Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

5et ' Lib. II. TA. IX.

TITULUS IX.

Dρ Sacramento Ordinis.

Superiore libro plura de ordinibus adspersimus.

Itaque ne actum agere Videamur, eo lectorem re

m Sacramsenso Matrimonii.

issatrimonium est viri, et mulieris maritalis Coniunctio secundum praecepta Ecclesiae inita , indi

viduam vitae consuetudinem Continens , ad Pro Creandam, ducandamque Sobolem ComParata, Perquam Christi cum Ecclesia copulatio significatur. Quoniam vero Matrimonium a sponsione inchoatur , ConsenSU ConstituitUr , et copula Consumma tur , ideo a sponsalibus sermonem aUspicabimur. Sponsalia sunt futurarum nuptiarum mentis ,

ac re remissis i). Ea vel proprie , vel minus Proprie dicuntur. Proprie sponsalia dicuntur illa, quibus suturi matrimonii promissio continetur , quaeque sponsalia de futuro appellantur sa). Μinus Proprie dicuntur , quae matrimonium indu- eunt Praesens utriusque consensu iam abSolutum , quod matrimonium ratum vocatur, sive Sponsalia

1ὶ L. s. F. de Sponsalib. Cap. Is qui 30. G Sponsul. et Matrim. 8 u.

32쪽

Do Sacram. Matrimonii. 33 de praesenti. Nos proprie in Praesenti argumento

loquemur.

Ad sponsalia contrahenda requiritur futurorum conjugum ConMnSus. Quare nisi aetatem habeant rationis capacem , et idoneam ad id, quod agunt intelligendura, sponsalia non Contrahunt. Eam autem actatem definivere Pontifices septennium absolutum I . Consensus Porro dummodo sit certus, nihil refert, expressus sit, an tacitus. Illud quoque nihil interest, nutu ne quis adsentiatur, an ' silentio, puta parcntibus Pro filio respondentibus ; per se quis contrahat, an Per Procuratorem ; Per mandatum, an Per ratiliabitionem. Porro sponsalia et pure contrahi Possunt, et sub conditione, et in diem. Pure ineuntur sponsalia, ubi nulla conditio exprimatur: Si enim conditio aliqua tacita sponsalibus insit, ea non Su endit sil . Sponsalia conditionalia sunt, quae in ali

quem incertum eventum conseruntur, ut, niSi Conditio exstiterit, . irritentur; modo non accesserit Consensus cis praθεεnti , aut carnalis copula , aut

Conditio sit turpis, vel impossibilis ; reiectis enim

hisce conditionibus, manebunt sponsalia. Ceterum sponsalia infirmantur, si naturae matrimonii eou-

litio advorsetur,.vel uti si qois dixerit : contraho εε cum , cli prolis generrationem MoitHS s aut, sim Pro quaestu aestiuerandam tradas 5). in clieni sponsalia contrahuntur , ubi quis Spondet, se aliquam intra certum tempus accepturum 4).

sil Cup. Ad dissolvondum 12. de Desponsat. Impuber. 2 p. un. de Despons. Impuber. in VI. cap. Qui t

33쪽

54 Lib. II. I it. X.

Contracta sponsalia obligationem contrahendi matrimonii pariunt. Quare si alteruter a voluntate recesserit, auctoritate Judicis, et metu poenarum potest ad ossicium reduci. Quod si periculum aliquod ex ' huiusmodi conjunctionibus invitis , et Iuctuosis timeatur, coercitionibus abstineri , volue Te Pontifices si); cum coactiones dissiciles soleant exitus frequenter habere a . Sponsalia isthaeo defuturo Per subsequentem Copulam sine alia sollemnitate in verum matrimonium transibant olim. At sublatis a Concilio Tridentino clandestinis nuptiis a) , sponsalia de futuro Per solam COPulam non iustae nuptiae , sed clandestina matrimonia

vadunt.

