Canones et decreta, sacrosancti oecumenici, & generalis concilij Tridentini. : Sub Paulo.III. Iulio.III. Pio.IIII. Pont. Max

발행: 1564년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Sessio quinta is

dioecesi accomodam, ne pia haec,utilis, atque fruetitosa prouisio quouis quaesito colore negligatur.Ιn monasterijs quoq; monachorum,ubi commode fieri queat,etiam lectio sacrae scripturae habeatur, qua in re si Abbates negligentes fuerint, Episcopi locorum, in hoc sedis Apostolicae delegati, eos ad id oppor

tunis remedijs compellant.In conuentibus vero aliorum Regu

larium,in quibus studia commodevigere possitiat facre scripturae lectio similiter habeatur: quae lectio a capitulis generalibus, vel prouincialibus assignetur dignioribus magistris.Ιn gymnasijs etiam publicis,ubi tam honorifica, taeterorum omnium maXime necessaria lectio hactenus instituta non fuerit, religiosissimorum principum, ac rerum publicarum pietates charitate ad Catholicae fidei defensionem, incrementum, sanaeq; doctrinae conseruationem, 'ropagationem instituatur: ubi instituta foret, negligeretur,restituatur. Et ne sub specie pietatis impietas disseminetur, statuit eadem sancta Synodus neminem ad huiusmodi lectionis officium tam publice, quam Privatim admittendum esse,' prius ab Episcopo loci de vita moribus,& scientia eXaminatus, approbatus no fuerit, quod tame delectoribus in claustris monachorum non intelligatur

Oput. ILDepraedicationis munere exequendo , oelicetia

ocentesVero ipsam sacram scripturam dii publice in scho scent uberalis student, priui-p- ηὐώlis docuerint,& scolares, qui in ipsis scolis 1luaent, plegijs omnibus de praeceptione fructuum praebendarum, hetμmneficiorum suorum in absencia a iure c0mmuni concessis,plene gaudeant fruantur. Quia vero Christianae Reipub.no minus necessaria est praedicatio angelij,quam lectio, hoc est praecipuum Episcoporum munus, statuit,& decreuit eade sancta Synodus, omnes Episcopos, Archiepiscopos, Primates, omnes alios ecclesiarum Practatos teneri per se ipsos, si legitime impediti non fuerint,ad praedicandum sanctum Iesu Christi Euangelium. Si vero coligerit Episcopos cilios praedictos legitimo detineri imped1mento,iuxta formam generalis Coimcili viros

42쪽

14 Sessio quinta.

cili viros doneos assumere teneantur ad huiusmodi praedicationis of ncium salubriter Xequendum, siquis autem hoc adimplere contempserit.districtae subiaceat ultioni Archipresbyteri quoq; Plebant,d quicuq parochiales,vel alias curam animarum habentes,ecclesias quocunq; modo obtinent,per se,uel

alios idoneos, si legitime impediti suerint, diebus fastem Dominicis, festis solennibus,plebes sibi conamissas,pro sua,&earum capacitate palcant salutaribus Verbis,docendo ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annunciandoq; eis cubreuitate, facilitate sermonis vitia, quae eos declinare, lirtutes, quas sectari oporteat,ut poenam aeternam euadere, ire

testem gloriam consequi valeant,id vero si quis eorum praestare negliga etia si ab Episcopi iurisdictione quavis ratione Xeptum se me praetenderet,etiam si ecclesiae quouis inodo exempta dicerentur,aut alicui monasterio,etia extra dioecesim eXisteirui, forsan anneXae, vel unitar, modo re ipsa in dioecesi sint,

prouida pastoralis Episcoporum solicitudo non desiime illud

impleatur Paruuli perierunt panem, non erat qui frangeret eis. Itaq; ubi ab Episcopo moniti trium mensium spatio muneri suo defuerint,per esuras ecclesiasticas seu alias ad ipsiusEpiscopi arbitrium cogantur, ita ut etiam si ei sic expedire visum fuerit, X beneficiorum fructibus alteri, qui id praestet, honesta aliqua merces persoluatur, donec principalis ipse resipisces officuam suum impleat.Si quae vero parochiales ecclesiae reperiantur subiectae monasterijs in nulla dioecesi κistetibus,si Abbates,®ulares Praesati in praedidiis negligentes tuerint, a Metropolitanis,in quorum prouincijs dioecesses ipsae sitae sunt tanquam,quo adhoc, Sedis Apostoli eae delegatis, compellatur neq; huius Decreti eXecutionem consuetudo, Vel Xeptio, aut appellatio,aut reclamatio siue recursus impedire valeat, quousque desuper a competenti iudice,qui summarie,& sola facti veritate inspecta proceda cognitu, decisum fuerit. Regulares vero cuiuscunq; ordinis, nisi a suis superioribus de vita, morib'&scientia examinati, approbati fuerint, ac de eorum licentia,etiam in Ecclesij suorum ordinum,praedicare non possint:

43쪽

Sessio quinta. II

S ab eis benedictionem petere teneantur, anteqUam praedicare incipiant.Ιn Ecclesij vero, quae suorum ordinum non sunt, ultra licentiam suorum superiorum, etiam Episcopi licentiam habere teneantur, sine qua in ipsis Ecclesjs non suorum ordi-ntina nullo modo praedicare possint, ipsam autem licetiam gratis Episcopi concedant. Si vero, quod absit,praedicator errores, aut scandala dimeminauerit in popillum, etiamsi in monasterio sui,vel alterius ordinis praedicet,Episcopus ei praedicatione litterdicat. Qusd si haereses praedicauerit,cotra eum secundum iuris dispositionem,aut loci consuetudinem procedat, etiam si praedicator ipse generali, vel speciali priuilegio eXemptum se es se praetenderet, quo casti Episcopus auctoritate Apostolica,&tanci sedis Apostolice delegatus procedat.Curet aut Episcopi,ne quis pre dicator,vel X falsis informationibus,vel alias caluniose veXetur,iustamue de eis coquerendi occasione habeat. Caveant praeterea Episcopi,ne aliquem vel eorum,qui cum sint nomine Regulares,extra claustra tamen, obedietiam religionum suarum vivunt, vel presbyterorum secularium, nisi ipsis noti sint,&moribus atq; doctrina probati,etiam quorumlibet priuilegiorum prae textu,in sua ciuitate, vel dioecesi praedicare permittant, donec ab ipsis Episcopis super ea re, sancta sedes Apostolica consulatu a qua priuilegia huiusmodi nisi tacita veritate,&ὰXpressis mendacio ab indignis eXtorqueri verisimile non est. Quaestores vero eleemosynarij,qui etia quaestua

rij vulgo dicuntur,cuiuscunq; conditionis eXistant, nullo modo nec perseuenec per alium praedicare praesumant,&χο11trafa

cientes ab Episcopis,& Ordinarijs locorum, priuilegijs quibus

cuin obstantibus, oppψrtunis remedijs omnino arceantur.

Indictissi mrae Sessionis.

ITem haec sacrosancta Synodus statuit, decernit prima futuram Sessionem tenendam,& celebrada, esse die Iouis seria quinta post festum beati Iacobi, Apostoli.

Dorogata deindefuit Sessio addiem. XIII.mensis

Ianua. . D. XLVII.

SESSIO

44쪽

is SESSIO SEXTA.

CELE BRATA DIE. XIII

mensis Ianuari j. WD .XLVII.

Decretum ae iustificatione. Prooemium.

V hoc tempore non sine muliarum animarum iactura,&graui ecclesiastice unitatis detrimento, erronea quaedam disseminata sit de iustificatione doctrina,ad laude, gloria omnipotentis Dei, Ecclesiae tranquilitatem, cinimarum salutem,sacrosanista occumenica, O generalis ridentina Synodus,in Spiritu sancto legitime congregata,praesidentibus in ea nomine Sanctissimi in Christo Patris Domini nostri, domini Pauli diuina prouidentia Papete tet iij,Reuerendissimis Dominis, Dominis Ioan Maria de Motri. Episcopo Praenestino,&Marcello tit. S. Crucis in Hierusalem Presbytero sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus,& Apostolicis de latere Legatis, exponere intendit omnibus Christi fidelibus Ieram fana inq; doctrinam ipsius iustificationis, qua Sol iustitia Christus Iesus fidei nostrae auctor,& cosummator, docuit Apostoli tradideriit,& Catholica Ecclesia, Spiritu sancto suggerente perpetito retinuit,districtius inhibedo,ne deinceps

audeat quisquam aliter credere,praedicare,aut docere,qua praesenti Decreto statuitur,ac declaratur.

