Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

Do Poenis , et Censuris Ecclesiast. si IDe Excommunicatione.

Eiectio ab Ecclesiae communione , quae veteribus seg regatis , abstentis , abjectis suit nuncupata , excommunicatio recepto vocabulo dicitur. Ecclesiastica communio in religionis exercitiis consistit, cujusmodi sunt sacri ritus , Sacramenta , et officia omnia Ecclesiastica , quibus interesse Christianis omnibus datur. Quin Ecclesiae particulares inter

se mutua communione Consociantur. Ea communio explicabatur olim per admissionem Catholicorum alterius Ecclesiae ad Ecclesiastica officia, modo cominum torias deserrent, et litteras sormatas,

ruas Episcopi de negotiis Ecclesiasticis sibi mutuo

abant.

Ex variis communionis Ecclesiasticae gradibus variae excommunicationis species stierunt. Ipsae tamen ad duas revocari Possunt , majorem scilicet , et mira rem . Maiis , quae et mortalis , et anathema fuit appellata , Christianos graviorum criminum reos, atque in sCeleribus pertinaces illigabat. Minor , mesaicinalis dicta , adversus eos serebatur, qui vel crimen confessi, vel de crimino convicet Poenitentiam , et pacem postulabant. Ιi inter publicos poenitentes ablegati EM-

. Charisticu commuuione , et Sacrorum Commercio ad tempus excludebantur. Ceterum in nova disciplina minori excommunicationc innodantur , qui eum excommunicato Vitando extra Crimen contra Ecclesiae Praeceptum communicant st). Utcumque 1ὶ Cap. uli. do Gerie. exeomm. sninis. e si .

212쪽

u14 Lib. III. Tu. XXV. autem haec fuerint olim , in Pontificali Romano

tres excommunicationum specieS distinguuntur, scialicet minor, major, et anathema: quae distinctio veteribus, Prorsus fuit ignota I). Inter maiorem autem excommunicationem , et anathema illud intercedit discrimen, quod excommunicatio sino sollemnitate, anathema sollemniter seratur; ut ana thema veluti augeat praecedentem eXCommunica tionem non vi ipsa segregationis, sed majoribus eXsecrationibus. Jam vero excommunicatio alia est Ialae , alia ferendae sententiae. Ferendae sententiae exeOmmunicatio a Judice , causa cognita , infligitur ; in

eamque reus incidit, Postquam Judex sententiam Pronunciavit. Latae Sententiae excommunicatione

illigatur quis Φεο facto , Seu Post canonis violationem. Ex diversis sermulis diversa excommunicationis species dignoscitur. Ubi adhibentur voces Excommunicetur , ε*regetur , Vel praecipimus sub poena Excommunicationis, serendae sententiae excommunicatio intelligitur : sit Uso facto

excommunicatus, vel, Φεο jure excommunic tionem incurrat, latae Sententiae eXCommunicatio designatur. Per majorem excommunicationem criminosus ab Eeclesiae Communione - Prorsus ejicitur; ut ejus membrum non amplius Censeatur. Quare excommunicatus omni iure, quod per baptismum quaesiverat , excidit; Sacramentis , sacris ossiciis , Ecclesiastica potestate spoliatur ; Suffragiis communi- 1J Vid. Espen. de Censur. eap. I. g. I.

213쪽

Do Poenis, et Censuris Ecclesias a15hus , Ecclesiastica sepultura , totoque fraternitatis commercio excluditur ; ad quodcumque Ecclesia sticum beneficium adspirare Prohibetur, et fructi

bus beneficiorum , quae ante excommuniCationem suit consecutus, a die excommunicationis Susceptae destituitur. Postremo excommunicatus omui civili consortio prohibetur , cui nec aps dicendum, secundum Apostolicam doctrinam I). Ex recentiori autem disciplina vetus circa ex- Communicatos rigor aliqua ex Parin remisSus . . Renim tantum vitari debent, in quos eXCOInmunicationis sententia a Iudice vecialiter, et evr 3ctiuit publicata, ςel denunciata, iis exceptis, quos Pro sacrilega manuum injectione in Clericum in

sententiam latam a Canone adeo notorie constiterit incidisse, ut factum non Possit aliqua temgisersatione celari, risque alio suffragio excusari. Cautum id quidem in quadam decretali , quam veluti a Martino V. in Concilio Constantiensi editam primus S. Antoninus exhibuit, quamque universa Ecclesia recepit su). Inde discrimen

evaluit inter excommunicatum vitandum, .et tOIeratum; atque illius cum divinis ossiciis, tum in Communi vitae consuetudine, non vero istius fuit vetita Communicatio , ea excepta communicatione , quae Cum uxore, liberis, Servis, ancillis, creditoribus , aliisque huiusmodi in civilibus negotiis ex necessitate Permittitur. Ceterum , ut quis sit excommunicatus vitandus , duo illa omnino requisit Ioun. v. II. 10. 2J S. Antonin. Summ. P. III. αι. 25. c. 3.

