Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1827년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

Quaerenti num idis puniendi inter ea, quae natura hominibus dedit, iura reserendum sit, ante omnia OPus mi eo, hi non modo, quid omnino poena sit, sciat, sed etiam, ut qualis ea sit Poena, cuius exigendae ius quoddam reperiatur, bene perspectum habeat. Nam si quae sunt Poenae, quas Persolvi aequitas quidem et honestas flagitent, iustitia autem prohibeat, eas patet ab hac disputatione, in qua de iis tantum poenis, quae iure quodam nitantur, disserendum est, Plane segregandas esse. In quo inprimis errasse Vide tur Hugo Grotius, et qui eum sequuti sunt, Poenam in m lo Passionis, quod ob malum actionis instigatur, Ponentes. Quae definitio quamquam, quid omnino poena sit, licet Paullo obscurius, at vere tamen declarat, eo naturam Poenae censeri indicans, quod rerum, quae ad vitae iucunditatem Pertinent, aliqua imminutio actiones rationis legibus contrarias, tamquam obligatio malefacto contracta, ConSequatur: Parum tamen idonea est, ubi, num iure punire quemquam liceat, disceptamus. Nam malae actiones, quas Grotius nominat, non solum Ρersectis ossiciis viola dis committuntur, sed etiam imperfectis, quorum nullus est usus, ubi de iure quaeritur. Solis enim ossiciis Persectis, quibus violandis aliorum libertas laedatur, iura retondent, quorum conservandorum caussa, ne illa officia neglia

13쪽

DE FUNDAMENTO

gantur, postulare licet: imPersectorum autem Oniciorum intermissione quum neminis iura laedantur, non potest illa a quoquam prohiberi. Nam ad ea tantum vel prohibenda, vel exigenda ab aliis ius nostrum Pertinet, quibus vel taciendis vel omittendis iniuria nobis fieret. Quodsi quaedam

sunt Oiscia, e quorum violatione alii ius quoddam nanci- scantur poenae ab eo, qui ista officia violavit, sumendae: ea non Possunt impersecta Omeia esse, quia, quum horum neglectu nihil cuiusquam iuribus detrahatur, manere illa iura finibus, quibus antea coutinebantur, inclusa necesse est: quae si non eo usque Pertinebant, ut mala cuiquam infligere Iiceret, non potest intelligi, quare ob imperfectorum Osficiorum laesionem magis, quam ob aliam rem, nullo officio prohibitam, eo porrigantur. Aliter se res habet in Ρersecus Osiciis. His enim violandis alterius iura laeduntur, quem ex hac ipsa re ius nancisci oporiet ad ea omnia s cienda, quibus illa, quae laesa fuerant, iura tueatur. Quo iure an Ρoenae Comprehendantur, necne, id vero recte quaeri potest, quoniam, ut Punire nequeat, at quaedam tamen iura is consequitur, qui laesus est. Quamobrem qui de naturali quodam iure Puniendi disserunt, eos Poenam nouin illo malo, quod quis cuiuslibet officii riolatione meritus sit, sed in eo, quod ob iura aliorum laesa instigatur, ponere oportet. Quod si secisset Grotius et qui hunc sunt sequuti,

non possent reprehendi, quod latiorem, quam eorum consilium ferebat, poenae significaupnem usurpassent. Itaque nos, quoniam, si aliquod ab ipsa natura inter homines constitutum est ius puniendi, id non nisi persectorum ossiciorum laesione niti potest, Ροenae vocabulo hoc malum intelligimus, quo quis ProPterea assiciendus sit, quia aliorum iura violaverit, L e. sua ossicia perfecta neglexerit Igitur si naturali iure Permissum Putamus, eum Pinure, a quo laesus fueris, in esset est, ut ipsa laesio caussam eontineat, quare latasnti malum afferatur. Licitum est autem eum, qui iura nostra laesit,. non modo Ροenae nomine, sed etiam ex aliis caussis malo assicere. Quamobrem cavere oporiet, ne id mali, quo ad poenam utimur, cum Eo Confundamus, cuius infligendi. aliae caussae sunt. Ac conceS-