De naturae, legis ad iustificandos homines imbe-eillitate. caput. I.

PRimum declarat sancta Synodus ad iustificationis doctrina

probe, syncere intelligenda,Oportere,ut unusquisq; agnoscat,&fateatur, quod cum omnes homines inprarilaricatione. Adae innocentiam perdidissent, facti immundi, , ut Apostolus inquit natura fili irae,quemadmodum inDecreto dc peccato originali eXposuit,vsq; adeo serui erant peccati,d sub potestate

45쪽

Sessio sexta. I

state Diaboli ac mortis, ut non modo gentes per vim natura sed ne Iudaei quidem per ipsam etiam literam legis Μoysi,inde liberari,aut surgere possent, tametsi in eis liber arbitrium minime extinctu esset,viribus licet attenuatum, Sinclinatu.

Dea enserione, mycteris aduentus Christi. cap. L

ino factum est, ut caelestis pater, pater misericordiarum, Deus totius consolationis, Christum Iesum filium suum. ante legem, legis tempore multis sanctis

patribus declaratum, ac promissum, cu venit beata illa plenitudo temporis ad homines miserit, ut dudaeos, qui sub lage erant,redimeret: sentes,quae non sectabantur iustitiana apprehenderent,atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatorem per idem insanguine ipsius pro peccatis nostris, non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi.

culper christum iustificantur III.

TErum,etsi ille pro omnibus mortuus est, non omne tame mortis eius beneficium recipiunt,sed i duntaXat, quibus meritum passionis eius communicatur nam sicut re vera homines nisi eκ semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur iniusti, cum ea propagatione, per ipsum dum concipiutur,propriam iniustitiam contrahant: ita nisi in Christo renascerentur,nuquam iustificarentur,cum ea renascentia per me ritum passionis eius gratia, qua iusti fiunt,illis tribuatur, Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri,qui dignos nos secit in partem sortis fandiorum inlumine,&eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum fli dilectionis suae: in quo habemus redemptionem, iemis.

sionem peccatorum.

Insinuatur descriptio iustificationis impi , inmodus eius inflaturatiae cap. IIII.

O Uibus verbis iustificationis impi descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu,in quo homo nascitur filius pri mi

46쪽

18 Sessio sexta.

mi Adar,in statum gratiae,& adoptionis filiorum Dei per sic

dum Adamaesum Christum, saluatorem nostrum,quae quidetranssatio post Euangelium promulgatum, sine lauacro regenerationis,aut eius voto fieri non potest:sicut scriptum est:Nia si quis renatus fuerit ex aquae, Spiritu sancto,non potest introire in regnum Dei.

De necestate qarationis ad iustifcationem in a L

DEclarat praeterea, ipsius iustificationis eκordium in adu tis a Dei per Christum Iesum prinieniente gratia sumendum esse,hoc est,ab eius vocatione,qua nullis eorum Xistentibus meritis vocantur, ut qui per peccata Deo auersi erat per eiu eXcitante atque adiuuante gratia ad conuertendum se ad suam ipsorum iustificationem, eidem gratiae libere assentie do, cooperando, disponantiaraita ut tangente Deo cor horrinis per Spiritus sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam Mabijcere potest neque tamen sine gratia Dei mouere se ad iustitiam coram illo libera sua voluntate possit, unde in secris literis cum dicitur:Conuertimini ad me,& ego conuertar ad Vos libertatis nostrae admonemur. Cu respondemus Couerte nos diae ad te & couertemur Dei nos gratia praeueniri cofitemur.

Moduspraeparationis Cap. I.

Isponuntur aute ad ipsam iustitiam, dum excitati diuina gratia, adiuti,fide ex austitia concipientes,libere mouentur in Deum,credentes vera esse, quae diuinitus reuelata. promissa sunt:atq; illud in primis, a Deo iustificari impiup gratia eius peraedeptione, quae est in Christo Iesu:&du peccatores se esse intelligentes,a diuinae iustitiae timore, quo utiliter Oricu tiuntur, ad considerandamDei misericordiam se conuertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum Pro pitium fore, illumq; tanquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt:ac propterea mouentur aduersus peccata per odium aliquod,&detestatione,hoc est,per eam poenitetiam,qUam aute Baptis.

