Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1827년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

12 DE FUNDAMENTO

Nam ex eo ius aliquod ad Ρuniendum deducere, quod ad alios ab iniustitia deterrendos poenis opus sit, id vero Plane

ineptum est. Primum enim ius non est utilitate metiendum, nisi virtutis legem in effrenata libidine collocandam . Putamus: deinde vero tantum abest, ut aliorum terrendο-rum caussa iure Punire quemquam Possis, ut illi ipsi non aliter Poenam timeant, nisi si ius ad se Ρuniendos tibi esse sciant. Nam si viribus, non iure, fretus Poenas exerceas, iure

illi iniustam vim a se defendent. Quodsi igitur puniendo eo, a quo laesus fueris, aliis metum iniicias, qui, si quid

simile admiserint, se punitum iri, iure nimirum, videant: neceSSe est, ut uni quemque, qui iniuria te affecerit, Punire possis, neque id deterrendi cuiusquam caussa facere opus habeas. Ergo qui puniri aliquem posse contendunt, ut alii sibi timeant, ii ius puniendi ex eo derivant, quod sine iure puniendi ne cogitari quidem potest. Caeterum ipsum Poenae nomen, ubi de malo deterrendi caussa adhibendo Ritur, Parum aptum est. Nam si quemquam malis ab iniuria facienda coercere licet, is quoque malo Ροsset assici, qui nihildum iniusti commisisset, sed quem tamen Parare alicui damnum conmtaret. Quamobrem si ex iure alios deterrendi ab iniuria, siquidem tale ius usquam ' exstaret, ius aliquod ad Ρuniendum deducendum esset, sic tua disputatio laret instituenda, ut, qui iure metum aliis exestare posset, ei licere

ostenderetur issos, propterea quod se laesissent, malo Onerare. Quum enim Poena sit.consequutio mali per iniuriam contracta: non quaevis mali ad deterrendum con arata illatio, sed ea tantum, quae Propterea, quod laesionem sequatur, intemperantiae frenum imΡοnat, Poena recte Vocabitur. Tertia denique via, qua Poenarum irrogationem na- .lurali iure contineri quidam exi stimarunt, ea est, cuius auctor fuit Hugo Grosus, breviis illa quidem, sed perobscura. Verba Grotii haec sunt, II. 20, 2. ,, Vertum tamen est, in ,, Poenis Primo ac Per se exerceri expletricem ivstitiam, quia ,, scilicet qui Punit, ut recte puniat, ius habere debet adis Puniendum, quod ius ex delicto nocentis nascitur. Atque ,, hac in re est aliquid, quod ad contractuum naturam accedit:

22쪽

is gasse se Censetur ad ea omnia, qnae venditionis sunt natu--ralia, ita qui deliquit, sua voluntate se videtur obligasse poenae, quia crimen grave non potest non esse punibile, ita ut se qui directe vult peccare, Per Consequentiam et Poenam mesereri voluerit. In quibus quum multa Sunt, quae quum ad illorum temporum rationem magni momenti essent, nunc

merito levia putantur, tum illud, quod de gravi .aliquo crimine loquitur, inani illi aequitatis studio tribuendum est, quod inde a prima origine ad hanc usque aetatem Pernicies iuris naturalis fuit. His igitur demptis totum argumentum hoc est. Quicunque iniuriam alteri facit, malo anici m retur. Quapropter quilibet eum Punire potest. Cuius a gumenti omnis dinicultas in eo est, quod non pateat, quid illud sit, malefacto Ρoenam mereri. Hoc enim si esset g tu intellectum. illud sponte appareret, utrum qui punire malefacientem posset, annon. Atque hac quidem aetate incommutatione istius philosophiae ista etiam quaestio in illustriore loco posita est, diligentiusque coepit agitari: quae tamen nondum videtur ita ab omni dubitatione liberata esse, ut rei iudicatae auctoritatem afferre liceat. Nam qui in ea

explicanda elaborarunt, eorum quidam Vereor ne nodum

arctius constrinxerint: suerunt certe, qui gladio dirimerent. Caeterum quocumque fundamento illud nitatur, virtute selicitatem, malefactis infelicitatem mereri: facile potest intelligi, istam bonorum malorumve distributionem ad hominum iudicium nequaquam pertinere. Nam non solum diiudicare cuiusquam voluntatem, ad quod dei alicuius sapientia opus est, homini. imbecilla comtio, quae sola3 actiones Spectat, non valet, sed ne si valeret quidem, ista bonorum imminutio propter perpessam tauriam ad iura Euiusquam Pertineret. Νam quum nemim quidquam iuris aduersus alterum sit, rusi quatenus ille rationali natura pro instrumento libidinis suae abutatur: non potest homo malus ullo commodo

vari, nisi quo percipiendo iuraemuliam imminuantur. Atque ut indignum se aliquis selicitate, qua fruitur, iudicet, non est ei tamen idcirco voluptatis usu interdictum. Ηοo enim, indignum esse felicitate, nihil aliud significat, quam cau

