Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

1쪽

. . i

2쪽

ECCLESIASTICARUM PRAELECTIONUM

. . . - .

TITULUS I.

Rerum Ecclesiasticarum aliae sunt virituales, aliae temporales. Illae ad animarum Salutem Procurandam sunt comparatae; hae Ecclesiae , et Ministrorum usui inserviunt. Ex spiritualibus Porro nonnullae res Corporeae Sunt, quae Scilicet Sensibus subjiciuntur ; reliquae sunt incorporales, quae nimirum sensus effugiunt. . Primi generiS censentur Sacramenta , res sacrae , resque religiosae. Alterius generis sunt virtutes , quae animo intelliguntur. De spiritualibus corporeis rebus acturi Sermonem a Sacramentis auspicabimur ex ordine ad reliquas Pro SSuri.

3 . .

De Sacramentia.

acramentum est invisibilis gratiae visibile signum ad hominum sanctificationem a Deo. institutum. Quodlibet autem Sacramentum ex re , et Verbis Coalescit, quae post sec. XIlI. ex Peripateticorum Placitis materia , et forma dici coeperunt. Sacramentorum porro administryndserum. Potestas

3쪽

in Ecclesia condita est, quae Per Suos ministros illam exercet. Cum Vero tota SaCramentorum vis, a Christo Promanet, ministri mores , et Pietas ad eorum efficaciam nil ProrSus conserutit. Ceterum licet ministri sint instrumenta ejus , cujus totum est opus; Potintatem iamen, et Voluntatem habor deboni. Voluntatem habere dicuntur, si facere intendant, quod Christus instituit , vel quod iacit ii cclesia I . Itaque ex tribus voluntatibus sive, ritentionibus , quae a Scholasticis dicuntur , ha-hiltiali , sinuati, et Gottiali , habitualis quideminutilis censetur, actualis oPtima quidem, sed necessaria non eSt, VirtualiS Satis esse . Videtur , ea scilicet, quae ita Sacrametatum antecedit , ut ex illi us vi actus Sacramenti Sequatur. Jam vero Sacramenta suapte Vi gratiam Conserunt. Damnata est enim Lutheri, et Calvini se sentia , qui Sacramentorum essicaciam a suscipientium fide deducunt. Sacramentorum autem duo sunt effectus. Eorum alter omnibus est communis sempe gratia, qua iusti essicimur; alter tribus tan- , tum SacramentiS animae imprimitur, Baptismo scilicet , Confirmatione, atque ordine , qu notam i. e. Characterem animae insculpunt, quibus distinguamur. Cum Vero Semel impressus characternumquam deleatur, tria isthaec Sacramenta iterare

nefas CSt.

Sunt autem Ecclesiae Catholicae Sacramenta septem , Baptismus, qui aditum aperit advenientibus ; Confirmatio , qua robur additur dimicaturis ;Eucharistia , quae saluberrimum est animae ali

4쪽

monium ; Poenitentia, quae aberrantes reducit ;Extrema Unctio , quae semianim PS reficit; ordo, quo sacrorum ministri institu utitur I et Matrimo Dium , quo numerus Fidelium augetur. Isthaec novae legis Sacramenta omnia. quidem in universum Ecclesiae sunt necessaria ; sed ratione Singulorum quaedam voluntaria dicuntur, quaedam ue- Cessaria. Voluntaria Sunt ordo, et Matrimonium; neCessaria vero Baptismus , Confirmatio , Euchari

stia , Poenitentia, et Sacra Unctio. Ex iis Baptismus quidem omnibus , Poenitentia illis, qui gra

iam rogenerationi, amiSerunt, De SSaria Sunt necessitate medii, ut aiunt; reliqua necessitatePraecepti necessaria CenSentur.

TITULUS

. . Des Baptismo , et ejus E ectu. , , Ex Baptismate quod primum inter Sacramenta suscipitur, incipit Omnis mei origo, et ad vomνitae aeternae salutaris ingressio, ut ait Cyprianus. Dicitur autem a Graeca Voce quae mergere, abluere sonat. Per baptismi enim aqua moriginalis culpa diluitur, eoque ex fonte novus homo reviviscit, atque emergit ad gratiam. Triplicem baptismum agnoscit Ecclesia , suminis scilicet, languinis, er saminis. Fluminis baptismus constat ex aqua, et verbo. Baptismus sanguinis dicitur, ubi quis pro Christo occumbit: maryrio enim totum baptismi Sacramentum com-Pleri, ait Augustinus si). Baptismus flaminis est, il) Can. catechumedum 37. Bia. IR de conver.

5쪽

tibi quis moriens vehementi baptismi desiderio sa- Erat , quo lavari non potest I).