Variis porro ex causis sponsalia de suturo dissolvuntur. Ρrimo quidem Praeter mortem naturalem , Solvuntur communi utriusque Partis dissensu , licet sponsalia sint iurata : quisque enim P test remittere jusjurandum sui gratia juratum 5 .impuberes vero, ubi ad Pubertatem Venerint, dissentire possunt, dummodo conjunctione COrPorum abstinuerint, ut ait Alexander IlI. 4 . Si Vero , sponsalibus inter Puberem , et impuberem Contractis, qui impubes erat, ubi ad pubertatem Pervenit , ab iis velit discedere , etiam altero dis- Sentiente, sponsalia dissolventur 5). II. Dissol- sit Cap. Requisivit 17. eod. a) Ouas anιinomia inter Cap. Ex litteris 10. et eap.

Requisivit 1 7. apparet, saeue eonciliatur per interpretationem , quam atιulimus.

34쪽

Do Sacram. Matrimonii. 55vuntur sponsalia tam de futuro, quam de praesenti , ubi alteruter conjugum, etiam invito altero, monastiCam religionem ingrediatur, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos: alteri autem licebit ad secunda vota transire 1 . III. Per susceptionem quoque Sacri ordinis sponsalia dissolvi placuit sa). IV. Sponsalia quaevis solvuntur , ubi quis longinquas Susceperit Peregrinationes. Ea enim in Specie , si amplius in facto non erit processum, Poterit mulier ud alia se vota tran serre , recepta de Periurio Poenitentia , si Per eam steterit, quominuS fuerit matrimonium ConSummatum b). V. Si contrahantur sponsalia de Praesenti , sponsalia de suturo cum alia muliere inita dissolventur 4). VI. Per fornicationem quoque sponsalia dissolvi , edixere Pontifices. Fornicatio autem in praesenti SPecie Subsequatur, oportet: si enim sponsalia Praecesserit, et sponso innotuerit, eam remisisse Censetur : ' quod secus habet , si ei suerit ignota 5). VI l. Praeterea sponsalia Perinsignem aliquam turpitudinem dissolvi, rescripsere Pontifices. Ita si post Contracta sponsalia alteruter sponsus lePrae morbum incurrat, alter ad nuptias celebrandas compelli non debet 6 . VIII. Quin et ob supervenientem furorem 7) , ac su-

35쪽

pervenientem affinitatem si), cognationem Ve spirΘtualem su) . sponsalia dissolvuntur. IX. Postremo dissolvuntur Sponsalia per votum Castitatis ante ipsa susceptum ; cum simplex votum apud Deum non minus obliget, quam Sollemne, uti rescripsit

Matrimonium in ' iusta aetate , et Iegitimo COn sensu sundatur. Iusta aetas jure civili praescribi-iur annorum XII. in foeminis , XIV. in masculis utrimque expletorum. Ex iure vero civili novissimo semellae nuptias Contrahunt anno decimo quinto , et mares anuo duodevicesimo expleto. At duro Pontificio Potentia potius coeundi SPectatur , quam annorum Humerus. Quapropter ex habitu CorPoris magis, quam ex aetate nuptiae definiuntur 4). Proinde si quis legitimam aetatem mali tia Sua suppleverit, et maritalibus officiis fuerit idoneus, aetatis intuitu non Potest a Contracto ma

trimonio discedere ; nisi per illatam violentiam nuptiis fuerit adsensus 5).

Legitimus autem consensus ab iis praestari debet , qui voluntate sua in matrimonium conV cap. Super eo R de Comanguis. et Min. 2J Cup. Veniens S. de Cognat. spirit. l ai Cap. Rursus 6. Oui Cleris. vel vovent Cap. Τuae nobis ulι. de Despons. mpuber. 5J Cap. 'De illis s. eod.

