장음표시 사용
361쪽
3 3 CAP. III DE DI PLO MATI Bus
, LXX l. hentes, decrevimus iuxta pelicionem illius fieri. Dedimus itaque prescripto fideli Comiti nostro Ghristiano haec mancipia nostra propria, utriusque sexus, quorum nomina sunt Duoto, Herinni, Albiun, giliari, Otholf. Adalrat, Adalvvir, Lutibure, Liobilia, Wenteis-vvint, Sigeburg, Adalsuvint, Luthilda, Thanwvini; et ex iure nostro in ius et dominium eius tradimus atque transsundimus: ea uidelicet ratione, ut quicquid ab hodierna die et deinceps, prescriptus Comes noster Christianus de prescriptis mancipiis faeere uoluerit, per laoc nostre auctoritatis preceptum, plenius in Dei nomine confirmatum , nullo interdicente, sed perpetuis temporibus, potestatem habeat faciendi, qui equid elegerit, absque alicuius contradictione. Largitionis nostre firmitatem manu propria subtus eam firmauimus, et anuli nostri inpressione signari iussimus. Signum i Iludevvici Sutonissimi Regis. C. Notarius ad uicem Wiggrauit recognoui. Data VIII Idus Iulii anno propitio XXVIII - - - Regni in orientali Francia - - - Indictione XIIII. Actum Gisestad in Dei nomine selie
ter. Amen. Codicillos hos e curia regis nostri non manasse, regulae supra stabilitae facile ostendunt. At sinceros tamen eosdem statuo, si uerum auctorem illis reddamus Ludovicum seniorem sive Ge manicum. Formulae concordant omnino cum stilo cap. I euoluto.
Christianus siue Christanu , comes Grapseldiae, chartis Fuldensibus notissimus. Si indictio XIIlI certa, ea non tantum in a. 88I, sed et in a. 866 incidit, quo migarius cita enim pro Wiggrauio scribendum) Archicancellarii ossicio praefuit. C. Notarius Comeatus forsitan
erat S. XXXVI). pro G Uad ponere licebit Bissarium. Nec re-
a. liquae lacunae multo negotio indigent, quo eXpleantur.
l. -. Alterum diploma porrigit MARTEN. t. II p. 3o, non sine hae-p.uis uti sitatione legendum. Formulae initiales sanae. Narratio altius re- hqr Miri petita et in sileta: Ideoque uir uenerabilis Hildebaldus abba de monasteriis Stabalaus et Malmundarii, quae sunt in honore sanctae Mariae sanctorumque apostolorum Petri et Pauli uel ceterorum sanctorum a bonae memoriae domno scilicet Sigiberto rege ob amorem Christi de foreste nostra et fiscis super fluuium Ambiauam constructam, clementiae nostrae aures luonstrauit, qualiter ipse princeps et rex pro mercedis suae impendio et aeterna retributione, uillas aliquas tam ultra Ligerim, quam alias res proprias, quas domnus Remacius legitime possedit, seu ceteras praeceptiones manu sua roboratas
362쪽
Is sub integra emunitate, absque introitu aduocatorum, concessit. Un. I. LXXXll. de et ipsas praeceptiones seu et confirmationes praecedentium regum memoratus abba se prae manibus habere assirmans, petiit celsitudinem nostram, ut tam id quod ipse princeps dominus Sigibertus de fisco suo seu reliquis locis, quae ad ipsa monasteria persuas auctoritates noscitur concessisse, quam etiam quod ad ipsascripta monasteria a Christianis hominibus noscitur collatum fuisse, et quod praesentis temporis aeuo eorum subest possessioni et dominationi, ut hoc ipsum
ipsis monasteriis dignaremur etiam nostra regali confirmare auectoriatate, cuius petitioni non solum pro reuerentia ipsius uenerabilis uiri, sed et pro deuotione monachorum, qui in eisdem locis Domino uidentur famulari, accommodantes aures nostrae Serenitatis iuxta petitionem eius nouerint omnes fideles nostri tam praesentes quam et futuri, non soIum quod nos postulauit confirmasse, et roborasse, sed et uillam dominicationis olim regiae Germinei nomine, situm in pago Κatalannense, pro remedio animae nostrae nos renouasse, cum mansis, terris, aedificiis, campis, pratis, pascuis, siluis, cultis et incultis, aquis, aquarumve decursibus, uiis et inutis, exitibus et regressibus; praecipientes et firmiter statuentes, ut sicut constat alam dicto principe domno Sigiberto rege, uel a sibi succedentibus regibus usque in praesens roboratum ipsis monasteriis et confirmatum, sic deinceps in posterum maneat inconuulsum. Signum domni Ludovici inuictissimi regis. Elogium serenissimi usitatius. Vasterus Cancellarius recognouit, quem chartae nostrae ignorant. Etsi pro Haltero molyh rium ponamus, olrherius tamen solus diplomata non recognouit.
