장음표시 사용
391쪽
3 8 Doc VMENTA. hebimus; in hoc ut illi non solum non sint nobis eontradicentes et
resistentes ad ista exsequenda, uerum etiam sic sint nobis fideles et
obedientes ac ueri adiutores atque cooperatores uero consilio et sm-cero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo Principi et suo seniori esse
VII. Vt si e smae coniuncti et nos fratres ad inuicem, et nos cum fidelibus nostris, et fideles nostri nobiscum, et omnes simul cum Deo nos reconiungamus, ct ut nobis si propitius illi pro deuoto
munere offeramus ut unusquisque omnium nostrum absque sua propria excusatione uel iustificatione recognoscamus in quibus aut singillatim aut communiter contra illius mandata et decreta suorum sanctorum fecimus aut consensimus in ordine ecclesiastico et statu regni, et per singula in medium illa producamus, et nemo nostrum suo aut amico aut propinquo aut confoederato, immo nec sibi seculariter parcat, ut spiritaliter et alubriter parcere possit. Quin, sicut praemisimus in praecedenti capitulo, uero consilio et sincero auxilio illa in commune certatim emendare totis uiribus procuremus, quam citius rationabiliter poterimus.
VIII. Et si aliquis de subditis m quocunque ordine et statu da
hac conuenientia exierit aut se retraxerit, uel huic communi decreto contradixerit, seniores cum ueraciter fidelibus suis haec secundum Dei uoluntatem et legem ac iustam rationem, uelit aut nolit ille qui diuino consilio et decreto et huic conuenientiae resistens et contradicens fuerit, exsequantur. Et si aliquis de senioribus de hac conuenientia exierit aut se retraxerit, uel huic communi decreto, quod absit, contradixerit, cum plures seniorum nostrorum fideles et regnorum primores in unum conuenerint, eorum qui haec obseruauerint seniorum consilio, et Episcoporum iudicio ac communi consensu, qualiter de eo qui debite admonitus incorrigibilis perseuerauerit agendum sit, fauente Domino decernemus. Et ut obnixius suprascripta capitula a nobis auxiliante Domino inuiolabiliter observentur, et nos illa Obseruaturos certius credatur, manibus propriis eadem subter firmauimus.
Adnuntiatio Hlotharii. Volumus ut uos sapiatis quid noster aduentus hic suerit. Uenimus hic ut simul adiuuante Deo cum fidelibus nostris de Dei uolunt
392쪽
Iuntate et statu sanctae Ecclesiae ac regni et communi nostro ac uestro profectu consideraremus, sicut et secimus, et, gratias Deo, sumus inde sic adunati et nos ad inuicem et cum fidelibus nostris sicut nos recognoscimus quia et infra regnum et extra regnum per marcas nostras nobis est necessarium. Adnuntiatis nudouuici. Sicut meus frater uobis dicit, magna necessitas est nobis et isti populo Christiano, qui nobis est a Deo commissus, ut nos ad inuticem sic concordes et uniti simus quomodo Dei uoluntas est et uerae fraternitati conuenit. Quod usque modo, postquam Deus istud regnum in manus nostras post patrem nostrum misit, per omnia, sicut necessitas fuerat, non fuimus. Et ideo tanta Deo contraria et nobis ac uobis impedimentosa acciderunt. Et quia modo, Domino adiuuante, sic sumus unanimes sicut per rectum esse debemus, sciatis quia unusquisque nostrum paratus est ut suum fratrem, ubicunque necessitas fuerit, et infra patriam et foris patriam aut per se ipsum aut per infantem uel fideles suos et consilio et auxilio sic adiuuet ii, cui frater fratri per rectum facere debet. - Adnuntiatis Narosi. Selatis quia et nos et fidelis nostri ueraciter recognoscimus quia partim necessitate, partim indebita uoluntate, sicut meus frater Ill douvicus uobis dixit, multa acciderunt in isto regno quae nobis necesse non fuerat. Et sciatis quia nunc gratias Deo adunati sumus et nos ad inuicem et cum fidelibus nostris, et una cum Dei adiutorio, quanto melius et citius rationabiliter possiimus, procuremus qualiter quae neglecta sunt, emcndata fiant, ut et Deus sit nobis propitius, et ecclesiasticus ordo debitum honorem habeat , et regni nobis commissi prosperitas proueniat, et iste populus Christianus pacem habeat,
et uobis lex et iustitia conseruetur, et uos nobis, sicut antecessores uestri nostris antecessoribus secerunt, debitum honorem et auxilium exhibeatis. Et qualiter hoc consideratum et ueraciter confirmatum manibus propriis habeamus, hic uobis relegetur.