23쪽

I DE FvNDAMENTO

sam esse nussam . quare quis ea fruatur: illud autem, v Iuptatis percepsonem prohibitam esse, hoc Valet, Volupta-

tem non assumi sine scelere. Id autem in illa tantum emo Iumenta cadit, quae quis facienda iniuria acquirit: atque horum sane restitutio iure erigitur, quamquam non Poenae nomine, sed ad reparandam iniuriam. Quas voluΡtatos vero

sibi aliquis iure paravit, eas si illi eriperetis, quem laesisset, profecto Ilio ipse, illius iustam libertatem coercens, iniustus foret. Nam homo malus idemque felix eo certe, quod a voluptate non abstinet, non iniuste aut turpiter, sed Ρe verse agit, quippe caussam non habenas, quare Voluptatem Persequatur. Igitur sic quoque ad vindicandam poenarum iustitiam omnis via ridetur Praeclusa esse.' Nihil ergo relictum est aliud, unde aliouod ad puniendum ius nascatur, quam pacta. Quibus non dubium est, quin ius puniendi in aliquem transferri queat, dum ne quis

iis adimendis puniatur, quae alienare non Potest: eaque omnia solo libertatis rationi consentientis usu continentur. Quemadmodum autem ea, ' quae ab natura accepimus, iura non licet poenis sumendis tueri, nisi adversus quos ex pacto animadverti possit, ita etiam quae pactis iura adepti sumus vi et amnis, non Ροenis, defendenda sunt, Praeterquam si aliud de punienda iniuria Pactum accesserit. Nam quum ius quidem, quod in libertatis rationi consentientis usu positum sit, Pactis non mutetur, sed res, in quibus ius exerceatur: nihil Miud ad ea iura, quae pactis debentur, Conse Vanda suscipi Potest, quam quod ad illa tuenda facere licet, quibus a natura sumus donati. Itaque ne societas quidem ulla est, quae per se Poenis c. neatiir, nisi si omnibus

ita placuerit. Quod si qua tamen sit societas, quae ius su niendi per se et necessario habeat, ipsa clus notio hoc de-het in se comprehendere,' puniri posse , qui eius leges violaverint. Eiusmodi societatis exemplum plurimi civitatemerie existimant, alii aliis ducti argumentis. Qui in duas maxime partes discedunt, alteris in felicitate, alteris in secu- ritato finem civitatis Pontatibus. Horum illi praecipue, qui felicitatis cauti, civitates congregari putanti quum non inVenirent, quomodo ad suam aliorumque felicitatem curandam

24쪽

enis adiphomines possent, modo ad ius sumes imperii, modo ad iuris dicundi potestatem confugerunti At neutra ratio ferri potesti Nam imperium, quod scilicet a dom natu distinguendum est, ius est praescribendi aliis, quid fa- cere debeant ad suum ipsorum aliquem finem, etiamsi simul Hienus sit, obtinendum. Hoc ius autem, ut omnia iura, riquidem exerceri potest, sed quare poenas complecti put tur, vix explicaveris, nisi ex illorum opinione, qui ab imperante omnia iuberi posse existimanti Nimirum hi homines imperium, quod in. eorum Praeceptione Positum est,

quae ad finem societatis necessaria sunt, cum voluntate societatis, qua illud nititur, confuderunt. Nam sane sociorum consensu pumendi ius constitui, imperioque tamquam adminiculum aliquod addi potesti Quare, ut ad civitatem re eamus, nisi ipso sine civitasis, sola imperiinidi iuro certe Poenae non Sunt comΡrehensae. Deinde quod ad iuris diacundi potestatem attinet, ea quum sit facultas iudicandi, violatum sit ius, necne, decemendique, si sit violatum, quomodo defendendum sit, quam facultatem, quae laesi propria est, unusquisque civis civitas commisit; sequitur, non ultra pertinere iudicis sententiam, quam ad ea, quae laeso, aut civitati, Iaesi nomine, ad restituendum ius, quod imminutum erat, facere licitum est. A quibus si Poenae exclusae sunt, nihil Ρronunciare Poterit iudex, quam cogi laedentem ad officium debere. . In incerto igitur hac demonstratione relinquitur, quod ea Probandum erat. Propius veritatem sunt illi, qui finem civitatis in tutela omnis iuris, sive, quod idem est, in desendendo iustae IN