Ludovicus regia animi magnitudine uirtutisque Iaude maioribus Ludovi istis non adeo fuit impar. Quod si igitur ANNALES BERTlN. R. finii licipsius existimationi quicquam detrahere laborant, malevolentiae id tribuimus. Adalardi, comitis palatini in Gallia, filiam sibi, inscio patre despondebat rex, testantibus ΑNN. BERTIN. ad a. 86s. Filius patri, ope CaroIi Calui, hac lege conciliabatur, ne Ada lardi filiae iungeretur. Tum Luttgardam, Ludolsi, Ducis Saxoniae, filiam thori consortem nactus est. Qua de re HROS ITHA t. IIl criptor. Brunsvici Leibnit. p. 323 ita ceciniti
363쪽
LXXXu. ao CAP. III DE DI PLO MATI BusErgo siti natam Lutgardae nomine dictam, Nutu ciementis Regis praestante perennis Elegit clarus Francorum Rex Ludouuicus Regni consortem sibimet, sociamque perennem; Filius illius, cuius dono I uiduis Suscepit primum propriae gentis dominatum. Ludgarda filium peperit, quem pater suo nomine Ludovicum appellauit; sed idem puerulus Ralisbonae de senestra cecidit et conis fractis ceruicibus statim exspirauit. REGINO ad a. 881. Filia quoque ipsi erat Hildegarda, in historia Arnulfi memoranda. HugOnem, filium regis, naturalem aduersus Normannos pugnantem Occubuisse, iam s. LXXII, 7 diximus.
ad S. VII, I et XXI. I. Diuisio imperii Domini Hludo uici inter dilectos filios suos inter Hlotharium uidelicet et Pipinum et Hludovicum anno quarto imperii siti. Vide Tom, I comment. de re diplom. Pag. 4 I.
Charta diuisionis imperii inter Pipinum, Hludovicum et Karolum, filios iaeperatoris, data Λ. C. DCCCXXXVII. Aquispani in generali populi conuentu. Uid. Tom. I Commentar. de re diplomata pag. 463.
ad j. XXII, 6. NITHARDUS de dissensionibus filiorum Hludovici pii p. 4 ae: BALUZira Tom. Iti Capitular. Pag. 32.
364쪽
DOCUMENTA. sat Anno dominicae incarnationis DCCCXLII. XVI Kalend. Maratii Lodhuuvicus et Karolus in ciuitate quae olim Argentaria uoca-hatur, nunc autem StraZburg uulgo dicitur, conuenerunt, et sacramenta quae subter notata sunt Lodhuuvicus Romana, Karolus uero Teudisca lingua iurauerunt. ac sic ante sacramenta circumfusam plebem alter Teudisca, alter Romana lingua alloquuti sunt. Lodhuuviacus autem, quia maior natu, prior exorsus sic coepit.
