장음표시 사용
411쪽
stri, obtulit nobis quandam auctoritatem inmunitatis Domni et Genitoris nostri Uludovvici praestantissimi Imperatoris, in qua continebatur, qualiter idem praeclarissimus Princeps praefatum Monssisterium cum monachis ibidem Domino militantibus, et cum re- his uel hominibus ad se tulte pertinentibus uel aspicientibus sub sua constituisse defensione et inmunitatis tuitione; obsecrauit namque praescriptus Abba, ut similiter ipsum Monasterium cum Mon chis ibidem Deo famulantibus, et cum rebus et hominibus sibi l galiter pertinentibus sub nostra constitueremus defensione, et paternae auctoritati nostram quoque pungeremus auctoritatem, Cuius petitionem quia iustam , LRmo rationabilem osse iudicauimus, lihenter accommodauimus. Et Beneficium quod nobis postulauit deuoto animo adiensium praebuimus, et ideo hanc auctoritatem propter diuinum amorem et uenerationum ipsius sancti loci, tranquillitatemque Fratrum ibidem conlittentium, circa ipsum Monasterium fieri decrevimus, per quam in futurum lancimus, atque praecipientes iubemus, ut nullus Iudex publicus uel quilibet ex iudiciaria potestate in Ecclesias, uillas, loca uel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore iuste et rationabiliter infra Regnum diuinitus nobis commissum, praefatum tenet et possidet Monasterium, uel quae deinceps in iure ipsius sancti loci uoluerit diuina pietas augeri, ad causas iudiciario more audiendas, uel seeda undecumque exigenda, aut mansiones uel paratas faciendas aut fideiussores tollendos, aut homi qes ipsius Monallerii tam ingenuos, quam et seruos super terram ipsius conmanentes dii tringendos, nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas,noitris suturisque temporibus ingredi audeat, uel ea quae supra memorata sunt. penitus exigere praesumat, sed liceat memorato Abbati. suisque successbribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi lubiectis sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, et quie- quid de praelictis rebus ius Pisci exigere poterat, totum n DS pro aeterna renninerati ηne praelato Monasterio et Monachis ibidem Deo seruientibus concessimus, ut ibidem perpetuo proficiat in augmentis, er quandoquidem diuina uocatione supradiectus Abba, uel siccessb. res eius de hae Luce migrauerint, quamdiu ipsi Monachi inter se tales inuenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum Regulam Hii Patris Benedicti regere ualeant, per hanc nostram au storitatem et ccmleusum licentiam habeant eligendi Abbates , quatenus melius
412쪽
melius et liberius delectet eis pro nobis atque stabilitato Regni nostri, Domini Misericordiam adtentius exorare: haec uero auctoritas ut pleniorem in Dei Nomine obtineat firmitatem , manu propria subter firmauimus, et annuli nostri inpressione signari iussimus.
Signum Ηludooici Gloriosissimi Regis. Adalleodus Diaconus, ad uicem Grimal di recognoui et subscripsi. Data Non. Febr. Anno Christo propitio primo Regni Domni Hlu-dooici Regis in Orientali Francia, Indictione XII. Actum Francolari Palatio Regio in Dei nomine feliciter, Amen.