Confficitur baptismus ablutione aquae , et Ver- horum a Christo Praescriptorum Pronunciatione. Non enim aqua est Sacramentum, Sed ipsae aquae usus , adiunctis verbis. Baptismi itaque materia est aqua naturalis , quae tamen CommiXtione , aut artificio in aliam naturam non migraverit. Qua-Propter nec lutum , nec ius , neque aqua stiliatitia ex floribus ad baptismum adhiberi Possunt; cum contra aqua pluvia, fluvialis, marina, et aqua Venarum metallicarum, quam mineralem aPpellant, ab usu beptismi non excludantur. Baptismi autem forma est, quam Christus Praescripsit , ubi Apostolos in universum orbem mittens iussit, baptigare omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Iis ex verbis isthaec formula exsculpta est: Ego is butias in nomine Patris , et Filii, et Spiritus Sancti. Si quis retierat Pronomen Em, tamen utilitee baptigat: illud enim tacite subest in v rbo Baptizo. Non absimili sane pacto si nomen Ministri supprimatur, Verum baptisma Consertur : v luti'si quis more Graecorum ita formulam eXtu derit: Baptizetur aerous Christi in nomino Patris , est Filii, et Spiritus Sancti. Quin imo si quis Lia tinae linguae ignarus non dolo , sed im- Peritia syllabas eorrumpat, ni dicat, Ego te haptizo in nomine Patria , Hlia, Spiritu Sancta , modo veram Personarum notionem ConciPiat,

1ὶ cap. Debitum b. de Baptism. Cap. Apostolicam 2.

6쪽

Do Ba ptismo, et ejus E ectu. 7 eum baptizare , edixerunt Pontifices I). Licet

etiam quavis lingua formulam esserre, modo idem, quod Latine significetur. Ceterum sermula cum ablutione conjungenda est: quamvis nihil reserat, utrum ablutio fiat per unicam, an Per trinam imΡmersionem , Per effusionem , an Per adspersionem aquae in plures baptizandos ; dummodo caput ba- Pti Zandorum aqua Pertingat. Quamobrem tibi non fuerit exclusus ab utero foetus, aUt eXitus eXPectam dus , aut caput, si Prodierit, abluendum. Jam Vero, urgente necessitate , minister baptismi est quilibet nomo, sive clericus sit, sive lai-Cus , Sive mas , seu semina , Sive haereticus , seu Schismaticus , dummodo sacere credat , quod facit Ecclesia, et materia , formaque a Christo Praescripta utatur. Nam ut ait Pontifex , εipe ab aduM

rem , Oel a fure datum fuerit baptisma , ad

Percipientem munus Perpente illibatum' quia νοx illa , quas εOnuit per columbam , OmΠEmmaculam humanae pollutionis exclusit, qua declaratur , ac dicitur, hic est, qui baptizat in Spiritu Sancto , Ut igno. u). Tantum seipsum Dominem baptizare Posse, rescripsit Innocentius III. Quemadmodum enim in carnali, ita et in sa Cramentali generatione alius debet esse, qui spiritualiter generatur 5 . Ceterum , Femota nec FSi tate, jure ordinario leεitimus et primarius baptismi minister est Episcopus,' et Presbyter, atque in eorum consensu DiaConUS. Gradus autem Sunt Con

7쪽

8 Lib. II. Til. ΙΙΙ.facultas perveniat; scilicet ut, si desit dignior ,

ad minus dignum descendat. Illud autem certum est, in privatis domibus , nisi magna ex ne essitate , aut ob summam Personae dignitatem neminem baptizare Posse , quod Clemens V. in Concilio Viennensi praescripsit si .

Praeter ministrum operam Suam in hujusmodi administratione Sacramenti praebent Patrini. Ii si-dem insantium in se suspiciunt, Seque Sponsores, ac fideiussores Pro ipsis offerunt. Itaque ipsorum est, erudire Pueros Evangelica doctrina, eorumque mores instituere , ut in maturiori aetate constituti

datam fidem persolvant a . Quainobrem ab hoc munere excluduntur haeretici, Pagani, audaei, quique alienis curis abstinere debent Regulares. oon licet Abbati , Dei monacho , de baptismo susciperes suos , nec commatres habes', ediaerunt 4ntissiodorensis Concilii Patres 5).

Porro baptismi capaces sunt omnes volenteS, aUt Certe non repugnantes. Hujusmodi sunt insantes ,

qui etsi ipsi adsentiri non ressunt, Per fideiusso-Tes tamen , Sive Patri nos Prostentur , et in fide Ecclesiae baptigantur. Non absimili sane Pacto aegri , muti et surdi , quorum vice alius prosite tur , recte baptismum suscipiunt 4 . Dormientes autem , et umentes adultos , si Prius baptismi suscipiendi propositum habuerint , in necessitatiS articulo consuevit Ecclesia baptigare , uti Arelatensi Archiepiscopo rescripsit Innocentius IlI. 5 .f13 rament. m. da Baptism. ' . 2 Can. Vos aulam 105. Diu. IV. da Conse M. 3ὶ Gn. Non licet 103. ead. Can. Parvuli ead.

