Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1827년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Quoniam vero, quae seri tantum, ac nihil amplius, dicuntur, etiam sic intelligi possunt, ut quae sine effectu sint, αυτιος etiam frustra significat. Iliad. o. I28. Oυατ' ἀκουέμεν ἐστί; Sic 5 3. π. III. s. 584. ii νυ τοι αυτως

352쪽

Regem hodie, pace Pacta, salutamus Principem n trum,

cives Fridericulii Augustum, quem nemo est nonrum, nemo omnium Saxomae civium, qui non colat, non Veneretur, non amet. Non haec est eiusmodi solemnitas., ad quam inviti, aut metu coacti convenerimus, sed quam Pietate, .quam amore invitati celebramus; in qua adesse omnibus exoptatum est; a qua abesse nemo non triste Putaturus esset. Nam quid esse dulcius nobis Potest, quam

ei, cuius sapientissimo imperio salvi beatique vivimus, iis rebus gratulari, quibus ille nihil habet sanctius. Erepta est eius consilio et moderatione e belli calamitatibus patria; restituta est civibus incolumitas; reddita commerciis, artibus, litteris securitas; coluntur rura, in quibus modo tormentorum fragor et morientium eiulatus Perstrepebat; reficiuntur staminis deflagrata et vastata latrociniis civium

) Hanc orationem, quae non fuit typis descripta, Propterea edendam putavi, quod habita est impune, maximam templi partem obtinente cum ducibus suis Gallici militis praesidio, quod

pompam Academiae multorum cum tympanorum strepitu comistans, illuc ingressum erati Factum id est a. 1807.

353쪽

aM ORATIO IN SUPPLICAT. OB SUSCEPT. AB ELE . tecta; repetunt penates suos, qui hostili terrore palati,

unde viverent nescii, oberrabant; quique omnia, ipsamque spem, ultimas miserotum divitias, amiserant, denuo sperare discunt. Tanti recordationem beneficit, quae nunc onmium Saxonum animos tenet, maxime ab nobis, qui litterarum studiis vitam consecraVimus, suscitari alique Par est. Nam litterarum cognitio, cuius hoc Proprium est, homines ab agresti ferocia liberare, et ad vitae, quae Proprie vereque humana sit, Cultum evehere, uti natura sua Prorsus contraria est feritati bellorum, ita inter liostiles tumultus, quum de sua quisque salute sollicitus est, ruinaeque minas adducunt, , non modo otio, tranquillitate, adiumentis destituitur, sed ,. quod graVius est, labefactatur, inclinatur, corruit; eoque casu vis iustitiam, libido moderationem, scelus virtutem, barbaries humanitatem expelliti Quare si cuiquam hodie laetandi gratulandique

Caussa est, est ea nobis Prosecto maxima, qui non modo

nosmet ipsos optimi Ρrincipis sapientia salvos esse gaude mus, sed litteris quoque ita videmus Prospectum esse, ut haec saluberrima studia, quae temporum iniquitate nimis iam alibi torpere incipiunt, in Saxonia tutum habeant securumque domicilium. Agite ergo, cives huius Academiae, grato Pioque animo recordamini magnitudinem huius, quod nobis contigit, beneficii; et recordamini ita, uti merita Postulant eius, quem quum semPer, tum maximo nunc Patrem Patriae Sumus experti. Ac quid est, quod prius in mentem nobis veniat, quam id, ad quod haec ipsa nos adhortatur solemnis SuΡ-plicatio p Regem enim venerantes ante omnia rePutam decet, quid hoc, quantuinque sit, regem esse: quoniam

haec demum vera est et iusta veneratio, cuius caussas aliquis et vim et Ροndus perspexeriti Νeque vero is, Pro cuius incolumitate deum precaturi in hoc templo convenimus, talis est, qui ab ista cogitatione nos avocet: immo haec inhaeret animis nostris Friderici Augusti imago, quae, quo magis aliquis regias virtutes consideret, eo clariore lumine exsplendescat. Aliud est enim regem.