47쪽

Sessio sexta. U

te Baptismum agi oportet denique dum proponunt si scipere

Baptismum,inchoare nouam vitam, seruare diuina mandata.De laac dispositione scriptum est Accedentem ad Deu oportet credere quia est, quod inqueretibus se remunerator sit.Et Confide fili emittutu tibi peccata tua.Et,timor Domini ese Pellit peccatum.ELPoenitentiam agite,&baptiZetur unusquisque vestrum,in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum,& accipietis donum Spiritus saneti.Et, Euntes ergo docete omnes gentes,baptiZates eos in nomine Patris, Filij, Spiritus fancti, docetes eos seruare quecunque mandavi vobis. Deniq; Praeparate corda vestra Drio.

Husit iustificatis imp ,s qua eius

Anc dispositionem seu prsparationeiustificatio ipsa consequitur, quae non est sola peccatorum remissio sed sanctificatio, lenouatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae, Honorum, unde homo eX iniusto filiustus, eκ inimico amicus, ut sit haeres secundu spem vitae arternae.Huius iustificationis causae sunt, finalis quide, gloria, Dei Cluisti,ac vita aeterna:esticies vero,misericors Deus, qui gratuito abluit,& sanetifica signans,&ingens Spiritu promissioliis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae:meritoria autem dilectissimus unigenitus suus,Dominus noster,ΙesusChristus; qui cum essemus inimici propter nimiam charitatem,qua dilexit nos,sua fanctissima passione in ligno crucis nobis iustificationem meruit, pro nobis Deo Patri satisfecit, instrument lis item,secramentum baptismi quod est sacramentum fidei,sine qua nullivnqua contigit iustificatio' demum unica formalis

causa est iustitia Dei, n5 qua ipse iustus est,sed qua nos iustosfaciliqua videlicet ab eo donati, renouamur spiritu metis nostr , non modo reputamur, sed vere iusti nominamur, ω mus, iustitiam in nobis recipientes viisquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus sanctus partitur singulis prout Vult, secundum propriam cuiusque dispositionem, COOPςrationem , quanquam enim nemo possit esse iustus,

, nisi cui

48쪽

2o sessio sexta.

nisi cui merita passionis domini nostri Iesu Christi communieantur: id tamen in hac impiriustificatione sit, dum eiusdem

sanctissimae passionis merito per Spiritum sanctum charitas Dei ditanditi ir in cordibus eorum, qui iustificantur,atque ip--sis inheret.vnde in ipsa iustificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Iesum Christu, cui inseritur,fidelia,spem,& charitatem. nam fides,nisi ad eam spes accedat, charitas, neque unit perfecte cum Christo,neque corpori eius vivum membrum efficit,qua ratione Verissime dicitur,Fidem sine operibus mortuam, otiosam esse. Et, In Christo Iesu neque circucisionem aliquid Valere, neque PrqPutium, sed fidem,quae per charitatem operatur. Hanc fidem ante Baptismi facramentum ex apostolorum traditione cathecumeni ab Ecclesia petunt,cum petunt fidem,vitam aeternam praestantem, quam sine spe,&charitate fides praestare non potest unde satim verbum Christi audiunt: Si vis ad vita ingredi,serua mandata. Itaque veram, christianam iustitiam accipientes, eam ceu primam stolam pro illa, quam Adam sua

inobedientia sibi, nobis perdidit, per Christum Iesum illis

donatam,candidam, immaculatam iubentur statim renati conseruar Vt eam perferant ante tribunal Domini nostri Iesu Christi, labeant vitam aeternam.

Quomodo intelligatur impium per em σ

C vero apostolus dicit, iustificari hominem per fidem,

gratis,ea verba in eo sensu intelligenda sunt,quem perpetuus Ecclesiae catholica consensus tenuit, eXpressit, ut scilicet per fidem ideo iustificari dicamur, quia fides est humanae salutis initium,fundamentum,&radiκ omnis iustificationis: sine qua impossibile est placere Deo,& ad filiorum eius co setium peruenire: Gratis autem iustificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quae iustificationem praecedunt, siue fides,sive opera,ipsam iustificationis gratiam promeretur.si enim gratia est, iam noneX0peribus:alioquin,ut idem Apostolus inquit,gratia iam non est gratia. Contra