SCHANΝΑΤ. probat. dioeces et hierarch. Fuid. P. 239. Diploma Ludovici II Regis, quo Abbati Fuldensi Sigehardo decimae fidelium per Turingiam aliasque plures prouincias adiudi
In Nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi. Lu- . devvicus propiciante Clementia Dei, Rex. Si ea quae Praedecesso. . res nostri Pipinus, Karolus, Ludeoicus, superna dignatione filumi. nati ac suorum fidelium deuotis admonitionibus instigati pro statu et felicitate Aeclesiarum, siue seruorum Dei statuere decreuerunt, nostris confirmamus edictis, hoc nobis procul dubio ad eternam Beatitudinem, .Regnique nostri Tutelam prolaturum esse credimus, atque inde Dominum Retributorem in posterum habere confidimus: Igitur notum sit omnibus Sanctae Aeclesiae, et nostris Fidelibus, qualiter nostris Temporibus oborta est questio inter Liuperdum Mogontinae Sedis Primatem, et Sigehardum Fuldensis Coenobii Abbatem de Decimis, et quia tale negotium nisi in nostri presentia determinari non potuit, euocauimus - . ad audientiam in nostram scilicet curtem Ingilun hem. ubi maiores regni conuenerunt, Episcopi, Abbates , Comites, Nobiles, et quamplurimi idonei Fautores, Testes, ae Iudices huiuscemodi causae determinandae, quos hic nominatim asssignare precepimus : Liuperdus Mogontinae Ciuitatis Metropolitanus et Archi capellanus, Williberdus Coloniensis Antistes, Arn Wir- Ciburgensis Epi opus, Adalhelmus Uuorma censis Episcopus, Geb bardus Spirensis Episcopus; Comites uero, Erluuin Aulicus Praeses, A a a ' Liuthm
413쪽
DOCUMENTA.Liuthere Comes, Friderat Comes, Udatrih Comes, Manegoti Comes , Κri stan Comes. Christo igitur propitio ac mediatore, qui pacis et karitatis amator ac largitor est, in nostri presentia, concora dantibus predictis Episcopis, Comitibus, omnique Conuentu nobilium personarum, ipso etiam Liui perdo pro amore Dei, et amore iusticiae in idipsum consentiente, cum sacramento iurisiurandi Ecclesiasticae decim - - Prouincia confirmatae sunt ad Sanctum Bonifatium Christi Martyrem in locis ac uillis sit bter annotatis, a ueracibus testibus, aduocatis scilicet prefati Monasterii, quorum haec sunt nomina Gumbrat, Wolfhere, Madairili, Moroch, Lyutole, Ungildeb. Engilbrat, Κrappoto, Atto, Gelirat, Uartrat, Folcknant, Adathaim,
414쪽
Hassis, a Gerhardo in Monthgooe a Folcnando. In Loganalia, a Uualcbeido. In Salegovve, a Regin hardo. In Graphelt a Ryuggero: Praenominatus autem Abbas Sygehardus deprecatus est clementiam nostram, ut et nos antecessorum nostrornm piam erga sancta Dei loca deuotionem imitantes, hoc nostrae confirmationis praeceptum fieri iuberernus ne inter eum et praedictum Archiepiscopum Liuiperdum , uel successores eorum huiusmodi contentio ulterius oriretur, unde decernimus atque imbemus per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, ut praelato βjgehardo , eiusque successoribus Abbatibus in perpetuum in Regionibus et Villis supra determinatis, nullo inquietante, sed Deo auxiliante absque ullius contradicentis Obstaculo, reddantur decimae fidelium; et ut haec confirmatio decimarum stabilis et inconuulsa permaneata, hoc preceptum inde conscriptum manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione iussi-
Rus insigniri. Signum Domni Ludevvici serenissimi Regis, filii Ludevvici Impe
Heburhardus Cancellarius ad uicem Hugberdi Archicapellani re
Data anno Domini DCCCLXXIIII Indictione XIII Regni uero Domni Ludeoici serenissimi Regis in Orientali Francia Regnantis XXXUI sub die XV Κα Iun. Ainum in Palacio Ingil untiem in Dei
Chron. Argent. p. Φ8O. Diploma Ludovici R. monasterio S. Stephani Argent. indultum. Accedunt uatiantes lectiones GUILLI
In nomine sanctae et indiuiduae Brinitatis. Ludeuuicus usauente gratia . Dei Rex. Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis aliquid conferimus beneficii, et necessitates Ecclesiae Dei per peliciones religiosarum personarum releuamus munimine atque imperioso tuemur iuvamine: id nobis et ad morta-
415쪽
Iem uitam temporaliter peragendam, I et ad aeternam feliciter adipiscendam prolaturum esse liquido confidimus. Ex quo nouerit omnium fidelium nostrorum tam praesentium , quam futurorum sol- Iers discretio, ab quod nobilis atque uenerabilis Sanctimonialis Abbatissa Basilla sancti Stephani infra muros Argentoratenses siue