Et relecta sunt in conspectu totius populi supra scripta capitula.
393쪽
BAL UZIUS cit. loe. Pag. I 37. In Basilica sancti Castoris apud Confluentes.
Adnuntiatio Domni Raroli. Vos scitis quomodo aliquanti homines, minus quam necesse fuerat Deum timentes, nostrum fratrem Hludouuicum quasi sub hona intentione hoc anno sollicitauerunt ut in regnum nostrum taliter ueniret sicut ipsi scitis, unde nos Deus et uestra fidelitas sic adiuuauit, sicut et bene cognoscitis. Post hoc laborauit, adiuuante Domino, iste carissimus nepos noster ut inter nos pax fieret, sicut per rectum esse debet, et ut monentibus Episcopis ad illam caritatem et fraternam concordiam rediret sine qua nullus Christianus saluus esse non potest. Propterea transmisit au nos suos Missos, et mandauit nobis primum tale missati cum quod nobis impossi-hile uisum fuit. Deinde quia illud missati cum non suscepimus, aliud missati eum nobis sui Missi dixerunt. quod quia et secundum Deum salubre et secundum seculum utile nobis uidetur, uolumus uobis illud dicere. et si uobis ita sicut et nobis uidetur, cum uestro consilio uolumus illud recipere, et quod Deus concesserit. ad necessarium ess ctum perducere. Haec sunt nomina Episcoporum qui anno incarnationis dominicae DCCCLX Non. Iuniis in Secretario Basilicae sancti Castoris considerauerunt cum nobilibus ac fidelibus laicis firmitatem quam gloriosi Reges nostri Hludou uicus et Karolus atque Hlotharius inter se fecerunt VII Idus Iunias in eodem monasterio, et qui haec capitula
ab omnibus conseruanda acceptaverunt. αHincmarus, Guntharius, Altfridus, Salomon, Aduentius, Hatto, Franco, I cudericus, Leuibertus Gebehardus, Christianus, Uul.