8쪽

De Sacram. Grismationis. 9Per Baptismum deletur peccatum ab origine contractum in insantibus, et in adultis etiam alia Peccata tolluntur , Si ex animo eos PecCaSSe Poenituerit; licet ad virtutis exercitationem somes, et Concupiscentia supersit. Praeterea baptigatis remittuntur Poenae omnes SPirituales, et via in caelum aperitur. Postremo Per baPtiSmum Character animae imprimitur , ut Propterea iterari nequeat ne baptismus quidem ab haereticis collatus; modos arma non sacrit corrupta. Ceterum si de baptismi veritate dubitetur, Conserendus PSt Eub conditioneta si non es Baptizatus, em te butιαο i).

TITULUS M.'

De Sacramento Consermationis.

t acceptam per baptismum fidem, Confirmatione robustiores ad praelium adversus diabolum depugnandum evadimus . . Hoc sacrametitum Permanuum impositionem, et sacri chrismatis in Don te inunctionem , adiccta formula, consertur. Chrisma autem conficitur apud Latinos sci) ex oleo, et balsamo Per consecrationem, quae ab Episcopo

quotannis in Coena Domini peragitur sv h). is

s1J Cis. Quoniam 19. da Sent. Meomm. in n. . a) Graeci praeter oleum , et balsamum in conmiendoehrismate adhibent triginta quimus aromatum speetes , addita non exigua vini quantitate. 24 Cap. Pastoralis 1. do meram. non item . bl Consecrabatur olim Chrisma in Oeeidendo omni tempore , uti eouisitur eae Concilio TMetam I. ean. 20. ,

9쪽

haec commixtio Balsami si omittatur, et quis oleo

tantum Consignetur , Sacramentum non iterandum,

sed caute supplendum, quod incaute suit praetermissum , rescribit Innocentius III. 1 . Apud Graecos presbyteri sunt ordinarii Confir mationis ministri. At in Latina Ecclesia presbyteri olinx, absentibus , aut veniam dantibus Episcopis , consignabant. Luculentissime id demonstra tur ex Concilio Toletano I.' a), Arausicano b), et Epaunensi 4). Romanis autem presbyteris Con

firmationis Saeramentum conferre omnino erat interdictum. Id fortasse in caussa suit, quapropter, Ecclesiae Romanae moribus in alias Occidentales Ecclesias sensim illatis , seculo VI. Occidentales Presbyteri baptigatos consignaro desierint. Tridenti ni Patres veterem Ecclesiae traditionem secuti unum Episcopum ordinarium Confirmationis mi niStrum Pronunciarunt b). Porro Confirmationis effectus duo sunt, gratia nimirum , et Characteris impressio. Per gratiam armamur ad pugnam. Apposite Eusebius Isinissenus , Seu quisquis Sub eo nomine latet: baptismoremneriamur ad vitam , Post baptismum con-

prout scillati Ecclesiis eo erat opus. Post seeulum VI. mos inolerit, ut tantum in Coena Domini Chrisma consecraretur. Hinc mentitur more suo Isidorus Mereator , ubi F bianum Papam inducit seribentem , ut chrisma singulis amnis in Coena Domini benedieatur. Can. Litteris 18. Dist. III. de Comecr.

10쪽

De Sueram. Confirmationis. I I i

mamur ad pugnam I). Quare Christianos per Confirmationem perfici sa) , conmummari b) ,

roborari 4 Passim veteres dixerunt. Confirmati autem non SeCuS ac baptizati, atque sacro ordine initiati, proprio charactere obsignantur. Inde sit , ut Christiani per confirmationem Christiani milites evadant, et eonsignatio Perpetuo manens S) ite rari non possit 6). Antiquitus statim post baptismum Confirmatio conserebatur. Id ea de causa invaluit, ut, quoad ejus seri Poterat, Confirmatio sacramento illumina tionis coniungeretur. Μos iste apud Graecos adhuc obtinet . A t in Ecclesia Latina mutata disciplina est , ex quo Episcopi a baPtismo Conserendo Cessarunt . Cum' enim presbyteris fuerit Confirmatione administranda interdictum, et Episcopi bapti-

Smum raro admodum conferrent, utrumque Sacra mentum seorsim dari coepit. .:μ

Ιllud heie adverti debet, Confirmationi sponsores adesse oportere, qui consignandos Episcopo sistant. Ol im quidem , ubi Statim post baptismum Confirmatio conserebatur, iidem in Baptismo , ac Confirmatione susceptores adhibebantur. Sed post seculum fortasse VI. a Baptismo Confirmatione seiuncta , Proprius Consrmationis sponsor adsest , qui et Christianus sit, oportet, et Confirmatum Possit verbo , et exemplo ad spiritualem Pugnam

inflammare.'

SEARCH

MENU NAVIGATION