214쪽

α16 Lib. III. Til. XXV.

runtur, et ut sententia sit a Iudice lata , et ut Persona sit speciatim denunciata I . Cum Porro excommunicatio graυissima omnium sit poena, ut ait Augustinus sa), et aeternae mortis damnatio , nonnisi pro mortali debet imponi criminὰ 5). Crimen autem manifeStum, aut Per Judicem legitime probatum esse oportet, quod Veteres canones Passim inculcant 4). Praeterea excommunicatio serendae sententiae, nisi competenti , ει canonica monitiones 5 praemissa , ferri non debet, quod Synodus Tridentina et agnovit, et firmavit, ubi duas saltem monitiones Praemittendas decrevit 6 . Ceterum sententia Pastoris, seu iusta, sive iniusta fuerit , timenda est, uti ait

In excommunicatione serenda posteriori aevo qui dam ritus, ac certae formulae fuerunt receptae di-riS , atque exsecrationibus plenae. Bitus iste describitur in Pontificali Romano 8 . Qui autem

excommunicat, excommuni tionem, ejusque causam nominatim Proserre iubetur s). Sententia vix Pronunciata, Parochi, et vicini Episcopi certiores it ride is Murra. da Gmur. disp. IX. seM. 2. n. 8.

215쪽

os Poenis, et Censuris Ecclesiast. 2I fieri per litteras encyclicas debent, ne per ingorantiam cum exCommunicato communicent 1 . Des Inferdicto. Interdictum est censura Ecclesiastica, qua Sacra mentorum dispensatio , publica divinorum ossicio Tum Celebratio , et sepulturae Ecclesiasticae usus Prohibetur. Aliud est personales , aliud locale , aliud mixttim interdictum. Personales Personis

usu quarumdam rerum Sacrarum ob contumaciam,

quocumque cant , interdicit, ambulatorium Pro-- Pterea appellatum. Locale locum tantum adficit, ubi res sacrae fieri prohibentur. mixtum et Personis , et loco, et rerum Sacrarum usu interdicit. Bursus personale interdictum vel gene te est, vel Particulare, prout Vel perSonae quaedam seu Singulares, Puta clerus, plebs, aut quidam ex ipsis Vel Regnum , provincia, dioecesis, civitas, Ecclesia eo obstringuntur. in PraeSenti autem argumento illud adverti debet , si interdicto populus

innodetur, Clericos eo nomine generatim non Censeri ; quemadmodum et Populus non obstringitur, ubi elericis rebus sacris interdicitur sa). Contra , si civitas, aut Ecclesia interdicto subjiciatur, Suburbia , Capellas, et Coemeterium Ecclesiae adja-

Centia eo Comprehendi, Pontificibus placuit sue .

216쪽

u18 Lib. III. Tu. XXV. .

Interdicti, quod ex gravi causa, Et sollemni ritu serri debet, plerique numerantur essectus, Et Primum quidem per interdictum cessant divina insticia , L e. M issae Publicae, Horae canonicae, Publicae Ecclesiae preces , et nuptiarum benedictiones. Non Prohibentur tamen publicae in Ecclesia

conciones ca), et Missa privata, silentibus quidem

CampaniS, Voce submissa, et clausis ianuis, exclusis tamen excommunicatis, et interdictis, quo correpus Domini conficiatur, quod in poenitentia dec dentibus non negatur sa). Quin Bonifacius VIII. Poenitentiam omnibus duri concessit, et divina onficia omnia celebrari permisit secundum regulam a Gr 'gorio sX. Praescriptam, exceptis sestis diebus Natalis Domitii , Paschatis, Pentecostes, et Assumtionis Beat e Mariae Virginis quibus sestum diem Corporis Christi, et ejus octavam Martinus V. addidit ), in quibus etiam concessit divina ossicia celebrari , sed exclusis excommunicatiS, atque admissis interdicto innodatis; modo, qui causam interdicto dederunt , ab altari ejiciantur b). Prueterea excepto Baptismo , Confirmatione , Poenitentia , atque Eucharistia, et confectione Chrisma tis in Coena Domini, Sacramentorum administratio prohibetur. Α Ρoenitentia autem nemo excluditur. Tantum excommunicatis, speciatim interdiuti8 , quive ope, vel consilio , aliove modo in delicto PerPetrando operam collocarunt, nisi de ipso