Chuonradus, Eurardus, Adalardus, Amustus, Vuarnarius, Liuifridus, Ηruodulsus, Erkingarius, Gissebertus, Rathodus, Arnullas, Hugo, item Chuonradus, Liuiliarius, Beringarius, Mathidus, Boso, Sigeri, hi amnannus, Liuthardus, Riclitanus, 'vigricus, Hunfridus,
394쪽
Amodo et quamdiu uixero, illum fratrem meum KaroIum, et nepotes meos Hludouaecum, Hlotharium, atque Icarolum, ad Dei uoluntatem et sanctis eius Ecelesiae statum et honorem atque defensionem, et ad nostram communem salutem et honorem, et ad populi Christiani nobis commissi saluamentum et pacem, et ad legis ac iustitiae atque rectae rationis conseruationem, quantum mihi Deus scire et posse donauerit, et ipsi me obaudierint, et a me ipsi quaesi rint, uero consilio, et secundum quod mihi rationabiliter et salubruter possibile suerit, sincero auxilio adiutor ero ad regnum illorum continendum, et nec in uita, nec in membris, neque in regno illorum eos forconsiliabo. In hoc ut ipsi erga me similem promissionem laciant et conseruent. Si me Deus adiuuet et istae sanctae reliquiae. Cupitula ab omnibus conseruandas. Ut omnium praeteritorum maIorum ed contrarietatum et i pIantationum ae malarum machinationum atque molitionum seu no-eumentorum inuicem actorum abolitio ita inter nos et apud nos fiat et a nostris cordibus penitus auellatur cum Omni malitia et rancore ut nec in memoriam ad retribuendum duntaxat mali uel contrari et
tis atque exprobrationis seu improperii de cetero exinde quiddam
II. Ut tanta inter nos Domino cooperante uerae caritatis benignitas abhinc iri ante senaper maneat de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, sine dolo et simulatione, ut nemo suo pari suum regnum aut suos fideIes uel quod ad salutem siue prosperitatem ac honorem regium pertinet discupiat aut forconsiliet, aut per occulans susurrones libenter composita mendacia seu detracti
III. Ut unusquisque fideliter suum parem, ubicunque necessitagilli fuerit, et ipse potuerit. aut per se aut per filium aut per fideles
suos et consilio et auxilio adiuuet ut regnuin, fideles, prosperitatem, atque honorem regium debite ualeat obtinere. Et ueraciter unusquisque erga alterum certatim demonstret quia in paris sui aduersitate ν
395쪽
3sa Do. CVMENTA.tate, si evenerit, fraterno modo contristetur, et in prosperitate illius laetetur. Et talem fidem sicut inter nos modo abhinc in ante conservaturos confirmatum habamus, sic unusquisque insantibus se tris sui, si obierit, ille qui superfuerit conseruabit. lU. Et quia per uagos et tyrannica consuetudine in reuerentes homines pax et tranquillitas regni perturbari solet, uolumus ur ad quemcunque nostrum talis uenerit ut de his quae egit rationem et iustitiam subterfugere possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat uel retineat nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur. Et si rationem rectam subterfugerit, omnes in Commune, in cuius regnum uenerit, illum persequamur, donec ad rati nem perducatur, aut de regno deleatur. U. Similiter et de eo agendum est qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet Episcopo corripitur uel ex communicatur, aut de excommunicatione crimen faciens, regnum et Regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat aut susceptam legitime peragat. Interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, uel raptam, siue adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens tecum ducit. Hic talis, cum Episcopus ad cuius curam pertinebit nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi uel latendi locum in regno alicuius nostrum inueniat, et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat; sed a nobis uel ministris reipublicae constringatur, et ut simul cum diabolica praeda, quam secum duxit, ad Episcopum suum redeat, et de quocunque crimine publico debiti tam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat, compellatur. VI. Vt nemo Episcoporiam hominem peccantem ab Ecclesia et Christiana communione alienet, donec illum secundum euangelicum praeceptum, ut ad emendationem et poenitentiam redeat, commonitum habeat. Qui peccans si commonitus inobediens et incorrigibilis permanserit, et ad emendationem redire noluerit, regiam uel rei publicae potestatem per se Episcopus uel per ministros suos adeat, ut constringatur, et ad emendationem ac poenitentiam peccator redeat. Qui etiam si ita ad correctionem perduci nequiverit, tune secundum leges ecclesiasticas medicinali separatione a communione ecclesiastica segregetur.