354쪽

nominari; aliud esse regem. Multi vocati sunt reges, a quorum ingenio lactisque abhorrebat tanti noniviis sanctitas: quod contra aliqui fuerunt, quibus denegaverat se tuna dignum hoc meritis nomen, sed regia praediti indole,

factis clari, memoria immortales. Neque enim fortuna arbitra est meritorum; nec nomen decorat virtutem, sed virtus nomen. Non illum recte regem Vocabimus, qui

inerti desidia commissam sibi ΡοΡulorum curam negligit, contemptus a civibus; aut illum, qui impotenti domin sone atque atrocibus ausis gloriam quaerit, palam metutus, clam exsecratus: sed is hoc sibi nomen vindicat, qui ei vium saluti atque incolumitati prospicere primam laudem esse Putans, cum Prudentia fidem, cum consilio constantiam , cum sortitudine iustitiam consociat. Prisca hominum aetas eum regem esse iubebat, qui et sortior aliis et sapientior haberetur: recte sane Pristemporum illorum conditione. Simplex enim erat quum Privatorum hominum vita, tum reipublicae administratio. Suo quisque Vivebat arbitrio, morum magis a Patribus acceptorum tenax, quam legum diligens observator. Pro iustitia aequitas, Ρro iudice erat arbiter. H quisque natu maior erat, ita maiore Dollebat auctoritater sapientior enim habebatur, qui plura vidisset audissetque. Deorum

metus et reverentia seniorum continebat temeritatem, is

nabat libidinem, leniebat iras. Publice quae agenda erant, bello decernendo gerendoque, tum foedere faciendo et

iure dicundo continebantur. Ducis erat Tegisve strenue

Pugnare, aliisque praeire fortitudinis exemplum; caetera domi degebat, parum diversus a privatis, nisi quod op

Ientior fere esset et honoratior. Μutata temΡorum facie, quum multiplices artes effloruissent, quum negotiorum admirabilis orta esset varietas, quum vivendi rationes discretae essent, quum homines genere, consuetudine, vicinia niuncti tamquam Peregrini inter peregrinos viVere eo Pissent, quum universus terrarum orbis commerciorum communicatione esset coniunctus, quum gentium denique

eadem et consociatio et alienatio, quae privatorum hο -

355쪽

346 ORATIO IN SUPPLICAT. OB SUSCEPT. AB ELE .rium est, exstitisset, alia re in quoque nata sunt negotia,

alia officia, aliae virtutes: quodque ante facile fuerat, dissicile redditum est et Ρericulosum, neque ab uno sustineri potuit sceptri Pondus. Ac quum ante Ρrimum in regiis virtutibus Iocum te

nuisset fortitudo, secundum sapientia: cessit, ut Par erat, fortitudo sapientiae, privata virtus publicae. Fortem enim esse regem decet, quia civis est; sapientem, quia rex. Si olim primus pro patria caput offerre morti debebat rex, quod hac re maxime Prodesse civibus poterat, et facile, qui eius Iocum expleret, alter reperiebatur: nunc vivere Pro Patria regis est, non Perire, quod rege Perempto concidit rerum ordo, neque idem manet consilium, aut eadem rei Ρublicae conditio. Sanctum est regis caput: qui ut ignavus foret, si detrectaret mortis periculum, quum in extremo rerum discrimine inflammandae sunt ad fortitudinem bellantium catervae, ita idem temerarius esset, si, militis laudem regio officio anteponens, Ρrivatae virtutis gloriam quaereret, communis salutis oblitus. Omnis Virtus, quae regii muneris ProPria est, nuno ui sapientia versatur, cuius duae sunt Partes, diversissimae illae quidem, sed non dissociabiles, prudentia et iustitia. Nihil

est enim earum rerum, quae Ροpulorum regnatoribus

agendae sunt, quin his duabus virtutibus indigeat; niluiusquam, quod Iaudi esse ac decori regibus possit, quin

iisdem virtutibus comprehendatur. Ordiamur a prudentia, quae dignitate quidem inserior iustitia, sed necessitate par, ordine etiam Prior est. Habet autem prudentia quoque suas Pari , unam late Patentem , Ρaratu dissicilem, cognitu subtilem; alteram ii tricatam in iudicando, molestam curis, ancipitem Peric Iis: cognitionem rerum, quas Principem Scire oportet, dico, et sagacitatem in eligendo, quod utile sit. Ac priamum Ρrincipi gentis, cui Praefectus est, res gestae, instituta, mores, ingenium; regionisque, quam in sua ditione tenet, Situs, cultus, Proventus cognoscendi sunt.