Adnuntiatio Lodbustaei. Quotiens Lodliarius me et hunc Datrem meum post obitum
patris nostri insectando usque ad internecionem delere conatus sit, nostis. Cum autem nec fraternitas nec Christianitas nec quodlibet ingenium, salua iustitia, ut pax internos esset, adiuuare pollet, tandem coacti rem ad iudicium omnipotentis Dei detulimus. ut suo nutu, quid cuique deberetur, contenti essemus. in quo nos, sicut nostis, per misericordiam Dei uictores extitimus. is autem uictus una cum suis quo ualuit secessit. Hinc uero fraterno amore correpti, nec non et super populum Christianum compassi, persequi atque delere illos noluimus; sed hactenus, sicut et antea, ut saltem deinde cuique sua iustitia cederetur, mandauimus. At ille posthac non contentus iudicio diuino, sed hostili manu iterum et me et hunc se trem meum persequi non cessat. Insuper et populum nostrum incendiis, rapinis caedibusque deuastat. Quamobrem nunc necessitate coacti conuenimus. Et quoniam uos de nostra stabili fide ac fi ma fraternitate dubitare Credimus, hoc sacramentum inter nos in conspectu uestro iurare decrevimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis uestro adiutorio quietem dederit, de communi profectu simus. Si autem, quod absit, sacramentum quod fratri meo iurauero uiolare praesumpsero, ab subditione mea, nec non et a iuramento quod mihi iurastis, unumquemque uestrum absoluo. Cumque Karolus haec eadem uerba Romana lingua perorasset, Lodhuuvicus, quoniam maior natu erat, prior haec deinde se seruaturum testatus est.
Sacramentum Lodb vici. Pro Deo amur, et pro Christian poblo. et nostro commun sal
365쪽
ε DOCUMENTA. salvarat io cist meon stadre Κario et in adjudha et in eadhuna ecisa si com om per dreit son Dadre salvar dist, in o quid it mi attre si faget. Et ab Ludher nul plaid numquam prindrai qui meon vol cist meontiadre Karte in damno sit. Quod cum Lodhuuvieus explesset, Κarolus Teudisca lingua ne
haec eadem uerba testatus est. Sacramentum Rarali.
maduo. Iadi mit Lutherem in no theinni thing ne gegango, Zheminan uuillon imo ce schadhen oecten. Sacramentum autem quod utrorumque populus quique propria lingua testatus est, Romana lingua sic habet. Sacramentam populi. si Lodhurigs sacrament que son Dadre Rario iurat conseruat, et Kartus meos sendra de suo pari non to stanti, si io retumar non lint pois, ne to ne Vmis cui eo returnar int pois in nulla aiudha contra Lodhuuing nun si iver. Teudisca autem lingua. a Kari mea eid, men er sine mo bruodher Ludhuurige gestior, geleistit, in d Ludhuuing min herro then er imo gessior, for-hri hchit, ob ili in a nes arvvenden ne mag, noli ili, noh thero thein hes truvenden mag, imo ce folium vvidhar Karte ne uvirdhit. Quibus peractis, Lodhuuvicus Rheno tenus per Spiram, et Κarolus iuxta Waagum per Vae umburg, Warmaciam iter direxit. Vid. Tom. I Commentar. de re diplom. P. 386.