hertatis usu ponunt. Ac sane quum ius civitatis cunctas ciuium actiones gubernet ac moderetur, non potest alius

eluis sinis esse, quam qui ad omnia, quae homines faciunt, Pertineat. Qui quum duΡlex sit, felicitas, et rationis diagiutas, alterius . utrius mussa civitates consociari necesse esti Atque universam felicitatem si . homines in civitate consequi

vellent, nihil plane emcerent, quia, quum de felicitategua nemo alterius iudicio confidat, onmiiun voIuntates sibi essent 'repugnaturae, .aliis ea requirensibus, quae alii nollent remittere. Neque ossicii raso Permittit, illarum rerum

25쪽

16 DE FUNDAMENTO

eligendarum facultatem aliis concedere, qua e nobis sublata libertatis nullus usus cogitari queat. Itaque alter tantum linis relisus est, qui iuro tuendo continetur. eo sine qui civitatem puniendi ius nancisci dicunt, ii sic disputanti Qui se finis cuiuspiam obtinendi caussa coniungunt, ii ne cesse est simul ad ea iacienda consentiant, quae sint illi coi sequendo sint. Quapropter qui tuendae libertatis caussa Hi- quam societatem ineunt, Propter hoc ipsum Poenas, quibus carere non Possint, iure et irrogant, et sufferunt. Ipso Igitur sine civitatis puniendi ius constitutum est, nec Pec tiari pacto, tamquam accessio aliqua, adiungitur. Quae a gumentatio quamquam valde probabilis et commendabilis est, tamen obscuritate quadam Iaborat, quae ante dispel-Ienda est, quam, quid Verum sit, appareat. Ac primo quiadem sane ii, qui ad finem quemdam obtinendum sese eo iungunt, simul ea se facturos promittunt, quibus finem illum consequantur: sed ea non ΡοSSunt alia esse, quam sine quibus Ρlane nore essent id, quod volunt, assequuturi. Nam quae Ρ sunt adhiberi, aut quae facere utile est, ad illa quiadem facienda, nisi disertim, non sunt putandi consensisse, quia haec in eo, de quo Dacti sunt, non continebantur. Quamobrem si poenarum iustitia e sine civitatis derivanda est, Probandum erit, securitatem sine poenis obtineri non posse. Videndum est igitur quid ad Iibertatis, ac iuris ivt Iam necessario requiratur. Ac Patet nullam iniuriam, i. e. vim iniustam aliter, quam vi ProΡulsari posse. Vim autem

dicimus onmem eam faciendae alicuitis rei aut omittendae necessitatem, quae lege virtutis non est comprehensa. Vis igitur, ea quae iniusta est, non iuris auctoritate, quam non

timet, sed maiore quadam vi coercenda est. Itaque si qui Iibertatis tuendae caussa sese consociant, si hoc ipso se obligant ad vim illis inserendam, a quibus laedantur. Vis au-iem duplex est, altera, quae illatam rim reprimit, qui Ρr prie coactus dicitur; altera, quae vitro admovetur, adhibita necessitate duobus malis propositis levius eligendi. Illa superiore vi carere iuris defensio Plane non Potest, sine qua ne alierum qindem genus quidquam prodesset. Illae igitur quin necessario a civitate exercenda sit, non potest dubitari.

26쪽

Sed quum multi casus sint, iique magnam partem inevitabiles , in quibus haec vis neque ad reprimendam iniuriam satis prompta, et ad satisfactionem exigendam plane inutilis sit, iure postulatur a civitate, ut illam vim adlubeat, quae mali impendentis metu pravas cupiditates contineati Poenis igitur opus est in civitate. At hoc non eo valet, ut civitas