396쪽
his praeteritis annis acciderunt, in Deum et in sanctam Ecclesiam atque in nos peccauerunt, si se ex ueritate recognoscentes petierint, et deinceps nobis ueraciter fideles esse uoluerint, et in regnis nOstris pacifici ac quieti et legibus ac iustitiae obedientes extiterint, rationabilis misericordia impendatur, non solum in indulgentia commitarum, et in concessione proprictatum, uerum etiam et in largitione honorum secundum nostram rationabilem possibilitatem. VIII. Ut de rapinis ac depraedationibus et de conspirationibus atque seditionibus, et de raptis feminarum, sicut ecclesiasticae et Christianae leges atque vrogenitorum nostrorum Capitula continent,
IX. Ut alia etiam capitaea eorundem progenitorum nostrorum de sanctae Ecclesiae honore et immunitate ac conseruatione, et de regio etiam honore atque uigore, et populi nobis commissi lege ac iustitia, in omnibus et ab omnibus conseruentur. X. Ut nostri fideles, unusquisque in suo ordine et statu, ueraciter sint de nobis securi quia nullum abhinc in antea contra legem et iustitiam uel auctoritatem ac iustam rationem aut damnabimus aut dehonorabimus aut opprimemus uel indebitis machinationibus adfli- .gemus, et illorum scilicet ueraciter nobis fidelium communi conis filio, secundum Dei uoluntatem et commune saluamentum, ad restitutionem sanctae Dei Ecclesiae et statum regni et ad honorem regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti adsensum praebebimus; in hoc ut illi non solum non sint nobis contradicentes et resistentes ad ista exequenda, uerum etiam sic sint nobis fideles et
obedientes ac ueri adiutores atque cooperatores uero consilio et sincero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo principi et suo seniori esse
debet. XI. Vt sic simul coniuncti et nos fratres ac nepos noster ad inuicem, et nos cum fidelibus nostris, et fideles nostri nobiscum, et Omnes simul cum Deo nos reconiungamus, et ut nobis sit propitius illi pro deuoto munere offeramus. et unusquisque omnium nostrum absque sua propria excusatione uel iustificatione recognoscamus in quibus aut singulatim aut communiter contra illius mandata et decreta suorum sanctorum fecimus aut consensimus in ordine ecclesiasti-
397쪽
co et statu regni, et per singula in medium ilIa produeamuς. et n mo nostrum suo aut amico aut propinquo uel confoederato immo nec sibi ipsi seculariter parcat ut spiritaliter et salubriter parcere possiti quin , sicut praemisimus in praecedenti capitulo , uero conis silio et sincero auxilio illa in commune certatim emendari totis uiribus
procuremus, quantocius rationabiliter poterimus.
X l I. Et si aliquis de subditis, in quocunque ordine et statu, de
hae conuenientia exierit aut se retraxerit, uel huic communi decreto contradiXerit, seniores cum ueraciter fidelibus suis haec secundum Dei uoluntatem et legem ac iustam rationem, ueliti nolit ille qui diuino consilio et tecreto et huic conuenientiae resistens et contradiacens fuerit, exequantur. Et si aliquis de senioribus de hac conue. nientia exierit aut se retraxerit, uel huic communi decreto, quod absit, contradixerit, cum plures seniorum nostrorum fideles et ringnorum primores in unum conuenerint, eorum qui obteruauerint consilio, et Episcoporum iudicio, ac communi con nsu, qualiter de eo qui debito admonitus incorrigibi Iis perseuerauerit agendum sit, faciente Domino decernatur. Et ut obnixius suprascripta capitula. a nobis auxiliante Domino inuiolabiliter observentur, et nos illa obiastruaturos certius credatur, manibus propriis subterfirmauimus.
