peracuti, ingeniorum naturam & amplitudinem non alio sane modulo nisi Geometriae studio metiendam esse existimabant: neque ad Philosophiae arcana quenquam recipiebant, cui non fuisset ingenium geometricis rationibus bene Qexcultum atque limatum. Utinam ejusmodi co suetudinem a Graecis traditam majores nostri tenuissent eamque ad nos sartam

tectam deduxissent. Profecto aut ego fallor,aut incredibile jam nunc habuisset rerum' naturalium scientia , tum etiam ceterae disciplinae incrementum.

Verum aliae mmque sunt ab al1is sapienter excogitatae explorandorum ingeniorum rationes , quas ego minime

reprehendo : quippe quae si prudenteri adhi-

SEARCH

MENU NAVIGATION