Perri ius puniendi habere existimanda sit. Nihil aliud ista

demonstratione emcitur, nisi hoc, statuere poenas civitatem debere. Nam toto caelo haec disserunt, puniri delicta Ροsse, et punienda consitivi debere. Nimirum poena Ρerge, i. e. ipsa mali irrogatio, quae delictum sequitur, non est Vis cogens, qua neque delictum impediatur; factum enim iam est; neque damnum laesi resarciatur; nam Sive illud. Sit iam re- Paratum, Seu rependi nequeat, poena tamen sumi Potest. Itaque non potest huius mali infligendi ius quoddam cogiatari , quod quidem e sine civitatis ileducatur. Quod si qua lamen vis est in Poenis, quae ciVes in ossicio cinatineat, ea in metu Poenarum quaeremia est. Is autem, nisi si ius puniendi civitas habeat; nullus est. iide clarum egi, non Ροsse ius puniendi ex metu derivari, qui, nisi firmato iam iure Puniendi, Plane locum non habeat. Potius si omnia ea sacere civitiis et potest et debet, quae ad avertendam iniuStam vim necessaria sint, consequens est, si inter illa ius puniendi numeratur, ut ius illud constituat et sanciat. Igitur legislatoris officium est, Poenas criminibus ΡΤΟΡ nere, 'quippe sine civitatis poenarum sanctionem flagitarite Cives autem ad sustinendam Ροenam non hoc ipso, quod cives sunt, Sed Propterea, quod legibus Parere debent, obligati sunt. Omnis dissicultas, quae hanc rem obSCurat, in eo est, quod Poenae significatio ambigua est. Nam quum poenae nomen hoc ipsum in se contuleat, iure quodam malum alicui inferri, facile patet, quomodo sub his verbis latere possint ii, qui quum ius sive potius obligationem ad constituendum ius puniendi civitati adscribere debeant, aliud dicere se arbitrantur, si ei ius Ρoenae infligendae esse contendant. Nam si poenae nomen his quoddam in se Com-Ρrehendit, inhil aliud dixerint illi, quam ius habere eivit tem ad constituendum ius pussiendi, quae nostra sententia HEnlK. OP. I. B

27쪽

IS DE FUNDAMENTO

est. Et sane idem est, seu ius puniendi Seu poenas consi tui dixeris: quia, quum poenae constituuntur, ius ad Punie dum sancitum est. Sed nimirum si quaeritur, num civitasius puniendi habeat, eo non debet hoc significari, num constituere Poenas POSSit, quod non est dubium, sed num ius habeat, ei, a quo quis laesus est, malum insigere, quod malum, si possit iure inferri, Poenae nomine appellaudum sit. Hoc malum autem supra demonstravimus nihil ad ii- inem civitatis obtinendum conserre: quapropter, quum ad ea tantum ius civitatis pertineat, quae consequendo eius fini sint, nullo iure Ρotest irrogari. At vero metus huius mali, qui eius inferendi iure nititur, quum non modo utilis sed

etiam necessarius sit ad conseri andam civitatem, constituendum esse ius puniendi apΡaret, quo metus iniiciatur Oini bus, qui iniurias moliantur. Quodsi igitur in iesa etiam civili societate Poenae ex- Pressa quadam Sanctione, quae tamen Propter finem civitatis necessaria est, indigent, duae res inde consequuntur, quas mireris eorum quoque sententia comΡrobari, qui quum Perse ius puniendi civitatem habere contendant, contrariam OΡinionem deberent amplecti. Ac primum si poeularum irroga tionem lege niti oportet, non Possunt ea delicta puniri, quibus Poenae non fuerunt propositae. Etenim quidquid mali laedentibus daretur, quod antea non esset denunciatum, id quum ad deterrendum nihil valeret, ut a sine civitatis abho rens, iustitia destitutum esset. Deinde ne maius quidem malum, quam definitum erat, inserri potest iis, qui aliquem

laeserunt, quam vulgo eXasperationem Poenarum Vocant.

Nam si quid mali ei malo, quod lege constitutum erat, adderetur , id Ρropter eamdem rationem, quod e 1uie civitatis non flueret, pro iniusto habendum esset. Haec habui, quae de fundamento iuris puniendi dissererem. Quae ut unice Veritatis caussa disputata essent, ne sic quidem Vererer, ne DPeram Iusissem. Nam veri scientia

defectum utilitatis sua quadam dignitate compensat. Sed tantum abesι, hoc argumentum ut careat utilitate, ut Ρe magnam habeat, Praesertun in iuro civitatis definiendo.