Adnuntiatio Domni Huriuuici Regis apud Consuentes lingua theorisca Cap. I. Vos scitis quid in isto regno euenit. Et ideo hue eo
uenimus, ut de Dei uoluntate et sanctae Ecclesiae statu, et de nostra ac uestra communi salute atque honore, et de pace populi Christiani. cum Dei adiutorio et fidelium nostrorum consilio tractaremus. II. Et misimus hoc super Episcopos et ceteros fideles nostras, ut illi hoc inuenirent, qualiter nos ad haec quae diximus exequenda adunaremus. Et uolumus ut sciatis quia sicut illi inuenerunt et scripto nobis ostenderunt, ad inuicem adunati sumus, sicut fratres perrectum esse debent, et nos simul cum isto nepote nostro, et ille no-hiscum. Et etiam suos fratres nepotes nostros in hac adunationis firmitate nobiscum recepimus, ita tamen si et ipsi hanc firmitatem erga nos fecerint et obseruauerint. III. Et sciatis quia non uolumus ut ullus inter nos abhinc in antea alia uerba portet nisi talia quae Deo sint placita et quae ad nostram
398쪽
stram communem salutem et nostrum honorem pertineant; ut sic simus sicut fratres in inuicem, et patrui cum nepotibus, et nepotes cum patruis esse debent. Et si aliquis fuerit qui hoc facere tentaverit, producatur in medium ad rationem, et taliter inde castigetur ut nemo alius similia agere tentet.
IU. Et uolumus ut Ecclesiae et casae Dei et Episcopi et Dei
homines, Clerici et monachi, et nonnae, talem mundeburdem et honorem habeant sicut tempore antecessorum nostrorum babuerunt. U. Et uolumus ut uos et ceteri homines fideles nostri talem legem et rectitudinem et tale saluamentum in regnis nostris habeatis sicut antecessores uestri tempore antecesibrum nostrorum habuerunt; et nos talem honorem et rectam potestatem in nostro regio nomine apud uos habeamus sicut nostri antecessores apud uestros antecessores habuerunt. et iustitia et lex omnibus conseruetur, et pauperes homines talem defensionem habeant sicut tempore antecetarum nOstrorum lex et consuetudo fuit, et sicut hic fideles nostri communiter consenserunt, et scripto nobis demonstrauerunt, et nos cum illorum consilio consentimus et obseruari communiter uolumus. Et si aliquis hoc perturbare uoluerit. a nullo nostrum recipiatur, nisi ut aut ad rectam rationem aut ad rationabilem indulgentiae concessionem deducatur.
UI. Sed et de istis rapinis et depraedationibus, quas iam quasi pro lege multi per consuetudinem tenent, ab hoc die et deinceps de
Dei banno et de nostro uerbo bannimus ut nemo hoc amplius praesuinat. Sed unus quisque infra patriam cum pace et sine oppressone pauperum et circummanentium consistat. et in hostem uel ad placitum siue ad curtem ueniens, de suo sic vornitus et de domo sua moueat ut cum pace uenire et nobiscum stare et ad domum suam redire possit. Et qui hoc transgressus fuerit, sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit, et in illorum capitulis continetur , uolumus ut hoc in illis transgressoribus emendetur. VII. Similiter et de conspirationibus, et de raptis seminarum tam viduarum quam et puellarum atque nonnarum, bannimus ex Dei et nostro uerbo ut nullus hoc in regnis nostris agere praesumat. Et si quis hoc praesumpserit, secundum legem, et sicut in capitularibus progenitorum nostrorum continetur, sic hoc emendare cogatur.
399쪽
Haee eadem Domnus Karolus Romana lingua adnuntiauit, et ex maxima parte lingua Theodisca recapitulauit. Posthaec, Domnus Illud uicus ad Domnum Karolum fratrem suum lingua Romana dixit: Nunc, si uobis placet, uestrum uerbum habere uolo de illis hominibus qui ad meam fidem uenerunt. Et Domnus Karolus excelsiori uoce lingua Romana dixit: Illis hominibus qui contra me sic fecerunt sicut scitis, et ad meum fratrem uenerunt, propter Deum et propter illius amorem, et pro illius gratia, totum perdono quod contra me misfecerunt, et illorum at des de hereditate et de conquisitu, et quod de donatione nostri s nioris habuerunt, excepto illo quod de mea donatione uenit, illis concedo; si mihi firmitatem fecerint quod in regno meo pacifici sint, et sic ibi uiuant scut Christiani in Christiano regno uiuere debent. In hoc si frater meus meis fidelibus. qui contra illum nihil missecerunt, et me quando mihi opus fuit adiuuauerunt, similiter illorum Modes, quos in regno illius habent, concesserit. Sed et de illis alo-dibus quos de mea donatione habuerunt, et etiam de honoribus, sicut eum illo melius considerabo, illis qui ad me se retornabunt uoluntarie faciam. Et Domnus Hlotharius lingua Theodisca in supra adnuntiatis opitulis se consentire dixit, et se obseruaturum illa promisit. Et tune Domnus Karolus iterum lingua Romana de pace comis monuit , et ut cum Dei gratia sani et salui irent, et ut eos sanos reuia derent Orauit, et adnuntiationibus finem imposuit
BALVZ. citi loe. Pag. I 6'. Sequuntur adnuntiationes quas tres Reges apud Sablonarias adnuntiare debuerunt.