Stramure, nostram adiens magestatem, praesentauit obtutibus nostris 3 autorabiles emunitatis firmitates predecessorum nostrorum Regum et Imperatorum . qualiter predictus locus S. Stephani a Duce Alberto scindatus erat. et per constitutionem Chyiderici regis 4 emunitatiis, et per Pipinum Maiordomum locupletatus et minnitus crescebat. et per munificentiam Clotharii ε) Imperatoris primi et coniugis Yrmen gardis dictatus 8 et corroboratus, pollebat. ac demum etiam auctoritatem domini et genitoris nostri Hlodeuutei honae memoriae piissimi Augusti. in qua continebatur insertum, quod non soluin idem genitor noster, uerum etiam predecessores eius reges 9 uidelicet Fra chorum apud locum iam dictum, heato Stephano et congregacioni Canonicorum quatuor Sacerdotum et Sanctimonialium triginta. cum necessariis ministris dedicatum, sub suo munimine ac de sensione cum omnibus sibi subpertinentibus, tam mancipiis quam praediis, tam infra ciuitatem quam foris constitutis, eorum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine totius iudiciariae potestatis eadem munita et defensa fuisset Abbacia. Pro huius itaque rei firmitate exorauit praedicta Abbatissa Iob Basilla, ut paternam seu predecessorum nostrorum regum clementiam seque do , huiuscemodi nostrae emunitatis praeceptionem ob amorem Christi et reuerentiam i I sancti loci circa idem monasterium fieri censeremus. Cuius postulationibus tacilem tribuimus assensionem et hanc nostrae Magestatis paginam erga ipsum locum immunitatis et tuicionis causa pro diuini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus. Per quod praecepimus atque iubemus, ut saluo per omnia honore Idi sui sacrosancti praesulis, nullus iudex publicus uel quislibet ex iudiciaria potestate in personas uel ecclesias uel
416쪽
oratoria aut Ioea aut agros uel quascunque reliquas possessiones quas ab antiquo uel moderno tempore in quibuslibet territoriis uel pagis uel ta) comitatibus infra dicionem nostram iuste et legaliter memorata tenet uel possidet Abbatia, uel ea quae postmodum in iure ipsius monasterii uoluerit diuina pietas I 4 augere , ad caussas audiendas uel Deda uel tributa uel thelonea exigenda, Is) aut mansiones uel is) paratas laciendas, aut fideiussores tollendos; aut homines ipsius Ecclesiae tam ingenuos quam seruos super terram ipsius commorantes iniuste distiingendos. nullas redibitiones aut illicitas
oesasiones requirendas, nostris uel futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere l7 non pr
sumat, d liceat memoratae Abbatissae suisque ag) succestricibus auctoritate Episcopali i' et dispensatione illius Io) quem denumero fratrum ipsius loci constituerit IIJ echonem um. ipsam sedem cum omnibus sibi subiectis. et rebus uel hominibus ad se pertinentibus, sub tuitionis atque emunitionis nostrae defensione, remota utotius iudiciariae potestatis inquietudine. quieto ordine possidenti et pro noldio fideliter Ia Deum exorare imperio et incolomitate nostia et eoniugis atque prolis. Nec liceat alicui sub praetextu ad uocatoriae occasionis sibi uel in hominibus uel quibuslibet rebus uel possessionibus eorum aliquod ius uendicare, nisi quem pro aliqua, sicut aliquando fieri euenit, necessitate, ipsa Abbatissa cum congregationis uoto per consilium Antistitis aput palatium expostulauerit. qui nec palem undum uel aliquas exactiones exercere presumat. Si quis uero temerarius contra hanc nostrae constitutionis auctoritatem uenire praetemptauerit, praedictae Ecclesiae quinque libras auri. fi-seoque regio decem auri purissimi perioluere cogatur. et insuper offensam regiam incurrat. Ut autem haec auctoritas pleniorem in Dei nomine uigorem obtineat, et a fidelibus S. Dei Ecclesiae et nostris
uerius et corcius perpetuo tempore credatur, propria manu subter-
firmauimus et anuli nostri impressione signari iussimus. Data It Idus
Septembris Anno Christo propicio 23 XXIII. Domni Hlodeoici
417쪽
D OCVMENTRO Serenissimi regis in Λlatia indictione quarta. ' Actum Stractvrc. palatio regio. in Dei nomine feliciter. Amen. . . . Signum Chlodovici Serenissimi Regis. olgarius ad uicem GrLmoldi Archicancellarii recognouit. In Monogrammate linea transuersa media omissa. Essigies reg. in cera quad. adesse cli-
ad rem diplomaticam Κarolomanni.
REGENPACHER annal. Cremisan. p. 32. Diploma seu priuilegium primum Marohmanni, de rebus inter Sirmae as, et de Smias.
