Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1827년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

nem necemario cum p debet is, qui cantiones facit, prome ea quod in hoc genere carminis non tam suae cuidam libidinobsequutus, quam regulis quibusdam, quae omnium assensu comprobentur, ductus videri cupit. Ac Plerumque eo eo silio componuntur cantiones, ut ab quovis homine cantari queant: eaque Ρrima videtur huius Ρroportionis origo fuisse, quae deinde etiam sine istius usus cogitatione recte ac iure usurpata est. Cernitur autem ista aequabiliis proportio Primum ac praecipue in ipsis cogitationibus: tum vero etiam animi affectiones certa lege moderandae sunt; orationis quidam congruens sibique constans ornatus adhibendus verborumque complexiones longitudine Ρares et partibus similes instituendae; metri deuique libertas systematibus coercenda, et in his quoque ea, quae brica metra propter m usurae varietatem dicuntur, vitanda. Quis enim vel heroicum Versum, si solus adhibeatur, in cantionibus serat, qui vel Ul- , Iaharum numero, vel caesurarum dissimilitudine omnem aequabilitatem respuit. narum re iram omnium nescio an nequeam clarius exemplum Ροnere, quam Horatii illud, do

nec gratus eram tibi. et

.Ex iis, quae hactenus de cantionibus dicta sunt, Ρatet, eas noquaquam ad lyica carmina referri Posse, quod, quantum equidem sciam, ab omibus factum est. Quae si maximam partem lyricae sunt, id eo sit, quod plerumque illa sensibus excitandis adhibentur, qui quibusdam occasiorinibus uerari, multorumqtio communem Voluptatem eonS

clare Ροssint. Epicam tamen poesin nihilominus aptam esse cantionibus, illustro documentum e genere illegetico Praebent illa carmina, quae ab nostris Balladen et RomanZenappalantur: nec deerunt poetarum scrima evolventibus di

graphici didacticique generis exemΡla.

Divisio poeseos in pulcram et sublimem. Accedimus ad alteram formae micrarum artium clive sitatem, . qua omnis Pulcritudo In formositatem et sublimitatem dividitur. Ac quum pulcritudinis universa vis in eo

42쪽

GENERIBUS. M

posita sit, quod mentem in ipsa rerum contemplatione apto

quodam Iusu oerceat, necesse est, eam specie quadam finalitatis vero fine carentis niti. Hac enim una ratione eiusmodi lusus cogitari potest. Itaque non tantum in sormositate, quod e Kantio aliquis Ρossit colligere, sed etiam in sublunitate formalis illa finalitiis inesse debet. Nam si qua

res, sive illa formosa seu Sublimis, non contineret quamdam speciem finalitatis, animi vires ea re ad aPtum quemdam motum nullo Pacto possent impelli. Illa autem 1uialitatis fine carentis forma duplex esse Potest, aut internae, aut externae, quemadmodum omnis vera finalitas nunc interna eSt, quae Persectio, nunc externa, quae utilitas dicitur. Atque internae quidem finalitatis forma formositas eSt. Censetur.enim Omnium Partium ad unum quiddam, quod quid sit, notione nulla comprehendi Potest, Conspiratione ς ob eamque rem formosa Per Se Placent, neque egent, quo reserantur. Quae autem inde Voluptas Percipitur, ea ad intellectum pertinet, cuius ossicium est, in iis, quae Oblata sunt animo, aliquam unitatem efficere. Quod vero ad sublimitatem attinet, eam si externae finalitatis forma Contineri dixerim, verendum mihi est, ne id ipsum repugnare sibi videatur, cogitari aliquam posse, quae EXterna Sit, sormalem finalitatem. Nam quum nihil usquam esse POSSit, quo aliquid, ubi de sola forma agitur, foras referri queat, formalis externae finalitatis notionem Plane inanem Sibique ipsi contrariam videri necesse est. Verum diligentior huius notionis consideratio nescio an alia omnia, quam quae Primo adspectu Videntur, aperiat. Nam si quaerimus, quale id esse debeat, in quo externae cuiusdam finalitatis forma reperiatur, necessario, quia nihil est, quo Vere referri ΡOssit, eiusmodi quid continere debet, quo iudicetur non esse Per Se plenum atque absolutum. Id autem quia certis rerum notionibus nihil hic loci est, non potest aliud quidquam

eSSe, quam magnitudo, ac non ea quidem magnitudo, quae numero et methsura conficitur, ob eamque rem Semper Plena definitaque est, sed illa, quae unice senSu aestimatur, solaque adeo crescere Potest, ut tota comprehendi nequeat.