14쪽

sum laeso est, detracto iure puniendi, dupliciter malum creare ei, qui fecit iniuriam, tum vi, qua tueri iura sua Potest, tum damni reparatione, quam ei licet exigere. Vtrumque hoc, quidqui l sic mali laedens Patitur, a Poena longiissime dilatat. Primum enim, quod in vi, qua se laesus lesendit, Ροsitum est malum, id non ΡmΡterea additur Iam denti , quod is dolere debeat, sed ut malo cogatur iniuriam

reΡarare; ob eamque rem tantummodo pro adiumento est, quo ad ius suum vindicandum laesus utatur. Qui si laedentem aliter, quam bonorum quorumdam ademptione ad satisfactionem Posset Perpellere: non esset necessarium, ut

mala in eum ingereret. Deinde in reparatione damni quod mali inest, ne hoc quidem tamquam malum, quod iniuriam sequi debeat, patitur is, qui aliquem laesit, sed, quia reΡendere, quantum laeso nocitum suerat, debet, si id non nisi

eum damno suo facere Potest, sufferre malum nee se habet.

Vertam quo malo ad puniendum utimur, id quum laedenti propterea, quod eum dolore affligi oporteat, imponatur,

per se cum iniuria debet coniunctum esse, neque alia re, quae iniuriam sequatur, Contineri. .

Quae Ροenarum ab iis malis differentia, quae tum iusta vi sustinenda, tum satisfaciendo accipiuntur, multo Clarius cernitur in iis, quae ex hoc discrimine sequi necesse est. Primum enim ea mala, quibus iniuriam repellimus, non nici tum iniungere laedenti licet, quum coactu OPus est. Etenim si volens ab iniuria abstineat, aut perpetratam re-

Paret, non modo inutile suerit, vim suscipere, sed etiam iniustum, quia nulla vis iusta est, nisi quae iuris tuendi caussa adhibetur. Blua malum autem, qhod reparanda iniuria Ia dens patitur, ne quaeri quidem' potest, quando inferre ei liceat, moΡterea quod illud in eo contiuetur, 'quod quin fieri debeat, dubitari non possit. Igitur tantummodo, quandis vere inseratur, quacrendum est. Atque hoc tum fit, quum Iamus non potest in iura sua restitui, nisi cum damno lae dentis. Qui si id, funde laeso satisfacit, non numerat inter bona sua : nihil compensanda iniuria contrahet incommodi.

Poenae Vero cuius irroganidae opportunitas non Ρendeat e casu aliquo fortuitoque eventu, semper locum eme neceS-

15쪽

o DE FUNDAMENTOrium est. Puidendi caussa enim ut alicui malum detur, nihil est aliud opus, quam ut admiserit iniuriam. Deinde quum vi defendit iura sua laesus, non plus mali, quam ad RVertendam iniuriam opus est, facere laedenti potest, quia, quod ultra fieret, iusta caussa destitueretur. Quum autem satisfactio, quae laeso ab laedente Praestanda est, malum continet, hic quoque, Pariter uι antea, non potest quaeri, quantum oporteat hoc mali esse, sed quantum vere siti Tantum erit autem, quantum e vitae suae iucunditatibus Iaedens dissolvenda iniuria amittit: qui tantum abest, hac re ut semper damnum laciat: etiam interdum videtur aliquid Iucrari. At vero Poenae si quis modus est, is, quoniam ad poenam .iuhil, nisi ut facta sit iniuria, requiritur,

ex nulla alia re, quam ex malefacti natura erit aestimandus.

Denique quum alia sit mali admovendi caussa, si illud ad cogendum adhibeatur; alia, si in satisfactione insit; alia, si Puniendi gratia irrogetur: necesse est, ut altera mali illatio alteram non excludat, idemque homo, quem vis laesi et reparatio iniuriae amixerint, poena insuper castigari Possit. Iam posteaquam de notione Poenae exPositum est, ad id accedere- convenit, quod perquirere hac disputatione instituimus. Est autem haeo nobis ad PersοVendum ProΡΟ- sita tuaestio, utrum inter illa iura, quae natura dedit laeso, Puniendi ius numerandum sit, an illud, ni si ab aliis traditum

atque concessum, ino habeat: quae disputatio ut recte atque ordine tractetur, ab eo res omnis reΡetenda est, in

quo sens et origo est omnis iuris. Ac dedit hominibus hanc legem ratio, quippe se ipsam dissolvere nequiens, ut, quidquid agant, ipsam sive in se ipsis sive in aliis: sanctam inviolatamque habeant. Inde nascitur hoc erga alios ossicium, ne quis eorum liberam voluntatem, quatenus illa quidem rationi consentanea est, laedat atque ossendat. Eoque omcio Servando omne ius continetur. Haec enim videlicet iure fieri dicuntur, quae prohiberi ab aliis non Possunt, eaque sunt tua ipsa, quae salva rationis dignitate nunti Itaque quum malum dare, si per se spectetur, iniustum sit, nec se est, si illud puniendi gratia licitum esse arbitramur, ut iniu- ia, quam quis Perpetraverit, aliquam caussam contineat,