356쪽

SAXON. FRIDERICO AUGUSTO NOMEN REGIUM. Neque in illo terrarum spatio, quod ipse Possidet, eo

sistere debet eius scientia, sed alios quoque Populos com-Plectatur oportet, neque solum eos, quorum vicinia vel utilitatem Promittit, veΙ damnum minatur, sed caeteros quoque, a quibus commerciorum communitate vel artium

litterarumque incrementis aliquis fructus percipi possit. Amicitiae ei tenendae sunt genuum, atque inimicitiae; foedera discenda, eorumque foederum fontes, et factae iam ac futurae vicissitudines. Nec negligenda ei est humanae naturae cognitio, qui Perspicere debeat, cum qu

bus quidque, et per quos agatur; qui aliis sidere, aliis

dissidere; tectus erga omnes, obnoxius nemini esse debeat. Ad has tantas tamque late. diffusas artes aere OPO tet iudicium accedat, et indefessa vigilantia, si quis Prudens Populi gubernator appellandus sit. Nam quemadmodum etiam qui summo ingenio Ρraeditus est, . si ei desit illarum rerum quas modo enumeravi cognitio, Parum idoneus est Populorum rector, qui quamvis cuPiat Prodesse ciribus, materiam, qua prosit, aut nullam habeat, aut ineptam eligat, aut aliorum fraude vel inscitia oblatam amplectatur: ita etiam qui omnia ista tenet, quae fundamenta sunt fontesque civilis prudentiae, si ingenii dexteritas absit, aut nihil, quod utile sit et fructuosum civibus, emiciet, aut Perverso usu pro commodo damnum, Pro Salute perniciem inferet reipublicae. Indiget autem haec Pars Prudentiae, quae in iudicio est et utilitatum comparatione Posita, multa diligentia, multo labore, multis curis ac sollicitudinibus: quare maior est atque eX-cellentior illis virtutibus, quae, ad speciem insigniores, nec tantum molestiae requirunt, et remissionem admittunt frequentiorem. Audaci facto una hora omnium tibi pe-Pereris admirationem: prudentem administrationem reipu-Plicae pauci agnoscunt, plerique ne animadvertunt quiadem, multi etiam reprehendunt. Percellunt enim an mos, quae insolenter fiunt, bona Pariter ac mala, honesta aeque ac turpia: sed desit eunt, quae tempore i digent; si recte sunt, quod non videntur aliter geri debere; sin male, quod damnum non est conspicuum. Λι-

357쪽

am ORATIO IN SUPPLICAT. OB SUSCEPT. AB ELECT.

qui utra tandem maior est et praestantior virtus p utrumne illa, quae opera facilis, tempore brevis, laude speciosa est, an haec, quae Summo labore Paratur, quae totius vitae sibi tempus vindicat, quae ad speciem levis, ad Ducium magna, diuturna, immortalis est ρ Illae demum gem ies felici sorte et florente statu gaudent, quarum regnat res indefesso studio utilitates ponderant; quae temporum cursus mutari postulat, abrogant; quae recentior aetas artium et doctrinarum inventa Protulit, introducunt; leges accommodant rationibus et moribus civium; foederum so- Cietates, quae damnosae aut Ρericulosae sun. , declinant; quae utiles tutaeque, ineunt; temporibus cum dignitate et honestate inserviunt; in amicis et adiutoribus eligendisperitiam, probitatem, fidem spectant; adulatorum blanditias vitant; honestorum libertate non indigantur. Hisce artibus non plausus vulgi, sed approbatio sapientum; non abiecta veneratio plebis, sed amor civium; non laudes P Tum Sincerae aequalium, sed certa admiratio Ροsteritatis paratur. Et ipsi regi ecquod dulcius potest atque exoptatius praemium esse amore civium, quo nullum firmius, nul Ium incorruptius est bene meritorum testimonium p Hoc ille praesidio tutus, nullius timens insidias, desideratus omnibus, aequo animo adspernatur civium Pernitie emptam gloriam. Sponte intelligitis cives, quae nostra debeat Ρietas