Quae ut verbis comΡrehendi potest paucissimis, ita re ipsa

28쪽

pene immensa est. Νeque enim aliter, quas Iniurias ρο--nire civitas nequeat, quas possit punire, quas denique debeat, poterit intelligi. Quod quantum sit, is demum animo concipiet, qui Ρraeter istud, quod scriptum Vel consuetudine firmatum est ius, aliud ius esse, quo illud niti debeat, meminisse consueverit. ludii quidem haec indicasse' nunc

satis rat.

29쪽

Is reeta ratione dividendae poege .

Poesta inter caeteras artes, quae animi oblectandi caussa inventae Sunt, tum argumentorum multitudine ac varietate, tum tractationis diversitate ac dissimilitudine tam late Ρatet, ut in illo philosophiae loco, qui artium praecepta tradit, ea semper et gravissima et dissicilluna quaestio habita sit, quot sint et . quae genera POSeο8. Nam quiun philosophorum disceptationes longe maximam partem ad singvia carininum genera SPectent, Primum omnium, quominns temere quid quam et inconsiderate praeciperetur, uniVeria Poeseos ratio in eas partes dividenda ac describenda erat, quae et ingentem eius amplitudinem eUIerent, et ipsae inter se clarissime distinguerentur. In quo etsi inde ab Aristotele usque ad hanc aetatem ΡIurimi elaboraverunt atque acutissimi homines, minus tamen ridentur absolvisse hanc inquisitionem, quam Propius veritatem adduxisse. Quod hoc minus mirum est, quod plerique, id ipsum quid esset, Ρο in in sua genera dividere, non rideantur satis perspectum habuisse. Cuius rei plena ac perfecta cognitio nisi omnem istam de Ροωseos generibus disputationem antecessetii, numquam poterit eo perveniri, ut exclusis iis, quae ab usu atque experientia petenda sunt, Primae tantum nece riaeque Pomeos partes, eaeque Oimes, diridendo comprehendantur. Neque enim

30쪽

ea a philosopho exigenda est Poeseos generum eXPositio, ut

qua cunctae carminum diversitates enumerentur, quod ne

fieri quidem potest in re arbitraria; ininio ne illud quidem

iure Postulatur, ut potissimas divisiones, et quae plurimum momenti ad artis explicationem asserant, Pertractet, Sed in IIoc solo eius continetur officium, ut ea, quae eX ipsa PDeseos natura deriVari Possunt, Plene et Perspicue exponat atque illustret. Reliqua omnia etiamsi vel gravitate vel utilitate maxima sint, a philosophia, cui materiam disputationum, non caussas, ab experientia sumere licet, ad historiam debent transmitti. Quodsi ex una Poeseos notione lotam h .inc generum eius investigationem prosicisci, ut eaque niti oportet, intelligitur, duos fuisse omnium errorum, quibus haec philosophiae pars abundat, sontes et caussas; Ρ mam, quod, quid esset ΡοeSis, Plerique non Satis Pe Ρexerint, alteram, quod cXemPla Poetarum magis, quam Poeseos naturam, Specimerint. Atque e notione quidem poeseo qui petere potuerunt Veras partium eius distinguendarum CaussaS, quam Plerique maneam . quidam adeo falsam haberent, ut pro nulla esset Quod minus horum virorum subtilitati, quam sato fortunaeque imputandum eSt, quae harum quoque rerum scientiam ad xecentissimam Ρhiloso-Ρlsae commutationem distulit. Sic qui vel metro, vel 'imitatione, vel fictione, vel surore quodam, Vel oratione ad animos commovendos accommodata, vel variis harum rerum coniunctionibus Poesin contineri existimarunt, quam pravas inde atque inutiles distinctiones hauserint, plurima, exstant documenta. Inde est, quod Aristoteles, qui ui ImItatione Ροesin sitam arbitrabatur, Empedoclem poetam ess seu negaret, eoque maximam Partem dida Sicae poeseos Ρlan iatolleret. Imitationem enim in hoc genere nullam reperie - bat, quoniam, ut Putabat, eos tantum imitarentur poetae,

qui aliquid agerent. Quae ipsa opinio deinde eum a liluxit, quid agerent, hoc differre censeret, quod alii similes essent eorum, quales Dierique Suni, alii ut, quum eos, qui aliquid agerent, hoc differre censeret, ysent eorum, quales Dierique Suni, alii .liores, alii deteriores, eorum, qui meliores essent, imitationem tragoediam, qui deteriores, comoediam esse diceret. Idem Aristoteles ex eadem caussa, qua ii ignem Pariem Poe-

SEARCH

MENU NAVIGATION