16쪽

quare poena Perpetienda nihil eius natura, ut ratione ute sis, Iaedatur. Quae res ita se habeat, necne, id consae xandis iuribus, quae laesus ex iniuria accipit, intelligetur. Ac quum in eo consistat onmis iniuria, quod is, qui eam facit, alterius Voluntati, quae quidem iusta sit, vim afferat: inde consequi necesse est, Primum, ut is, qui Patitur iniuriam, in Voluntate spa iure Permanere possit; dein, ut laedens, quaecumque hii te contra superiorem suscipiat, eorum ratione naturae suae dignitatem abdicasse εit censendus.

Hinc, quid ivitis habeat laesus, apertum est. Νam quum omne hominis ius in hoc solo positum sit, ut libertas, quatenus rationis Ιegibus adstricta est, salva atque incolumis servetur: non potest Iasius Patere ius laesi, quam ad tue dum iustae libertatis .usum opus est. Itaque facere ei omnia licet, quibus laedentem ab iniuria abstinere cogat. ' Hocauim coercendo tantum abest, ut rationis sanctitatem -- minuat , eam ut Potius conservet. Etenim eatenus tantum vetitum est aliorum libertatem impedire, quatenus illa fines ab ratione Praescriptos non egreditur. Nam si, quatenus cum rationis Praeceptis consentit, posset turbari, ipsa ratio ut secum dissentiret necesse esset: at ubi quis ea cum eo

temptu rationis male abutitur, ibi profecto si reprimitur, nihil rationali naturae accedit detrimenti. Licet igitur laeso,

quod ad laesionem avertendam attinet, ita cum laedente, agere, ac si is nulla haberet iura, planeque ex numero ratione utensium esset exemptus. Jul autem .vocatur ius cogendi Cogere enim nihil est aliud, quam libertatis suae facultatem, quatenus illa rationi non reΡugnat, contra vim aliorum defendere tutamque praestare. Quod quum duplici ratione effici queat: duni fit iniuria, se defendendo; ubi facta est,

eam Persequendo, donec in integrum libertas restituta sit; contineri ius cogendi duabus partibus clarum est, iure Pro-Ρulsandae iniuriae, et iure exigendae satisfactionis. Itaque omnia Iaeso facere licet, quibus veΙ praesentem iniuriam a se prohibeat, ves facta ut dissolvatur pervincat. Quae quum impetrare non potest, nisi aditibundis malis, necesse est, ut eatenus malum inferre laedenti possit, quatenus eo ad co- .gendum utatur. Hoc enim faciens rationalem naturam lae-

17쪽

S DE FvNDAMENTO

dentis non violat, quippe libertatem eius non ultra, quam ea rationi repugnat, coercens. Haec igitur, quam expli-CaVimus, unica ratio est, qua malum iure alicui inserri Ρossit. Nam quum omne ius hominis in iis faciendis consistat, quibus dignitas humanae naturae nihil imminuatur: non Potest quidquam iuris adversum alios cogitari, nisi quod ad ea, quae illi iniuste faciant, prohibenda spectet. Quod quum, quantum quantum sit, iure cogendi comprehendatur, Patet, quidquid mais non cogendi necessitate laedenti detur, quandoquidem Per se malum cuiquam facere vetitum est, iniuria iussit. Quamobrem quum Ροenae, ut supra demonstratum est, ab eo malo, quo ad officium laedens cogitur, Plane diveriae sint, necesse est, ut laesus puniendi ius, nisi quod Pactis constitutum sit, a natura corte nullum habeati Quid quid enim mali laedens pateretur praeter illud, quo ab iniuria facienda eum arceret laesus, eo non iniusta, sed iusta eius libertas impediretur.