esse, qui sive regem vocaverimus Fridericum Augustum, SiVe, ut consuevimus, Patrem Patriae, perinde est. Huius prudentiae atque insatigabili studio debemus, quod per

tot annos tranquilla in pace non modo salva fuit Saxonia, sed floruit etiam cultu, commerciis, artibus, litteris; et magis floruit, quam aliae regiones plurimae. Huius Sapienti consilio debemus, quod his ipsis temporibus, ubi

non solum Germania funestis cladibus afflicta est, sed uni-Versus terrarum orbis magnorum motuum incendiis flagrat, ubi regna Pereunt et nascuntur, ac noVus Terum ordo devorat antiquum, Periturus ipse, inter medias ruinas diu tuti, denique, quum prope et in ipsis Samniae

358쪽

SAXON. FRIDEBICO AUGUSTO NOMEN REGIUM. 24scampis belli furor grassaretur, Post bre- tempus o ma- Iis, quantum licebat, liberati, et in securitatem restituti sumus. Scientibus dicerem, si dicerem, quanta eius in his periculis circumspectio, quanta moderatio, quanta fortitudo fuerit. Nec dici commemorarique hae res, sed cogitari sentirique postulant. Ea est enim optimi princi-Pis modestia, rara Comes excelsioris fortunae, ut meruisse laudem, quam ea Praedicari malit. Itaque conticeat de . his rebus oratio nostra, quas ne Potest quidem satis

digne laudare, nisi qui pari in loco constitutus et dim-

cultatem earum et discrimina est expertus.

Illa vero , quae altera est regiarum virtutum, taceri non potest, iustitia: quae regia est virtus, non quod Pr Pria sit regum, sed quod, quum ab rege aliena rat, magis atque aegrius, quam in quocumque alio, desideratur. Nam si quis recte aestimare velit, neque regia est, neque PriVata Virtus, sed, quod maius est atque ex Isius uiro que, humana. Fons illa est omnis honestatis, omnium recte factorum, dux ad veram laudem, mater immortalitatis: quam habere necesse est; qua carere tume est ac foedum: quae a quo abest, sive Privatum, siVe regem, ex hominum numero submovet et detrudit ad belluas.

Existimabitis fortasse, iustitiam iniuria dici virtutem, quod, si quis eam possideat, is nihil habeat, nisi quod abesse ab homine non possit; si quis autem ea destitutus sit, is ne sit quidem hominis loco habendus. Et recte ita existimaretis, nisi, proh dolor, tot hominum cuiuscumque conditionis, tot etiam regum exempla exstarent, quorum. Crudelia atque immania facta ostenderunt, vitio carere, idespe virtutem dicendum. Is, qui ipse iustus est, nec Vi tutis Ioco numerat iustitiam, nec laudem ea quaerit: sed

illi, ad quos iniustitiae pestifera damna, iustitiae.salutares fructus Dertinent, illi demum, quantum hoc sit, quamque

Praeclans, iustum esse, cognoverunt. Nec sane hoc leve Putandum est aut facile esse, Praesertim in eo, quem muneris amplitudo multis et perplexis implicat negotiis: in quibus saepe ambigui, saepe obscuri sunt iustitiae atque

359쪽

iniustitiae sines; in quibus cum iustitia concilianda est utilitas, ab utilitate segreganda iniustitia; in quibus si uni

se iustum praebet, metuendum est, ne iniustus erga alios sit; in quibus iniustitiae saepe Proposita sunt Praemia, iustitiam consequuntur Poenae. Quare alia est multoque excellentior in rege, quam in Privato homine iustitia, non

quod ipsa dissimilis sibi iustitia sit, sed quod in privato facilis, in rege disiicilis; in privato Ρaucarum indigens