In nomine Sanctae et indiuiduae Trinitatis. Κarolomannus diuina fauente gratia Rex. Si erga loca diuino cultui mancipata regali more beneficia largimur oppurtuna, id nobis proculdubio ad sta hilitatem regni nostri ei animae salutem proficere minime dubitamus. Quapropter nouerit industria omnium fidelium Sanctae Dei Ecclesiae, 'nostrorumque uidelicet praesentium et suturprum, quoniam compun cti amore diuino quaedam loca nostrae haereditatis, ad Monasterium, quod uocatur Chremisia, tradimus. Quae quamuis nobilissimus Pater noster divae memoriae Luduricus Rex ad id Monasterium donaret, tamen nullo auctoritatis suae praecepto confirmauerat, idcirco complacuit regalitati nostrae, pro remedio animae praelati beatissimi Genitoris nostri, et Genitricis nostrae hanc ipsam donationem per praesentem auctoritatem nostram confirmare, quatenus perpetualiter firma et inconuulsa permaneat. Tradimus ad praelatum Monasterium per hoc praesens praeceptum nostrum territorium quoddam iuxta fluuium, qui dicitur Spraga, quod a capite ab eo loco incipit, ubi unus fons in loco, qui Benninuvanch dicitur, intrat in Spragam, et sic inter duas SpraZas, usque in eum locum, ubili piae duae Sprarae simul unum decursum conficiunt. IIoc igitur totum, sicut iam a duobus Comitibus Λrathoto, et Ernusto circumequitatum fuerat, cum Omni integritate ad praefatum Monasterium Chremissi, quod est in honore Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi constructum, tradimus atque donamus, et de nostro iure in ius et dominationem eiusdem Monasterii
418쪽
DOCUMENTA. 37ysterii transfundimus; ita uidelicet, ut quidquid de praelatis rebus ob
utilitatem et prosectum praescripti Monasterii Rectores et ministri eius facere uel iudicare uoluerint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Aliud uero territorium tradimus ad ipsum praefatum Monasterium sub simili confirmatione in loco, qui dicitur Smidaha, cuius terminus a Danubio, ubi unus fons e nat . ex una parte incipit, et sic vadit usque in eum locum, qui dicitur Wachrein. Hoc ergo totum, sicut diximus, et sicut hoc mi-helmus Comes quondam ad id Monasterium circuivit, atque signauit ex nostra potestate in potestatem eiusdem praenominati Monasterii securiter tradimus, quatenus Rectores, sicut iam diximus, eiu dem Ecclesiae, liberam potestatem ad utilitatem eiusdem loci, sanctaeque congregationis in omnibus habeant, inde facere quidquideIegerint, nullo unquam successore nostro irrumpente, uel inquietante, sed Deo auxiliante perpetuis temporibus firma, inuiolabilisque haec donatio permaneat. Quapropter ut firmiorem in Dei nomine obtineat firmitatem. manu propria nostra subter eam confirmavimus. et annuli nostri impressione sigillari iussimus. Signum Domini Karolomanni Serenissimi Regis Waldo namque Cancellarius, ad uicem Diotmari recognoui. Datum lV Kal. Iul. anno, Christo propitio primo regni Domini Κaω Iomanni Serenissimi Regis. Indictione IX. Actum Ratemdors Curte Regia, in Dei nomine feliciter, Amen.
MVRATOR. antiq. Ital. t. VI p. 363 Cari annus Italiae Rex Benedicto Crenaenens 'sopo, eiusque Εαί siae, omnia bona et iura illius confirmat, Anno 878. In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis. KarIomannus diutina lauente gratia Rex. Si enim que ad loca Sanctorum iuste pertinent, per nostram auctoritatem confirmamus, non solum Regiam consuetudinem deconter implemus, set hoc nobis ad mercedis augmentum, et stabilitatem Regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie, nostrisque, scilicet presentibus et futuris, quod uir uenerabilis Benedictus Cremonensis Ecclesie Episcopus, missa petitione petiit, ut Pineepta
419쪽
νε DOCVMENTA. piissimorum Augustorum parentum nostrorum per nostre Celsitudinia
auctoritatem roboraremus atque confirmaremus. Cuius petitioni libenter ob amorem Domini nosti i Iesu Christi libenter annuentes. Preceptinus atque iubemus, ut omnes res supradicte Ecclesie, queest constructa in honore Sancte Marte Uirginis Matris Domini nostri Iesu Christi, et Sancti Stephani Martiris Christi, sicut in piissimorum
Aufiustorum parentum nostrorum tuitione fuerant, ita et in nostra defensione atque inmunitate firmiter permaneant. Iubemus ergo, atque supradicte Ecclesie confirmamus, ut omnia loca ibidem pertinentia, que a longo tempore usque nunc adhuc Locum pertinere uidentur, tam Monasteria, quamque Synodochia, seu et Ecclesias Baptismales, et reliquas possessiones, que ad hunc Episcopatum iuste et rationabiliter pertinent, uel que deinceps diuina pietas ad ea loca augeri uoluerit, ut supra nominatus Episcopus, Successoresque sui, Perpetualiter ea teneant atque possideant. Insuper adiunximus, sicut in supradictis Preceptis inuenimus, locum, qui dicitur ΤEOledo, Cum Briui solis. et Cocullo, cum omnibus ad ipsum locum pertinentibus, et Portu Vulpariolo, et transitorio, cum molitura usque ad Caput Addue, cum inolitura de Molendinis, et portoris usque in Caput Addue. Omnia enim hec supramemorate Ecclesie per hoc presens Preceptum nostrum consirmamus, ut iure firmissimo perpetuis temporibus possideat. Et ut hec auctoritas confirmationis nostre percuncta futura secula inuiolabilem in Dei nomine obtineat uigorem, manu propria nostra subter eam confirmauimus, et anuli nostri impressiolia sigillari iussimus:
Signum Domni Κarlomanni f serenissimi Regis.