Haec igitur quia nec Der se absoluta est, quiDDe ad aliud HERII. OP. I. C

43쪽

quid, quod extra eam est, referenda, neque absolvi tamen ullo modo Potest, Propterea quod, si posset finiri, notionis aliqua includeretur et formalis finalitatis naturam amittere . recte, arbitror, exteritae finalitatis formalis nomine appellatur. Eama iudo autem quod sensuum captum Ionge excedit, non ad intellectus, qui data solum ordinat, notiones, sed ad rationis, infinitorum supremam conditionem requirentis, ideas excitandas idonea est. Sio etiam intelligitur, quare formosae dici ipsae res Ρossint, sublimes non possint: se mosae enim res in se ipsis notionis quamdam formam, qua formatae sint, expressam habent; subIimes quae dicuntur, ideam, quae exprimi non potest, indicant tantum et velut e Ionginquo monstrant. Quare voluptatis quoque in sublimia late alia atque in formositate ratio est. Formosa enim per se et statim placent: quae res autem sublimes vocantur, eae Primo non solum, quod sensu comprehendi nequeunt, sed etiam, quod, si Per se solae spectantur, nulla finali forma iudicari possunt, iniucunditatem creant: Ροstea Vero, quum eo, quod ad infinitam magmtudinem reseruntur rationis vim excitarunt, nec formali finalitate, nec Voluptate carent. Haec pulcritudinis in formositatem ac sublimitatem divisio quo melius intelligatur, ad sontes eius atque principia adeundum ML Ac quum notiones in pulcritudine nullae sint, missa informationis earum rauone, quae posterioribus Categoriarum momentis descripta est, illa tantum considerari oportebit, e quibus formantur. Nam etsi certis notionibus pulcritudo caret, illa tamen adesse debent, unde possint omnino formari notiones, quia, haec si abessent, ne haberet quidqm mens, in quo Iusum quemquam experiretur. Requia xuntur autem ad quamlibet notionem formandam: duae res, prima, quae alius cuiuspiam rei auxilio cognoscatur, altera, cuius auxilio illa cognoscatur; subiectum praedicatumque philosophi appinant. Horum ad informandas notiones rationem quantitatem qualitatemque vocant. , Quodsi e subiecti praedicatique, quae materia Iogica dicitur, coniunctione notiones efficiuntur, nec tamen pulcritudo, licet mathria logica carere nequeat, certas notiones admittit: nec se est, in pulcritudine non istam materiam logicam, sed alter

44쪽

uam elus partem inveniri. Igitur alit qualitate sola aut quantitate Pulcritu lo censetur. Ac qualitas quidem eo ad aliquam rem refertur, quae res quid sit nesciatur, quod ita aliqua sorma hac enim continetur qualitas) in unum qui dam conspiret, ut aliquid effici ista con piratione videatur, etsi, qkid illud sit, incertum maneat. Haec ratio sormae, quae alicuius rei forma esse videtur, licet nullius sit, intellectus vim provocat: eaque mentis virium excercitatio se

mositatis sensum gignit. Quantitatis Par ratio est. In qua ita solum mentis quidam Iusus cogitari potest, ut ad qualitatem aliquam, qua desiniri Ροssit, licet ea qualitas nusquam ulla

sit, referatur. Quamobrem eiuSinodi quantitas nec certa sinitaque esse debet, quippe cuius finis adhuc quaeratur, nec sinienda uinquam, quia, si Posset finiri, meninrae et numeri notione circumscriberetur. Itaque nece se est, hestiusmodi quantitas ut solo sensu aestimetur et ne comprehendi quidem tota sensu Possit: quo fit, ut omni forma careat. Quum igitur forma, quae in iudicanda quantitate quaeritur, in sola magnitudine, quoniam a certis notionibus abstinendum est, nusquam inveniatur, rationis auxilium, etiam infinita in unum complecti Valentis, adhibetur, qui mentis lusus sublimi tatis sensum Procreat. HaeC omnia eo consilio exposui, ut sublimitatem aeque ac sormositatem finalitatis sormalis, quam Pulcritudinem appellavi, notione contineri ostenderem, quae Communis utriusque pulcritudinis notio ad artium explicationem Plane est necessaria. Tertia igitur i/oeseos divisio formosa carmina a sublimibus distinguit. Quae divisio quum pariter atque illae, quas

antea Commemoravimus, suo quodam ac proprio nitatur fundamento, non ad Partem aliquam poeseos, sed ad uni-Versam PoeSin pertinet, quamquam ea non habet nomina,

quibus ubique uti liceat. In irrica quidem poesi usus serme

obtinuit, ut, exclusis cantionibus, sublimia carmina Odarum nomine appellarentur: formosa nescio an recte elegiae vocari Possint, cuius vocabuli vera significatio iam ab antiquis neglecta est. In cantionibus haec diversitas nomen nullum

habet, quod iis maxime tribuendum est, qui, hoc genus totum ad lyricam poesin reserentes, una divisione odas, ea