Hanc iuris naturalis in poenis prohibendis severitatem ne is quidem effugeret, qui satisfactionis Ρetendae iure Puniendi quoddam ius contineri putaret, videlicet si Poena

tantum satisfieri sibi posse laesus contenderet. Etemm --tisfactio nillil est aliud, quam restitutio iustae libertatis. Quae quum natura sua omnia illicita excludat, non potest aliter in integrum re titui, quam eiusmodi rebus Iaeso Concedendis, quarum usus omni iniuria careat. Μalo autem quia neminem, nisi obtinendi iuris caussa, afficere licet, non P est laesus postulare, ut dolore laedentis sibi satisfiat. Qui tantum abest, hoc modo ut iustae libertatis usum, quo Pr Vatus fuerat, recuperaret, ut iniuriam Iniuria remunerar tur. Licet igitur malo quidem cogere 1aMentem, sed non Rd malum. Illud enim vix opus est ut moneam, et antea iam de hac re dictum est non spectari hic eum casum, Si r paratio iniuriae laedenti molesta sit. Hoc enim fortuitum est, neque eo consilio Persequitur laesus iniuriam, ut v luptate, quam ex amictione laedentis pereepturus sit, da-ninum suum compenset, sed ut quomodocunque, etiam cum

laedentis malo, hic enim suam Iuli culpam) in iura sua r stiluatur. Sed ut liceat satisfactionis caussa malo laedentem

18쪽

amcere, haec tamen poena dici non Posset. Nam Poena,

ut supra demonstratum est, id malum Vocatur, quod Per se necessario iniuriam sequi debeat. Illud autem malum, quod quis satisfactionis nomine sustineret, non Pro malo, quod facienda iniuria laedens commeruisses, habendum esset, Sed intum e satisfactionis postulandae iure penderet, quam Ia sus in dolore laedentis invenire sibi videretur. Ex ius, quae hactenus disputata sunt, clarum est, naturali iure poenarum irrogationem nullo modo comprobari. Ac quum totis gentibus eadem ratio secum invicem inis

cedat, quae Privatis homirubus: apparet, quid do bellis

Puniendi caussa gerendis, de quibus olim acerrime inter viros doctos disputatum est, statuendum sit. Quae bella manifestum est a tyrannis et clericis excogitata, ab adulat ribus defensa esse. Post quum publica utilitate praetexta in consuetudinem venissent, adempta est insolentia.' μ. Atque haec quidem satis essent ad poenas ex iure naturali expellendas, nisi iure quodam postulari Posse rideretur, ut eorum, qui aliter sentiunt, Praecipuas ceris se tentias refellerem. Omnium enim iuris naturalis doctorum Opiniones de aliqua re vel cognoscere praemium laboris non habet, nedum si quis expendere eas velit. Ac tres Potissimum inter reliquas sententiae eminent, quibus resutandis veritati aliquod adminiculum lumenque addatur. Harum

sita est, Parum illa senti, unde manavit, congruens. Digitur sic censet. Qincumque aliquem laedit, contra rationem agit, eoque dignitatem ratione utentium amittit. Licet igitur laeso ita cum laedenis agere ac si is ratiorus expers sit, atque ideo inter illas res numerandus, quarum omne

pretium in eo est, quod utilitati hominum inserviunt. It que nihil est, quare mala in huiusmodi hominem, qui nimirum iam pro homine haberi nequeat, ingerere vetitum sit. meo argumentatio vel leviter in eam intuenti omnia hominum iura in tantum adducta periculum Osisndit, ut mirum sit, errorem, qui in ea inest, viro docto latere potuisse. Quae si vera quid impediret, quominus, quicumque Vel levistimam iniuriam admisisset, capite plecteretur 3 Nam si

19쪽

DE FUNDAMENTO

quodvis iniustum laclum Omnem dignitatem, quae ab ratione prosici Scitur, omniaque iura homiliabus detraheret, quis laret, obsecro, mortalium, qui Iiοii Omnium libidini et cu- piditatibus esset expositus p Apertum est, Ionge aliud quid significari, quum quis propter iniuste tacta e numero ratione utentium excludi dicitur, quam putavit Schmaletius. Νam