49쪽

OVanuis autem necessarium sit credere, neque remitti, neq; remissa unquam fuisse peccata,nisi Fratis diuina misericordia propter Christum nemini tamen,scduciam dc certitudinem remissionis peccatorum suorum iactanti, Scin ea sola quiescenti, peccata dimitti, vel dimissa esse dicendum est,cum apud haneticos Sc schismaticos possit esse, imo nostra tempestate sit. magna contra Ecclesiam catholicam contentione Praedicetur vana haec ab omni pietate remota fiducia Sed neque illud asserendum est,oportexe eos,qui vere iustificati sunt, absque ulla omnino dubitatione apud semetipsos statuere se esse iustificatos,neminemque a peccatis absolui, ac iustificari, nisi eum, qui certo credat se absolutum, d iustificatum eme atque hac sola fide absolutionem, S iustificationem perfici quasi qui hoc non credit, de Dei promissis deque mortis,3c resurrectionis Christi emcatia dubitet nam sicut nemo pius de Dei misericordia,de Christi merito, teque Sacramentorum virtute,dc efficatia dubitare debet sic quilibet,dum se ipsum, suaque propriam infirmitatem,& indispositionem respicit,de sua gratia formidare,dc timere potest,cum nullus scire valeat certitudine fidei,cui non potest subesse falsum,se gratiam Dei esse

consequutum

De acceptae iustificationis incremento Tap. X.

C Ic ergo iustificati,dc amici Dei,ac domestici facti, euntes dem virtute in virtutem,renouantur,ut Apostolus inqui de die in diem hoc est, more cando membra carnis suae, caeXhibendo ea arma iustitiae in sanctificationem, per obseruationem mandatorum Dei, dc Ecclesiae, in ipsa iustitia per Christi gratiam accepta,cooperante fide bonis operibus, crescunt, atque magis iustificantur,sicut scriptum est inii iustus est,iustificetur adhuc. Et iterum: Ne vereatis usque acii mortem iustificari. Et rursus Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, cnon eκ fide tantum.Hoc vero iustitia incrementum petit saneta Ecclesia,cum orat: da nobis Domine fidei,spei Sc charitatis

augmentum.

50쪽

11 Sessio sexta. Dei ematione montorum eis noce ut σpsibilitate. cap. XI.

Emo autem, quantumuis iustificatus,liberum se esse ab ob

seruatione mandatorum putare debet:nemo temeraria il

la,& a patribus sub anathemate prohibita voce uti, Dei praecepta homini iustificato ad obseruandum esse impossibilia, nam Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet, facere lpossis,&petere quod no possis,& adiuuat,ut possis. Cuius madata grauia non sunt, cuius iugum suave est, onus leue, qui enim sunt fili Dei, Christum diligunt: qui autem diligunt eu, ut ipsemet testatu seruant sermones eius, quod utiq; cum diuino auXilio praestare possunt, licet enim in hac mortali vita qua tumuis sancti,& iusti in leuia saltem, quotidiana, quae etiam venialia dicuntur peccata, quandoq; cadant, non propterea desinunt esse iusti,nam iustorum illa voκ esto humilis,& veraX: Dimite nobis debita nostra,quo fit: ut iusti ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in via iustitiae sentire debeant, quo liberati iam a peccato,serui aute facti Deo,sobri iuste,& pie viventes proficere possunt per Christum Iesum, per quem accessiim habuerunt in gratiam istam.Deus namq; sua gratia semel iustificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur.Itaq; nemo sibi in

sola fide blandiri debet,putans fide sola se heredem esse costitutum haereditatemq; consecuturum, etiam si Christo non compatiatur,vio conglorificetur, nam christus ipse, ut inquit Apostoris,cum estet filius Dei,didicit ex ijs,que passus est,obedientiam,& couinimatus,nimus est omnibus,obtemperantibus sibi, causa falutis aeternae Propterea Apostolus ipse monet iustificatos dicens:Nescitis, quod ij, qui in stadio curru omnes quidem currunt,sed unus accipit bravium:sic currite, Ut coprehendatis.Ego igitur sic curro,non quasi in incertum:sic pugno non quasi aerem Verberans,sed castigo corpus meum,& in seruitutem redigo. ne forte, cum aliis praedicauerim,ipse reprobus esticiar.Item princeps ApostolorumPetrus:Satagite,Vt per bona opera certam Vestram vocationem, electionem faciatis, haec enim facientes, non peccabitis aliquando. Vnde constat cos ortho

SEARCH

MENU NAVIGATION