45쪽

liones, et elegias complexi sunt. In epicae Ροeseos Partibus iis, quae rariores sunt, diagraphica et didactica, pariter nomina non eXStant, quibus sublimia carmina a sormosis distinguantur. In dimetico genere vero, quod multo latius Patet, quaedam nomina sublimitatis et formositatis discrimen indicant. Sic illud, quod heroicum carmen Vel eΡOs VOC tur, sola subIimitate ab similis argumenti poematibus disserti Pariter dr maticum genus, si sublime est, tragicum, Si formosum, comicum nominatur. Cantionum quoque diegeticarum eas, quae sublimes sunt, nostri Baliaden, quae formο- Sae, ROInmiZen aPPellare consuerunt. Haec quidem nominanillil aliud, quam exemplorum investigationem adiuVant, quibus in re iam perspicua ViX egemuis. His tribus, quae hactenus explicatae sunt, dirisionibus omnes diveraitates, quae ex ipsa poeseos natura Peti Possunt, eoaustae sunt, Planeque absolutae. Cognovimus

autem primum bricam Ρoesin ab epica, cuius tres Partes sunt,' diagraΡhica, diegetica, et di lactica, distinguendam

esse et deinde mica pariter ac lyrica argumenta aut cantionibus tractari, aut cantionum lege non teneri; denique lyricum epicumque genus, sive cantionibus contineatur, seu liberum sit, formositate ac sublimitate iudicari. Reliquae omnes carminum differentiae quum usu demum atque experientia cognoscantur, ab ea poeseos dividendae ratione, quae philosophica dici mereatur, plane abhorrent. Quod quominus dubium cuiquam videri possit, praecipua quaedam illarum

diversitatum exempla commemorabimus, ostendemuSque,

quomodo hoc genus totum tractari pervestigarique debeat. v I.

De divisionibus fortuitis ea matUria. Ac quemadmodum supra e materia, e forma, atque ex ea formae Paris, quae amni commovendi rationem contranet, poesin divi simus, ita nulla est ex his tribus rebus, quin, quum experientiae auxilio definiretur, aliena et inutilia in hoc disputationis genus intuleriti Atque argumenta Poe- Seos quod attinet, quum Per se clarum sit, horum dive

46쪽

cas divisiones Plane non Posse adluberi, eorum tantum errorem attingemus, qui quaedam argumenta Per se Poetica

esse, quod nullo Pacto fieri potest, existimant. Cuius rei illustre documentum praebent labellae Aesopicae, de quibus plerique ita loquuntur, ac si quaeris fabella poema esseti Qui profecto formam, qua quidem sola continetur omnis Ρο is, penitus videntur negligere. Quodsi quis eos interrogaret, cur quaelibet fabella AesoΡica per se pulcra

esset, quid, obsecro, responderent Θ Nos certe Socratis, sapieriti Asilui hominis, auctoritas non commovebit, ut Aes pum aut Phaedrum aut Avianum magnos quosdam poetas arbitremur, si fabellarum Suarum veritate nos docent tantum, non pulcritudine oblectanti

m disistinctus fortuitis s forma , ac primm ex eo, quis

Formae quoque rationem eam, quae um tantum atque experientia cognoscitur, quum quidam ad plutosophicam poeseos divisionem adhibuerint, factum eSt, ut nonnullae carminum diversitates, quae quidem Per Se maXimi momenti sunt, alieno tamen loco tractarentur. Sic Plato atque Aristoteles eo universam tractationis poeticae rationem diviserunt, quod aut ipse solus loqueretur Poeta, aut alios

tantum loquentes introduceret, aut uiruinque faceret simul. Quam sententiam recentiores ita correxerunt, ut duo tau

tum tractationis genera sacerent, alterum, ubi a solo Poeta, alterum ubi ab aliis omnia dicerentur. Quae divisio quamqvam et a veritate et ab utilitate maxime commendatur, Omittenda tamen erat, ubi ea, quae in ipsa Poeseos natura niterentur, Commemorari debebant. In his enim quae istius disserentiae caussa lateat, intelligi non potest.