BAL . t. II Capitulari P. ISequuntur Capitula quae acta sunt in synodo secus Teudonis uillam habita, in loco qui dicitur ludicium, quando tres fratres gloriosi principes, Hlotharius uidelicet, Hudouricus, et Karcius, simul
366쪽
eonuenerunt anno quinto regni Raroli. cui synodo Drogo Mettensis Episcopus praesedit consensu eorundem Regum, quae et ipsi principes ante se ndelesque eorum relecta capitula adprobauerunt, et se eadem seruaturos auxiliante Domino promiterunt, mense Octobrio, Indictione septima. Navis sanctae Ecclesiae ab exordio suo uariis saepe perturbationibus mersa. sed excitato fidelium precibus gubernatore suo Christo nunquam est usquequaque demersa. Quae quondam etiam, ut nunc uidetur, pene conlapsa, progenitorum uestrorum studio et deuotione est auctore Deo iuxta modum diuinitus concessum recuperata. Vnde immensas Domino Deo nostro laudes referimus, qui et corda uestra ad intentionem similem excitauit, et post uestigia patrum uestrorum, quibus per temporale regnum ad aeternum perueniatis, ire uella docuit et inspirauit. Vestrae nihilominus nobilissimae dominationi multimodas gratiarum actiones rependimus, quia ad euitandum et uestrum et nostrum periculum, et ad communem totiusque populi prouidendam saluationem, honam et bene placitam Dei uoluntatem subsequi, et diuinum consilium, secundum praeceptum Domini quo dicitur Interroga sacerdotes legem meam, et, interroga patres tuos et ad Aggaei mnunciabunt tibi, a nobis, quamquam indignis, Christi tamen Uicariis, DRR 3 quaerere et benigna deuotione uelut reuera ex ore ipsius Dei expectare dignamini. Quod humilitatis uestrae supernum donum sancta Ecclesia cum tanto gaudio suscipit, ut de uobis etiam in con latione sua sibi dictum a Domino aptare uelit: Pro patribus tuis natisunt tibi-44. sui. id est, pro iustorum progenitoribus, qui te paterno affectu di-
Iauerunt, et ampliauerunt ae coluerunt, nati sunt tibi isti filii, qui in te et paterna munera resarciant, recuperent, et conseruent, et te mdeli deuotione, ut bonae indolis adolescentes, me super eos intenis dente, eisque manum solatii porrigente, tueantur et excolant.
His ita praemissis, nobilissimi Domini, ut cum pace uostra dicamus, quia constat hanc sanctam Melesiam sanguine Christi redemptam , et praedecessorum uestrorum multo labore redintegratam ac
adunatam atque gubernatam, uestra discordia esse discissam et perturb tam atque affictam, uidetur nobis, si et in praesenti seliciter S s a regnare
367쪽
regnare et in laturo cupitis esse salui, et ab hac eadem Ecclesia uobis ad gubernandum commissa, pro qua ex ministerio regali reddituri estis Regi Regum rationem in die iudicii, tam multiplices ac pernicioses corruptionis pestilentias uultis amouere, et uigorem regium ac seniorale et super uestros et super impugnantes potestatem uestram optatis habere, caritatem itam quam Apostolus docuit, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta inter uos studete habere, et quia sic habeatis, et fidelibus et infidelibus uestris omni uirtute et puritate curate manifestare, sicut Dominus docuit dicens: In
hoc cognosicent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad imuicem. Quae non tantum uerbo et lingua, sed potius remota quolibet modo omni occulta nocendi machinatione, aut, quod absit, aliena a caritate aperta impugnatione, quocunque quis indiget, pro uiribus uero consilio et prompto auxilio ab altero adiuuetur, qu
g. niam scriptum est: Frater qui adiuuatur a fratre, quas ciuitas firma. Et ita in populum uobis commendatum, pro ista quae hactenus operante per membra sua diabolo uersata est discordia, pacem illam disseminate, quam Christus in coelum ascendens fidelibus suis munere Iς η' γε magno reliquit, dicens: Pacem relinqua uobis, pacem meam do vobis; sine qua nemo uidebit Dominum.