eatenus tantum rationalem naturam exuisse censendus est,

quatenus eam iniuria iacienda negligit. Omnem enim rationem quomodo Potest deponere, Sine qua ne esse quidem queat Θ Quam si analefaciendo amitteret, hoc ipsum malefacere, certe Postquam Semel peccasset, Plane in eum Cadere non ΡοSset. Propter id ipsum enim vituperatur et e Stigatur; quod, quum Praeditus Sit ratione, eam tamen cupiditatibus posthabeat. Igitur quum rationalis natura saeui tasque recte et iuste agendi ei adimi nequeat, ob nullain iniuriain omni dignitate privabitur, sed eatenus tantum Pro rationis experte habendus erit, quatenus rationis leges contemnit. Hactenus igitur omni iure caret, malitique Potestanici. At vero hoc nomine quod malum ei datur, tantum abest, ut Poena appellari Ροssit: nihil aliud eo enicitur, quam ut ad Onicium cogatur. Etenim si quis hactenus ta tum, quatenus rationem repudiat atque abiicit, aliorum erga Se onicia amittit: Omma, quaecumque tamquam ratione ac iure carens perpetitur, in impediendo iniusto facinore conSLutre necesse est. Nam si quid Praeterea adversi in eum Statueretur, id quum contra natione praeditum fieri existimandum esset, iniustum foret. Ad hoc genus autem Poenae Pertinent, quae, ut supra demonstratum est, iure cogendi

Altera ratio, qua quum ab aliis, tum a Mose Mendeside iustitia Ρoenarum defensa est, Sic se habet. Iustuin libertatis usum, inquiunt, non modo licet tueri, sed etiam oportet. Quo magis nec Se est, ut omnia ad tuendam libertatem adiutrienta, quae quidem Prohibita non sint, possint adhiberi. In quibus quum poenae numerentur, Plinire laedentem licet, sive ipsius sive aliorum deterrendorum caussa. Hac ratione qui se essecisse aliquid putant, Vehementer falluntur. Nam id ipsum, quod demonstrare Vole-

20쪽

hant, tamquam quod Per se pateat, Ponunt. Erat autem hoc quam maxime probandum, Poenas inter ea tuendae libertatis adiumenta, quibus uti liceret, referendas esse. Quod quum illi ostendere omiserint, nobis contrarium erit Probandum. Ac Potest hoe, iura sua tuta praestare, dupliciter intelligi, Ρrout aut iis faciendis continetur, quibus ii iuriam propulsamus, aut ea complectitur, quibus esiicimus, ne quis laedere nos velit. Quod ad superiora attinet, interea Poenae numerari non possunt, , quoniam hoc genus totum cogendi iure coinprelienditur. Illa autem si spectamus, quae alios deterreant ab laesione, clarum est, ea non posse latius Patere, quam quoad nemini iniuriam faciant. Quum eiam Certum esse nequeat, imminere ab aliquo laesionem, non potest aliud quidquain curari, quam, si quis iniuriam inferre conetur, eum ut satis firma praesidia excipiant. Quamo rem Poenas, quae Sine malorum Pemessioue cogitari nequeant, irrogare nou est Iicitum. Neque enim cum illo, tamquam cum iniusto, agi potest, qui facturusne sit iniuriam, an non, Plane nescias. Nimirum quum Ιibere fieri necesse sit, quae imputari queant, de nullius voluntate, etiamsi centies eamdem iniuriam iteraverit, constare potest. Neque vero ex moribus aut cupiditatibus Iaedentis probabili co ieetura, quid facturus sit, divinari satis est, quippe quae non id in voluntatem eius habeant imperium, ut vinci ne queant. Immo ne tum quidem, si disertim non destiturum se ab iniuria facienda nequam homo professus fuerit, mala ad ossicium colendum reduci potest, quia eo ipso tamen momento, quo se ad repetendum facinus accingit, fortasse consilium mutabiti Sed fac etiam dubitari plane non posse, quin mesa quae moliatur, exsequuturus sit: nihil aliud, quam omnia comparare licebit, quae ad repellenduin eius conatum idonea sinti Nam si omne ius laesi in Ιibertatis rationi

consentaneae usu vindicando consistit, non est es concessum

alios ab iis rebus retinere, quibus ipsum non laedant. Uoluntate autem laedendi nemini sit iniuria, sed exsequenda voluntate. . Itaque ea tantum adhiberi possunt, quae ad Perficiendam Iaesionem spectant. Non licet igitur queinquam, ut in posterum ab simili iniuria' abstineat, Poena asscere.

SEARCH

MENU NAVIGATION