36쪽

Do Mat imonii Impedimentis. 57niunt. Is Porro Consensus eXPrimelidus est sive verbis , sive nutu ; ut Proinde mutus nuPtias contrahere non prohibeatur; cum , quod verbis nouPotest, Signis valeat declarare , uti Arelatensi Episcopo rescripsit Innocentius III. I . Quin dummodo consensus iste Sit certus , etiam Per Procuratorem speciali mandato instruetum Praestari potest. Consensum autem ab omni metu, qui virum constantem flectere Possit, liberum eSSe, oportet. Per vim enim et metum contractae nuPtiae nullius roboris censentur 2). Si tamen is , qui vi metu que nuptias contraTit, cum conjuge sponte habitaverit , cumque ea colverit, nuPtiaS consistere , odixit Clemens III. 5). Illud' autem praeteriri non potest, quod, licet olim Secundum regulas Romani iuris sine paterno consensu initae nuptiae non consistebant, Post Concilium Tridentinum ra

tae , quamvis illicitae , habentur 4).

TITULUS XII.

De Matrimonii Lmpedimentis.

Alia sunt impedimenta , quae matrimonium Contrahendum impediunt, et contractum dirimunt; alia , quae contractum non dirimunt, sed impe diunt contrahendum. Illa Propterea Dirimentia, sit Cap. Cum apud Sedem de Spomat. e M.

37쪽

haec Impedieretia appellari solent. Primi generis impedimenta hisce versibus continentur :Error , conditio, Motum , comatio , crimen , Cultus disparitas, Mis , Or , ligamen , ho-

Si sis a is , si foris coire nequibia , Si Parochi , et duplicis desit praesentia

testis, Raptape sit mulie , nec Parti reddita tutae,mec facienda fetant connubia , facta re

Alterius generis versitius: Ecclesiae Uetitiam, nec non te us feriatum, Atque catechismus , monialia , jungito νο- tum s pediunt seri, permittunt facta teneri. . Singula ex ordine exponemus a dirimentibus exordientes. Error vel in Persona, Vel in statu, vel in qua Iitate versatur. Error circa Personam , aut Statum matrimonium irritum facit. Ita si quis ducere putans Maeviam, duxerit Sejam ), aut Putans cum libera muliere nuptias contraxisse, servam duxisse comperiat, in quam nec facto, nec Verbo Consensit , nuptiae irritae censentur 2). Contra errror circa qualitates admissus nuptiis impedimento non est. Quare sζ quis divitem putabat, quam Pauρο- rem detexit, aut quam censebat virginem, eorru tam deprehendit et impudicam, nuptiae iis ex cau- impedimenta his clauduntur 1ὶ Can. Quod autem un. c. XXIX. q. s.f2ὶ Cup. Ad nostram .. da Conjug. 1e r.

38쪽

Do Matrimonii Impedimontis. 59sis non dirimentur I). Tantum Si qualitas, ut ait D. Thomas sa) , redundot in pereonam , veluti si cui Principis filia matrimonio collocetur tanquam Primogenita , et heres Regni, quae talis non sit,

Voto castitatis vel in sacris ordinibus, vel tu monachali professione emisso, quod utrumque Solemne vocatur, dirimuntur matrimonia Contracta, sive consummata fuerint , Sive rata , si quidem nuptias Solemne Votum antecesserit s5 . Quid si votum fuerit emissum post matrimonium ratum, Plurimum intererit emissum ne in professionc Μonastica , an in sacri ordinis susceptione. In priori . specie rata matrimonia. dirimuntur , CODSummata

manent 4 ; in posteriori ne rata quidem matrimonia dissolvi possunt 5). Cetera autem. Vota, quae εimplicia dicuntur , licet contrahendum matrimonium impediant, contractum tamen non dirimunt 6 . 'Cognatio quoque nuptiis impedimento esse solet,

easque contractas dirimit. Ea triplex est spiritua lis , legatis , naturalis. Spiritualis cognatio vel ex Baptismo oritur, vel ex Confirmatione. In Baptismo contrahitur inter baptinantem , et baptizatum, baptizatique Patrem, ac matrem, neCnon iu-ter suscipientem, qui ad sumnatim unus adhiberi 1ὶ Gn. un. c. XXIX. q. s. st B. nom. in IV. Sentini. Dist. 30. art. 2.i3ὶ cone. Trid. Sess. XXIV. de Meram. Matrim. ean. 9.IM Cap. commissum 19. de Sponsat Cap. Verum 2.