47쪽

Denique quum sormae vocabulum ita ambiguum sit, ut universam tractationis rationem Po&sit Comprehendere, etiam ad animi affectiones, quas Poesis suscitat, designandas adhibitum esti Quibus animi assectionibus si solus formosiaiatis ac sublimitatis sensus intelligitur, sane, ut antea demonstratum est, necessariae quaedam carminum divisiones inde peti possunt: sin aliae quoque animi commotiones isto nomine appellantur, patet, quae his nitantur poematum diversitates, eas experientia tantum cognosci, ob eamque rem a philosophica dividendae poeseos ratione abhorrere. In his animi commotionibus risus est, qui licet Per se nullo modo ad pulcritudinis sensum referri queat, multo tamen cum Du-etu et laude in eo excitando operam Ροetae collocant. Quid sit autem ridiculum, eorum, quos equidem sciam, nemo videtur satis explica e. Quodsi risum Primo, ut Par est, PV-chologica ratione consideramus, eum ab repugnantibus assectionibus nasci omnium experientia comprobat. Assectiones autem Omnes aut hicundae iniucundaeve sunt, aut voluptatis pariter ac doloris expertes. Itaque aut iucundit iis atque iniucunditatis quadam repugnantia animus comm Vetur, aut eiusmodi affectiones sibi adversantur, quae nulla voluptatis ratione aestimari possunt. In quo casu satis est, si una tantum assectio voluptatis dolorisve sensu exPers est, quia tum altera, quae cum Priore pugnat, non iucunditate, sed eo, quod alia plane est, illi adversatur. Ac risum ex ea assectionum repugnantia nasci, quae non est in iucunditate 'atque iniucunditate diligens experientiae usus ostendit, Voluptatis et doloris coniunctionem nerui assignans. Non sum

quidem nescius, eorum maxime exempla in conuariam sententiam afferri posse, qui quum tristes sunt, repentina gaudii alicuius successione in risum coniiciuntur. At illud vereor ut . Possit aliter fieri, quam ita, ut vel quia tollenda maeroris Caussa gaudium continebatur, vel quod rei novitas oblivi nem doloris adducebat, remissione tantum et languore, quem tristitia reliquerat, vincendo risus excitetur. Quorum uberiori

48쪽

tantum afferam, eos qui ex levium atque humilium nego tiorum oecupatione repente ad magnarum sublimiumque rerum contemplationem abrilliuntur, novitate et insolentia huius ' senSus, repugnantis omni remissioni, in risum coniici

solere; in quo quidem casu nulla est iucunditatis et iniucum ditatis certatio; illis contra, qui amici mortem dolent, quoties consuetudinis et familiaritatis suavitatem recordantur,

lacrimas erumpere. ἰTο γαρ φιλῆσαι τον θανοντ' ἄγει ut recte Euripides. ari risus natura quae sint ridicula, tutelligi potest. Ac

debent illa earum rerum aliquam coniunctionem Continere,

quae alia quadam, quam iucunditatis et iniucunditatis repugnantia insociabiles animi assection asserant. Quae repugnantia aut solo sensu aestimatur, quemadmodum musici

sonis quibusdam non melopoeia, quod etiam, sed intellectus auxilio, fieri potest) risum movere sciunt, aut mentis iudicio

expenditur, quod solum genus nunc ab nobis tractandum est. Quodsi ea ridicula sunt, quae aliquam rerum insoci hilium coniunctionem continent, tamen, nisi absurda cum ridiculis confundere volumus, fieri non Potest, eae res ut nulla omnino ratione copulatae sint. Hoc enim si esset, rationi quidem taedium crearent, licet, si solam affectionem, quam singulae Partes Per se afferrent, spectes, risum forsitan moVerent. Ex eo genere est, quod Kantius asseri, fulisse, qui Ob eiecta propter tempestatem e navi bona adeo doleret, una nocte ut eius caliendrum canuerit. Hoc ridetur,

sed non est ridiculum. Nam recte quidem et e Kantii sententia Cicero, natura nos, inquit, noster desectat error, ex quo quum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus. At necesse est, ne illud quidem, quod Praeter exspectationem arripuimus, absurdum esse. Nam non id, quod exspectatum erat, adipisci, aliud est, ac tale quid arripere, quod exspectari nulla conditione poterat. Hoc autem necessari

caveri debet, nisi risum ingenuo homine plane indignum

49쪽

DE POES EOS

Putare, et Crassum illum ἀγελαστον tamquam exemPlum

omnibus Proponere velis. Itaque ea tantum sunt ridicula existimanda, in quibus quaedam ita Couiunguntur, quemadmodum coniungi non Ροssunt, licet alia ratione optime congruant. Reseram exemplum e Cicerone. Pusillus testis processit. Licet, inquit, rogare, Philippus p Tum quaesitor Properans, modo breviter. Hic ille, non accusabis: M Pusillum rogabo. Patet, quare hoc ridiculum sit. Pusillum hominem esse, quem rogaret, dicebat Philippus: id