Quia bene nostis ab illo qui solus merito et Rex et Sacerdos fieri
potuit, ita Ecciesiam dispositam esse ut pontificali auctoritate et reearios. I t. li potestate gubernetur, et scriptum esse liquido pervidetis: Ubi non es gubernator populus corruit, et tanto periculosius, quanto anima plus est pretiosa quam corpus, canonum etiam inrefragabilis auctoritas super Episcoporum ordinatione et in populi ad custodiendum 2scepti uigilantia ac sedium suarum tenaci stabilitate euidentissime praecipiat, ferauentissime Dei legatione fungentes monemus, ut sedes quae uestra discordia ulterius nee nominanda sine sacro episcopali ministerio et sine Episcopis uiduatae manent, submota funditus peste Simoniacae haereseos, sine dilatione, iuxta auctoritatem canonicam, aut Episcopos a Deo datos et a uobis regulariter designatos et gratia sancti spiritus consecratos accipiant, aut quae suis Episcopis quacunque occasione priuatae sunt, canonice eos sine aliqua excusatione aut tarditate reeipiant. m. Sa
368쪽
Saerum quoque monasticum ordinem a Deo mspiratum, et ab ipsis Apostolis fundatum, seu anominatissimis ac sanctissimis patribus excultum, atque per istud imperium a uestris piae memoriae mam decessoribus propagatum, et quaedam etiam Ioca specialius uen
rabilia contra omnem auctoritatem et rationem ac patrum uestrorum seu Regum praecedentium consuetudinem laicorum curae et potestati in maximo uestro periculo et illorum perditione et Dei ae sanctorum non modica ad irascendum prouocatione noseommisisse dolemus. Quapropter pro Christo deuotissime o secramus, ut tam magΠam ossensam et iustam reprehensionem atque Iericulosam sine exemplo praeeedentium praesumptionem ab animaisus uestris et a felicitate regni uestri pellatis, et loca uenerabilia et habitum ac ordinem sacrum eis qui ad hoc uocati sunt, uiris scilicet ex clericali et ecclesiastico uel monastico ordine religiosis, seu et in suo sexu feminis Deo dicatis atque deuotis, et m schola Christi et ditis, ad custodiendum et prouidendum committatis; qui et quaa Dei sunt Deo, et quae sunt Caesaris Caesari reddant. Qui si minus persecte et m diuina religione et in rei publicae utilitate profecerint. aut corripiantur, aut meliores et utiliores in Iocis eorum substituantur; et non propter prauorum nequitiam ordo religionis et loca ineratissima eis quibus licitum non est committantur; cum manifestiΩsme scriptura demonstret, OZam morte damnatum, quia aream Domini quasi cadentem releuare uoluit, quam uel contingere inlicitum ei suit.
Occasionem etiam et semitem, unde ordo eccIesassicus et e nonica forma atque monastica religio saepe a Ionge superiori tempore, cum minus religiosos Prineipes habuit, titubavit, et pene conlabens deperiit, et iterum, eum deuotos et in Dei Zelo seruentes Principes accipere meruit, resurrectione quadam reuixit et uigorem recepit, atque sui processus tempore ambulauit, quod non fine graui dolore et metu ustionis diuinae dicimus uestri regiminis tempore in destructionem, non in aedificationem, sicut Paulus do- a. niheuerat, accidisse conspicimus. Quod et nostris peccatis, qui dispensatores et pastores Ecclesiarum elle debuimus, ueraciter imputamus, et eorum, quorum lactione re ista adeo male pullulauit et excreuit,
369쪽
alia praecedentia peerata hoc meruisse pro eerto auctoritate diuina cognoscimus. Vt qui nocebant, sicut scriptum est, nocerent adhuc, et qui in sordibus erant, sordescerent adhuc. unde Deum grauius ad iracundiam prouocarent, et sanctos, quos intercessores pro suis peccatis habere debuerant, in sensos haberent, et sacerdotes ac ui. ros religiosos, seu Christi pauperes, quos Oratores et reconciliatores sibi de suo promereri necesse fuerat, proclamatores aduersum se fieri irritarent, et ad cumulum suorum peccatorum etiam illa peccata, unde in conspectu Dei rationem in die terribilis iudicii redderent, et augerent, quae illi commiserunt qui eadem ipsa peccata per intercessionem fidelissimarum oblationum deipuerunt quas