39쪽

4o Lib. u. Tit. XII.

debet, et baptizatum , eiusque Patrem, ac matrem. Itidem quae ex Confirmatione Contrahitur Cognatio , confirmantem, et confirmatum , huiusque Patrem, et matrem, ac isnentEm non egreditur, uti definiverunt Tridentini Patres, omnibus inter alias. PerSonas Iauius spiritualis cognationis impedimentis

sublatis si .

Legalis Cognatio ex adoptione descendit. Ea etiamsi merit dissoluta , in linea recta nuptias Prohibet inter eas personas, quae Parentum, et liberorum loco sunt u). In linea vero collaterali per legalem cognationem prohibentur nuptiae inter; adoptatum , et filios adoptantis sub Patria Pote- State manentes. Hujusmodi autem impedimentum, - adoptione dissoluta , evanescit 5 . Ex ipsa legali cognatione veluti similitudine assinitatis oritur im-Pedimentum inter adoptatum , et UXOrem ado

Naturalis cognatio ex corporum Coti iunction Procedit; eaque duplex impedimentum Pari ι, consanguinitatis, et assinitatis. Consanguinitas est ne 6S Personarum ab eodem stipite descendentium. Ea in lineas distribuitur, et Per graduS Compum tatur. Linea vel adscendentes, et descendentes Comprehendit, et recta dicitur ; vel cognatos elatere continet, et obliqua nuncupatur. In linea recta nuptiae prohibentur in infinitum, ipsa natura hujusmodi commixtiones aversante. In linea sit Cone. Ivid. Sess. XXIV. de Res Matrim. cap. 2. 2J L. m. f de Ru. Nuptiar. 3ὶ Can. Per adoptionem s. c. XXX. q. M GP. un..

40쪽

Do Matrimonii Impedimentis. 42i, vero obliqua, qua olim nuPtiae ad septimum usque eivilis computationis . gradum Prohibebantur , abi Innocentio ΙΙΙ. in Concilio Lateranensi IV. ad quartum uSque eanonicae compii asi is gradum inclusioe sunt vetitae λ Praeter consanguinitatem assinitas quoque nu- -ptiis impedimenta parit. Assinitas, quae . iure civili ex justis nuptiis orta versatur inter Conjugem unum, et alterius cognatos , jure Ecclesiastico illicito etiam concubitu nascitur sa). In liraea quasi recta assinitatis nuptiae semper Prohibentur . . ruilinea vero obliqua vetantur nuptiae usque ad quartum gradum inclusive ; ubi assinitas ex lustis nuptiis oriatur 5). At ubi ex illicito concubitu descendit assinitas, nuptias usque ad Secundum gra- ,

dum prohibuerunt Tridentini Patres 4 . βω haec

latius in Iuro Civili exequuti Sumus . . . Crimen sive adulterii, Sive raptus etiam et matrimonium contrahi prohibet, et contractum diri- .mit. Et primum quidem ex iure Ecclesiastico si ii, qui contrahendi animum habent, consilium ini-verint in alterius conjugis perniciem, atque in illius necem struxerint insidias , eoniuge hisce in

sis iis perempto, nuptias inire prohibentur 5).

Praeterea licet unius tantum machinatio interve

nerit, et cum insidiatore, occisique coniuge suerit adulterium commissum, ProPter duplex crimen , 1ὶ Cap. Non debet 8. de Consanguis. et I na. i2ὶ Cap. Ex litteris 8.. cap. Veniens s. de Eo qui ne

η Cone. Tria.. Sess. XXIV. de Res Matrim. eap 4. 5ὶ Cap. Significasti 6. De eo , qui duae. in matrim.

SEARCH

MENU NAVIGATION