Verum erat, sed responderi nunc non debebat. Itaque nisi Vocabulo usus esset, quo quum breritatem hominis lacesseret, Pauca tamen rogaturus videretur, stultus fuisset atque

ineptus. Fausdemmodi illud est, quod ibidem Cicero reseri,

de furace servo, solum esse, cui domi nihil sit nec obsim tum nec Occlusum. Quae quum ad commendandum hominem dicuntur, non Ρossunt hoc significare, nillil satis illi obsignatum occlusumque esse, sed non vus isse quidquam obSignare atque occludere. . Quodsi non ad utramque rem verti possunt, non sunt ridicula. Nam inepte diceretur, frugi servum esse; omnia enim surari. Sic intelligitur etiam, cur errare saepe ridiculum sit, quod non eo fit, quia leve vitium, et debilitatem homirus arguens animadvertamus: nam ne haec quidem vitia omnia risum movent: sed id tum demum accidit, quum quis ea, quae quadam ratione vera sunt, alia ratione, quam licet, pro veris habet. Equum oculis Currere nemo didierit, qui cuiusquam sani hominis risum capisti Atidem ridetur in Isis versibus C. Lucilli, rqueis hunc currere equum nos atque equitare Videmus, his equitat, curritque: oculis equitare videmus

Νοn Omia autem, quae ridiculae sunt, ridentur. Nam interdum severitas quaedam et ilignitas accedit, cuius admiratio honestam indolem ab risu retinet. Illi quidem, qui nihil usquam magnum et grave sentiunt, etiam in his ridenti Ex eo genere P. Licinii Vari dictum commemorat Cicero, qui Asricano maiori, coronam sibi in convuvio ad caΡut -- commodanti, quum ea saepius rumperetur, noli mirari, in-

50쪽

o E N E R I B v S. Iquit, si non convenit: caput enim mag'um est. Ita etiam Augustus, ut a IIacrobio traditum est, quum Herennium, pravi exempli iuvenem, castris excedere iussisset, isque

interrogaret, quid patri suo diceret, dic, inquit, me tibi . displicuisse. Ex his apparet, ne sublimitati quidem ridicula rePugnare, eoque et in eΡΟΡοeia, et in tragoedia a

hiberi posse. ν a. 1

Quum ridicula, ut ex ea definitione, quam suΡra Pο- suimus, clarum est, non in homine solo, ut quidam existi- imalit, reperiantur, sed ubique locum habeant, ubi repugnantia ita coniungi Possunt, quodammodo ut sibi non re-Pugnent: non in poesi sola, sed in reliquis etiam artibus recte adhibentur. Atque in pictura quidem non aliter risus moVetur, nisi rerum quae Pinguntur, aviatio. Nam ipsae Per se figurae, si, quarum rerum figurae sint, spectare omiseris, non Possunt ridiculae esse, Ρropterea quod spatii descriptiones, in quibus ninurum nullius partis forma e somma alterius Pendeat, reΡugnare sibi nullo Pacto queunt. Quapropter, quum Pictura risum excitat, figurae non imter se, sed cum eo Pugnant, quod iis exprimi debebat, ut

in gannis videmus. Alia in arte musica ratio est, quae non modo cantu cum Verbis, quae canuntur, male concordante, sed sola etiam metopoeia discrepantes modos apte coniungente risum auditoribus commovere Ρotest. Cuius rei etsi rarissima exempla sunt, non est tamen obscurum, Pome illud fieri. Nam quum ui arte musica et soru et modi regula quadam , quae a Praecedentibus sonis et modis definitur, ordia nandi atque nectendi sint, apertum est, repugnare sibi m dorum consequutionem Posse: quae si talis est, ut quodammodo non repugnet, rideri neceme est.

Iis, quae de ridiculo di sputavi, si pauca de eo, quod simili comparatione flebile appellari possit, addiderim, veniam mitu impetrabit illa repugnantium affectionum divisio in risum et fletum. . Ac netus si, quemadmodum risus, in ipsis rebus aliquid habet, quo excitari possit, id cogitatione.

quae Voluptatis sensu caret, comΡrehendi non Ροiest, sed

in sola pulcritudine inveniri debet. Quae quum e duabus Par tibus constet, formositate et sublimitate, in illarum coniun-

SEARCH

MENU NAVIGATION