Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

que ponet vehementius In nova ali-: qua vidi us sibi comparandi ratione quam in perscrutando eX antiquitatum ruderibus, quaenam suerint Grae' corum leges & instituta , quinam Vetustissimi Urbis hujusce ritus, mores atque consuetudines. Quotidiana siquidem ac permolesta alendae Vitae cura , praeterquam quod meliorem diei partem de literaria contemplationeis detrahit, illud etiam affert haud vulgaris incommodi, quod virum honesto loco natum ita CommoVet ac per turbat , ut deinceps optimarum sartium studio imparem se omnino sentiat minimeque idoneum. Quod quidem malo didicit suo ossicina illa leporumisatque elegantiarum, OVidius , quem promptiori ad carmina

ingenio , quam unumquemque nOstrum ad verba adeo fuisse legimus, ut vel ejus ore muta, vel ipse musarum

72쪽

3 ore loqui putaretur . Is enim ubi primum amandatus in Pontum egestatem afflictaeque domus praesensit Cain lamitatem , , se statim non tam Diis penatibus, fortunis, conjuge liberis. que destitutum , quam ingenio ac divina illa mentis ubertate exhaustum consectumque ingemuit; cum ne meditatione quidem diuturnoque studio ea consequi posset, quae antea sponte sua ac propemodum ipso invito emuere videbantur . Quod sane admiratim , ni tantum iis esse poterit, qui non intelligant,eam esse studiorum naturam, ut animum sibi ab omni perturba tione Vacuum maximeque tranquillum postulent. Neque alia de cauia se crediderim veteres in edito. monte

musis domicilium posuisse . quam

quo clarius significarent , supra i in Innem Curarum aleam illos esse opor

tere , qui optimis disciplinis solenne

73쪽

dixissent sacramentum . Quo paeto igitur studiis praestantioribus ii operam navent , qui perpetuis curarum jactantur fluctibus , neque ullam habent, inquam se recipiant, quietis ac tranquillitatis stationem p Qua ratione ea ipsa studia, quae primis veluti lineamentis ac rudi penicillo leviter adumbraverant, aliquando absol- Vant atque perficiant, nisi possint horam exiguain per honestissimum otium traducere λAt vero dubia hic vestrum ora haud obscure illud indicare videntur: esse nimirum in hac V rbe totaque Italia innumeros pene viros , qui Cum non minus praestantissimum a natura ingenium , quam opulentas a majoribus suis saeuitates otiumque accepe

rint , singularis tamen doctrinae laude supra vulgus haudquaquam eXcellant. Praeterea plura hodie in tot religiosis

74쪽

tiarum patere lycea , . quae hominibus ingenio pollentibus literarum otium solitudinemque praebeant abu- dantissime . Immerito igitur domesticae dissicultati, aut Mecoenatum penuriae vertitur , si plerique eorum .

qui primos in literis ordines ducere potuissent , gregarios inter milites agant. Ac proptera quod illi mediocriter eruditi, quod semidocti in literatorum plebe numerentur , eorun

prosecto vitio dandum, quod ad alta nati humi repere malint, & excellen tius quicquam audere cum possint inime curent. Quid ρ minimeae urent pEquidem curarent, opinor, si proposim iis praemiis,ac veluti sublato ad meli ra sperandum signo, cohortarentur &ad studia sua diligentius expolienda ,

ae magis accurate obgitateque lima da inflammarentur. Quemadmodum enim

75쪽

. . . .

enim Miltiadis Imperatoris trophaea

Τhemistoclem ad praeclara facinora e somno excitarunt; ita innumeros sere homines per hosce dies Videremus qui Veterno excusib , pro aris sociiaque decertaturi in arenam summa literarum gloria descenderent. Verum si quis sorte in ea opinione Versetur , quod ad promovendam do strinae laudem satis superque sit hominibus ingenii vim, quietem otiumque suppe, tere,' praemiorumque spe nulla opti

mas disciplinas ali posse atque augeri; is plane studiorum indolem doctrinae

que naturam . minime novit . Neque

enim scientiarum iter tam planum , aut ita violis rosisque consitum es C., 'uisquam prudens existimaverit, ut illud percurrentibus nulla reluctetur Aifficultas nullusque labor. Quocirca vos Patres amplissimi, & quotquot shic adestis bonarum artium aut asi