aliarum virtutum, in rege et Plurimis opus habens et maximis, diligentia, vigilantia, prudentia, moderatione, se titudine, constantia. Non decet nos haec singula Pers qui, quae tam Varia tamque implicata sunt, ut generatim comprehendi ab nemine, in singulis caussis perspici ab eo tantum Ροssint, qui ipse rerum Summae Praesectus est. Illud potius vos, cives, quibus contigit iusto sub principe Vivere, nunc contemPlamini, qui fructus e regis iustitia in rempublicam, quae damna ex iniustitia redundent, quidque pretii iusto reg quid iniusto sit statuendum. Tuti vivitis tectique legum saluberrimarum Praesidio, quas impune violare nemini licet, quibusque ille ipse, qui eas tu lit , sese adstrictum fatetur. Bene enim ille intelligit duplicem se sustinere Personam, unam Principis, alteram civis, nec Principi condonandum censet, quod non liceat civi. Sapiens, continens, moderatus, mitis, beneficus, civibus praeit exemplum, in quod intueantur, quod imi tentur, quod Vereantur; nullus ad eum cupiditatibus aut libidinibus, quibus foedatur solii maiestas, aditus Patet; Ρius sanctusque ipse Hetatem suam et sanctitatem cives docet aemulari. Qualis erga hos est, quibus ipse imperat,

talem se Praebet etiam adversus exteros; non quaerens

ambigua lucra, sed contentus Paratis; non captans ΟΡ- portunitates perfidiae, sed fidem servans incorruΡtam; nulli damnum inserens, sed Pericula ab suis arcens; non invadens et rapiens aliena, sed tuens et conservans Pr pria. Evolvite monimenta historiae; considerate illos reges, qui sibi 'scripta negarunt iura; qui cives mancipia, sese dominos esse putarunt: videte quam facilis ad eos accessus fuerit adulationi, fraudi, ac tulitudini; quam,

360쪽

SAXOΝ. FRIDEBICO AUGUSTO NOMEN REGIUM. 35I, dummodo ipsi quibusvis voluptatibus fruerentur, parvi

fecerint haborem, molestiam, miseriam, ipsamque Vitam civium ; quam legum apud eos Vanum fuerit nomen atque inanis auctoritas, ubi silere cogebantur, quum regi eiusve amicis Placuisset; quam laederum temere conculcaverint. Sacrata iura, fidem in perfidiam mutantes, si insatiabilis incitaret avaritia; quam large Profuderint sanguinem insontium , si dira vindictae Ρerricacia, vel gloriae furens cupido adderet stimulos. Et ita illi ad Iaudem et gloriam viam sibi parari existimarunt 8 Eane laus est et gloria, sibi Vivere, in commune inutilem aut perniciosum p gibi vivo

Parare monimenta, quae mox sequutura aetas deleat p via ventium oculos in se convertere, avertere oculos Postem

laus p Νοn haec iusto principi mens est, qui hominem sese esse sciens, illud omnium habet antiquissimum, servare osscia humanitatis, nec putat regiam dignitatem sustineri ab se posse, si humanam exuerit. Non ille sibi Ροpulum, 'sed se populo datum esse iudicat: cuius Verae PerPetuaeque utilitati inservire, id muneris sui ProΡrium esse censet. Non ille aliam quaerit gloriam, quam quae Parta,

Conseriata, aucta incolumitate cirium continetur, parum

sollicitus de tali Praeconio, quod in ancipiti fastigio col-

Iocatum, non longius a vitio, quam a Virtute abest; sed certus eius laudis, quae sceleris expers, saepe tarda, SaePesera, sed non dubia, sed intemerata elucet. Quid enim aequalium Voces curet is, cuius facta atque instituta non unius hominum aetatis, sed saeculorum diuturnitatem habent Θ qui non diruere ac delere, quae priores condide runt, sed serere, unde posteri fructum percipiant, sibi decorum putat Θ qui vitam hominis non mortalem esse, sed ubi quis semel natus sit, eius lacta Per Omne Rem sive bona sint sive mala, rigere, nec boni, quod fecerit, finem, nec mali terminum esse usquam, intellexit; qui novit severam esse et incorruptam regum iudicem posteritatem, quae alios memoriae, alios oblivioni tradit; et quos tradit memoriae, eorum alios clara luce circumsun dit, aliorum nominibus comitem addit horrorem, ut habeant, qui sequuntur, quos aemulentur, et quos reformident.

SEARCH

MENU NAVIGATION