Admmtiatio Domni fraudouuici. Cap. l. Sicut scitis qui ibi adfuistis quando proxime apud Confluentes not adiuuante Domino coniunximus, et capitula a nobis et a fidelibus nostris obseruanda statuimus, conuenit nobis ut congruo tempore et opportuno loco iterum simul conueniremus, et cum Dei adiuto-DisjtjZe by GOOgle
400쪽
adiutorio et fidelium nostrorum consilio quae in statu sanctae Ecele-sae et in nobis et in regnis nostris atque in nostris fidelibus emendanda erant, emendaremus, et ut emendata de cetero obseruarentur
statueremus. Et ad haec agenda iam per tres uices et tempus et lo- eum condiximus; sed aut mihi aut fratri meo aut communi nepoti nostro tales causae acciderunt pro quibus hoc quod condiximus implere non potuimus. II. Interea peruenit ad me quia meus frater, et communis nepos nosterita inter se non erant sicut tunc fuerunt quando nos simia coniunximus. Et ideo ad hoc ueni ut inter eos priuatus mediator
existerem, et ipsi sic inter se sint sicut per rectum esse debent. Unde frater noster per me et per Episcopos nostros ac per Episcopos nepotis nostri et scripto et uerbo tales causas nepoti nostro mandauit pro quibus illi sic priuatus non erat sicut antea fuerat: quas si ille emendare uellet sicut ei mandabat, uoluntarie illi erat sicut diligens patruus dilecto nepoti et Christianus Rex Christiano Regi esse perrectum debet. De quibus causis nos et iscopi qui nobiscum fusrunt ex parte nepotis nostri fratri nostro et Episcopis qui cum eo
erant tale responsum reddidimus; quia illas causas, quas ei reputa-hat, paratus erat aut emendare, aut de illis certam reddere rationem . et dignam facere satisfactionem. Quod responsum frater noster et Episcopi libenter receperunt, et, Deo gratias, sunt ita modo frater et nepos noster sicut per rectum esse debent. III. Et uolumus ut sicut nobis conuenit, ut inter nos fideles Missi discurrant, et quae in uniuscuiusque nostrum regno emendan da sunt, et alter alteri innotuerit, emendentur, et casae Dei et sacerdotes ac servi Dci legem et honorem debitum habeant, et unu quisque fidelium nostrorum in regnis nostris, cuiuscunque nostrum
sit homo. legem et iustitiam et in se et in suis proprietatibus et in suis
honoribus habeat sicut tempore antecessorum nostrorum habuerunt, et sicut internos iam conuenit, et in illis capitulis est constitutum quae antecessores nostri Reges constituerunt, et sicut nos apud Marsinam firmauimus. et sicut nunc proxime apud Confluentes statuimus; donec, adiuuante Deo, congruo tempore et Opportuno loco iterum simul conueniamus, et una cum omni fidelium nostrorum consilio quae perfecta non fuerint pacifice tractemus atque Perficiamus, et ita nos ad inuicem adiuvemus ut cum Dei adiutorio nos et fideles