ecclesiasticarum rerum peruasores inconsulte et in perniciem sui sine reuerentia abutuntur. Quod ita uerum esse ut dicimus Dominus protestatur di- ε' cens : Peccata populi mei comedunt. Peccata enim populi comedunt qui contra auctoritatem diuinam res ecclesiasticas indebite peris uadunt, et nec intercessionis ope, nec praedicationis consilio, uel quocunque diuino auxilio pro peccatis eorum , qui eas dederant. laborant, nec pio operi, ad quod fides fidelium eas tradiderat . inseruire permittunt. De quo periculoso facto uos, Christianissimi Principes, uenerabiliter admonemus, et deuotissime obsecramus, ut memores salutis uestrae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam largitatis progenitorum uestrorum erga sanctas Ecclesias, propter quam feliciter rcgnauerunt et sibi contrarios superauerunt, memores
siquidem cum quanta religione etiam ante Christi sanguinem, et in tempore famis in Aegypto , discretione sancti Ioseph apud nefandum
Regem Pharaonem terra sacerdotalis extitit, innumera quoque scri-Pturarum exempla, ut lacte Ecclesiae nutriti, et scientiae ipsius uberibus sussicienter repleti, ante oculos reducentes, tunicam Christi, qui uos elegit et exaltavit, quam nec milites ausi fuerunt scindere, tempore uestro quantocius reconsulte et resarcite, et nee uiolenta ablatione nec inlicitorum praeceptorum confirmatione res ab Ecclesiis uobis ad tuendum et defensandum ac propagandum commissis auferre tentate: sed ut sanctae memoriae auus et pater uester eas gubernandas uobis fautore Deo dimiserunt, redintegrate, et praecepta regalia earundem Ecclesiarum conseruate ac confirmate. Ne scut intentauit bamuel Propheta ad Roboam filium Salomonis in conscissione pallii, praeiens regnum, quod absit, uobis patrum labore
370쪽
DOCUMENTA. 32 adquisitum et hereditate relictum, a uobis ipse Christus diuidat, et
aeternum regnum, quod promisit, non tribuat. Nec contra Dei s ciem iratas hominum facies consideretis: quia si ad tempus illis displicueritis, cum uos Deo placebitis, in uobis ille quod promisit implebit: Cum placuerint, inquiens, Dmino uiae hominis, omnes inimia Provicos eius conuertet ad pacem. Quod ut commodius ualeatis implere, unusquisque uir ecclesiasticus, et intercessionis adiutorium et solatii, quo res publica indiget, subsidium iuxta quantitatem rerum Ecclesiae sibi commissae, saluo iure quod exinde diuinis dispensationibus debet impendi, prompte et ex animo parare et impigre, sicut tempora antecessorum uestrorum consueuerat, studebit offerre. V. Et quia saneta Ecclesia in area triturae dominicae docta quamdam nouit redarguenda, quaedam dissimulanda, quaedam etiam gemenda usque ad tempus perserenda, perspeximus eo feruentiori Zelo , quo maiora corrigenda sunt uestram potestatem et sacerdotalis consilii auctoritatem quaedam ad praesens ex asse non ualere contia
fere. Et ideo de Canonicorum monasteriis et sanctimonialium quae ub eadem forma uiuere dicuntur considerauimus, sicut Apostolus Paulus dicit, secundum indulgentiam, non secundum imperium, ut si pro- I. cor.'pter imminentem reipublicae necessitatem laicis interim committuntur, Episcopi prouidentia, in cuius parrochia consistunt, adiuncto sibi aliquo Abbate uiro religioso, studeatur qualiter restauratio Iocorum, et studium ac custodia ossicii et religionis, atque subsidium temporalis necessitatis , in eisdem locis degentibus iuxta qualitatem et quantitatem moderationis adhibeatur et ministretur. et qui eadem loca tenuerint, eis inde sicut et de aliis Christianae religionis negotiis pro Christi et uestra reuerentia obediatur. Quod si quis non fecerit, prouisorum curae erit, ut ad uestram hoc notitiam referant, et uestra dominatio, secundum sibi a Deo commissum ministerium, pro modo culpae quae emendanda sunt eorriget. Per loca etiam monastica eiusdem ordinis prouisores necesse erit disponere , cum uestra auctoritas eos qui uices Christi secundum regulam diuinitus dictatam in monasteriis agant studuerit ordinare.