Cap. Responso 43. eod. Cap. Permittimus M. eod. ε-. cap. uu. eod. in VI.

in i

217쪽

Do Poenis, Et Censuris Ecclesiasti u Isdelicto satisfecerint, Vel de satisfaciendo Caverint, poenitentiam denegari Placuit I). Postremo per interdictum a sepultura Ecclesiastica omnes, etiamsi Parvuli fuerint, excluduntur. Qui autem interdicto nuIlam causam dederunt, in loco non inte dicto sepeliri non prohibentur: quemadmodum et clerici nil tale promeriti in loco interdicto recte Sepeliuntur, nulla sollemnitate adhibita u). Qui interdictum violant, gravi crimine innoda tur. Quod si clerici id attentaverint, a canone alie ni sacti ad electionem cum aliis non admittuntur, absolvendi ab ea irregularitate uni Papae Potestate reservata S). Qui vero interdicto illigatos in loco Sacro Sepeliunt, in excommunicationem incidunt, cujus absolutio spiscopo reservatur 4). Neque ex-

Communicationem devitant Regulares etiam exemti, qui interdictum generale , aut Iocale non Ser-

Suspensio est censura Ecclesiastica , qua clericus ordinis exercitio , salva dignitate , ad emendationem prohibetur. Ea triplex est , ab osscio scilicet, a benescio , ab osscio simul et benescio. Ab ossicio suspenditur clericus, cui omnibus ossi-

d. Cap. uli. p. Quod in te 11. de Poenit. e K. cap. 18. 1. do Sent. Excomm . in Gement. I. de Sepultur. Gement. 1. de Sent. Eopeommunis.

218쪽

auo Lib. III. Tu. XX V

ciis Ecclesiasticis interdicitur , quae vel ab ordine , vel a iurisdictione descendunt. Quae enim

clericis , ac laicis communia Sunt, suspensiS clericis non prohibentur. Ita ipsis Sacramenta, ingressus in Ecclesiam, communes Preces Patent. Suspensione a beneficio clericus beneficii fructibus, at non ossicio excluditur. Per suspensionem denique ab ossicio simul et beneficio et beneficii fructibus , et sacris ossiciis clerico interdicitur. . Quaevis suspensio vel omnino, Vel ex Parte indicitur. Ubi ab omni sunctione clericali clericus prohibetyr , absoluta susponsione Plectitur; si vero aut Missae celebratione , aut habendis ordinationibus abstinere iubetur, ex Parte suspensus intelligitur. Praeterea SasPensio vel Perpetua est , vel temporaria , vel ad Certum locum restricta. Perpetua nullo tempore solvitur, Salva manente dignitate. Temporaria Certis temporum intervallis clauditur , veluti si Episcopus Per annum ab ordinum collatione abstinere jubeatur. Ad certum locum Suspensio restringi videtur, ubi clericus,

qui aliis in locis sacris operari , aut iurisdictione uti non prohibeti se, certis in locis ab iis abstinere debet. Illud autem certi juris . est , non omnem

suspensionem censuram esse. Quae enim nullo temporis Spatio . coercetur , censurae nomine venit,

quippe quae . ad emhndationem irrogatur. Quae vero in perpetuum, vel ad tempus infligitur, poena potius , quam censura Videtur. Oritur autem suspensio vel a dure , Puta contra Clericum simoniacum, vel Publice fornicarium; vel ab homine, uhi quis per Iudicis sententiam hac censura percellitur. Ferenda est porto 4enten-

219쪽

De Poenis, et censuris Teclesiast aux

tia scripto, eXPressa causa Propter quam Pronunciatur nisi velit Judex suspensionem a divinis os-ficiis subire , et ab Ecclesiae aditu excludi 1 . Ceterum suspensus ab uno minime suspensus ab aliorum connexu censetur. Quare Suspensus ab ordine neque a iurisdictione, mque a Beneficii fructibus abstinere debet: odia enim Iesuingi, voluere Pontifices. Si quis vero, suspeAionis negle Cta Sententia , ordineS exercet rac fiet alie

siasticarum modulo Satis suuto. r

SEARCH

MENU NAVIGATION