. . clae,

76쪽

clae . aut prosemres , testes appello. Vos quippe diuturno didicistis e

perimento , quam negotiosam gravissimamque provinciam is subeat , cui in liberali aliqua facultate principatus tenendi cupiditas innascitur. Praetereo siquidem omittendas esse , ut admonet diserte M. Tullius , voluptates omnes; dc non modo ludum ,

jocum atque conViVium, Verum

etiam sermonem ipsum omnium pene similiarium deserendum. Praetereo illa eadem delectationis studia relinqui oportere, quae cum natur Iem quandam cum ingenio cognati nem atque affinitatem habeant, si deserantur , maximum & incredibile sui creant desiderium. Mitto,inquam, haec omnia tanquam nullius , aut per eXigui putarentur esse momenti. At quis non intelligat, quot annos ad, primas doctrinae laudes conseque

. H das

77쪽

38 εdas in literario pulvere Vehementis enixeque sit desudandum Quot labores molesti ae dissiciles ineundit Quot diei noctesque permagno vale

tudinis incommodo summoque etiam nonnunquam vitae discrimine libris rerumque contemplationi inhaerendum y Nam quae . tam firma corporis valetudo , aut tantus animi Vigor , quem pertinaX studiorum contentio paulatim infringere non soleat atque

omnino labefiulare ρ Dubitari plane. Δόn potest , quin ex ipsa studiorum, assiduitate importuni tape ac marime periculosi procreentur morbi, qui aut

- vitae curriculum intercipiant, aut vis res tam graviter conficiant, ut cuΠ

. iisdem ad extremum usque spiritum necesse sit misere colluctari. Quod igi- . tur hon solum maximis laboribus. 1ed' etiam dura corporis amictatione sum- moque capitis periculo compuari de-

78쪽

bet, tametsi in eo honestas sit plurima , raro homines, praemio nullo proposito, persequuntur . , Quinimo plerique ab ipso prorsus abhorrent,quod scilicet vitam , qua mortalibus nihil potest esse jucundius , ea vivendi consuetudine perditum iri intelligant . ' Satis igitur opportune Romana Respublica tot tantisque honoribus amplissimisque praemiis rei militaris studium eumulavit, ut in illis summatim & quasi conipendio recensendis Alexander' ab Alexandro',' Rosianus . Lipsius, Graevius aliique com plures integra pene volumina consecerint. Noverant quippe sapientissimi viri ad ejusmodi vitae genus laboris maXime plenum ac periculi nisi' h

mines praemiorum novitate ac magnitudine allicerentur , perpaucos sere , qui tam gravem ac periculosam vivendi rationem pro salute civium,aut

H a sola

79쪽

1ola gloriae cupiditate susciperent

Cumutaque literarum studia diuturnitate laborum militarem disciplinam facile superent; neque mimis ex ha domestica & umbratili studiorum eXercitatione ac pugna, quam eX hostium medio agmine sit capite pericliatandum , mirum non est si sere nemo Teperiatur qui sola gloriae spe nul Ioque praemio du fhus tam i dissicilem ac plenam aleae provinciam subeat Fuit , , fuit quondam ista in literaria Republica virtus , ut pro literis homines non modo: bonae, sertunas a

Patriam, sed ipsam quoque vitam , si opus esset, constantissime offerrent; neque aliud praemium, quam doctrinae laudem, aut praeclaram quampiam

Veritatis notitiam quaererent At r

Janguit jampridem vetus ille studiorum ardor gloriaeque cupiditas, quam nisi tempestive Mecoenatum benefi-

80쪽

centia excitet atque inflammet, de literis actum erit omnino . Quapro pter quod ipsae nunc apud eXtera S na-itiones , ubi olim in sordibus situque jacuerant, potissimum Vigeant, quod, mirum in modum efflorescant, id sarine singularis . munificentia. praestitie potentissimorum Principum, qui vel inter diuturnos bellorum strepitus: "idianas armorum solicitudines

optimas disciplinas ali ac foveri pos

se raro quodam liberalitatis exemmplo demonstrarunt. Quamobrem nisi veterem Italiae gloriam cum exteria gentibus in contentionem, literaris existimationis vocare iniquum esse a Videretur, aut me hominem in Italia natum eas ipsis doctrinae primas, quasillae sibi arrogantius fortasse tribuunt, ultro velle permitte re; hic jam in me dio proponerem, quousque apud illas regiae beneficentiae cumulus bonarum

SEARCH

MENU NAVIGATION