Baldo Cancellarius ad uicem Thigimari Archi capellani recognoui. Data II Idus Martii, Anno Christo propitio II. Domni Κarlomanni serenissimi Regis Bauariorum et Italie , Indictione M. Actum ad Otingas Palacio Regio, in Dei nomine feliciter. Amen.
ad rem diplomaticam Ludovici iun. ANNAL. BERTIN. apud MURATOR. rer. Ital. Scriptores t. II P. I
p. 366. BALVZ. t. II Capitular. p. 2 7. Conuentio, quae inter gloriosos Reges Ludovicum filium Caroli Imperatoris, itemque Luciouicum filium Regis Ludovici in loco qui
420쪽
qui uocatur Furonis Kalend. Nouembris, ipsis et communibus fidelibus ipsorum fauentibus, et consentientibus, facta est anno Incarnationis Dominicae DCCCLXX Ulu. Indictione XI dicente Rege Ludovico filio Caroli: sicut inter patrem meum Carolum, et Patrem uestrum Ludovicum Regnum Lotharii diuisum fuit, uolumus ut ita consistat. Et si aliquis nostrorum fidelium de Regno patris sui ex hoc aliquid usurpatum habet, iussu nostro illud dimittat. De eo Regno uero, quod Ludovicus Imperator Italiae habuit, quia necdum ex illo aliqua diuisio facta est, quicumque modo illud tenet, ita
teneat: donec Domino uolente iterum simul uenientes cum communibus fidelibus nostris, inueniamus, et diiuniamus quid ex hoc melius, et iustius nobis uisum fuerit. De Regno autem italiae quia modo nulla ratio esse potest, omnes sciant quia partem nostram de illo Regno et requisiuimus, et requirimus, et Domino auxiliante requiremus. Ista sequenti die statuta sunt. Cap. I. Ut quia firmitas amicitiae, et coniunctionis nostrae modo quibusdam praepedientibus causis esse non potuit, usque ad illud Placitum, quo simul conueniamus statutum habemus. Talis enim amicitia inter nos manebit Domino auxiliante de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta et ut nemo suo pari uitam, Regnum, aut fideles suos, uel aliquid, quod ad salutem siue prosperitatem, ae honorem Regni pertinet, non uelit, aut forte consiliet. Cap. II. Ut si in cuiuscumque nostrlim Regno pagani siue pseudochristiani insurrexerint, unusquisque ueraciter suum parem, ubicumque necesse fuerit, et ipse rationabiliter potuerit, aut per sena et- ipsum, aut per suos fideles, et consilio, et auxilio prout melius potuerit adiuuet.
Cap. III. Ut si ego uobis superstes fuero, filium uestrum Ludovicum adhue paruulum, et alios filios uestros, quos uobis Dominus donauerit, ut Regnum paternum hereditario iure quiete tenere possint. et consilio, et auxilio prout melius potuero adiuvabo. Si autem uos mihi superstites fueritis, filios meos Ludovicum et Carolo- mannum, et alios quos diuina pietas mihi donare uoluerit, ut Regnum paternum quiete tenere possint similiter et consilio, et auxilio prout melius potueritis ut adiuuetis rogo.
