Canones et decreta, sacrosancti oecumenici, & generalis concilij Tridentini. : Sub Paulo.III. Iulio.III. Pio.IIII. Pont. Max

발행: 1564년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Sessio sexta. 23

eos orthodoXae religionis doctrinae aduersari,qui dicunt, iustu

in omni bono opere fallem venialiter peccare,aut,quod intolerabilius est, poenas arternas mereri, atq; etiam eos, qui statuur, in innibus operibus itistos peccare,si in illis suam ipsorum socordiam eXcitando, sese ad currendum in stadio cohortando,cum hoc,ut in primis glorificetur Deus,mercedem quoque intuentur aeternam, cum scriptum sit: Inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas propter retributione, de Μο- se dicat Apostolus:quod respiciebat in remuneratione.

Praedestinationis temerariampraesumptionem

cauendam esse. cap. XII.

NEmo quoq; quandiu in hac mortalitate vivitur, de arcano diuinae piae destinationis mysterio usque adeo praesumere debet, ut certo statuat se omnino esse in numero praedestinatorum.quasi verum esset, quod itistificatus aut amplius peccare non possit,aut si peccauerit, certa sibi resipiscentiam promittere debeat, nam nisi e speciali reuelatione sciri no potest,

quod Deus sibi elegerit.

SImiliter de perseuerantiae munere,de quo scriptum est Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit:quod'tiidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est eum, qui

stat,statriere,ut perseueranter stet, eum, qui cadit, restituere: nemo sibi certi aliqiuid absoli ita certitudine polliceatur tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare, reponere ocs debent Deus enim, nisi ipsi illitis gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet operans velle, ferficere V rumtamen qui se existimant stare videant ne cadant, cum timore, ac tremore salutem suam operentiar. in laboribus, invigilijs, in eleemosynis, in orationibus, oblationiblis, in ieiunijs, occastitate, formidare enirn debent, scientes quod in spem gloriae , d nondum in gloria renati sunt, de phigna, quae superest cum carne, cum mundo, cum D abolo:

in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo 4 obtemperet,

52쪽

Sessio sexta.

Obtemperent,dicetati Debitores sumus no carni,Vt secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis,moriemini:si autem spiritu facta carnis mortificaueritis,uilletis.

De lassis eorum reparatione Cap. XIII.

QVi vero ab accepta iustificationis gratia per peccatum eXciderunt rursus iustificari poterunt, cum eXcitante Deo Per poen1tentiae facramentiam,meritoChristi amissam gratiam recuperare procurauerint, hinc enim iustificationis modus est lapsi reparatio, quam secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam sancti Patres apte nuncupauertit Etenim pro ijs,qui post baptismum in peccata labuntur, Christus Iesus sacramentum instituit poenitentiae, cum diXit:Accipite Spiritassensium: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis:& quorum retinueritis,retenta sunt. Vnde docendum est, Christiani hominis poenitentiam post lapsum multo aliam esse a baptisi

mali, eam contineri non modo cessationem a peccatis,4 eoru detestationem,aut cor contritum,&humiliatum, verumetiam eorundem sacramentalem confessionem saltem in voto,dc suo tempore faciendam, oc sacerdotalem absolutionem: itemque satisfactionem per ieiunia,eleemosynas, orationes, cilia pia spiritalis vitae Xercitia: non quidem pro poena aeter a quae vel sacramento,uel facramenti voto Vna cum culpa remittitur, sed pro poena temporali quae, ut sacrae literae docent, non tota

semper,ut in Baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiae Dei, qua

acceperunt, ingrati Spiritu sanctu contristaverunt, temptu Dei violare non sunt veriti. De qua poenitentia scriptum est: Memor esto unde eXcideris,age poenitentiam, irima opera fac. Et iterum: Quae secundum Deum tristitia est, poenitentia in salutem stabilem operatur.Et rinsus:Poenitentiam agite: facite fructus dignos poenitentiae.

nolibet mortalipeccato amittigratiam,

ADuersus etiam hoininum quorundam callida ingenia,quipe dulces sermones, lenedictiones seducunt corda in

nocen

53쪽

Sessio sexta. α

nocentium,asserendum est, non modo infidelitate, per quam& ipsa fides amittitur,sed etiam quocuq alio mortali peccato, quavis non amittatur,fides accepta iustificationis gratia amitti,diuinae legis doctrina defendendo, qtiae a regno Dei non so- tu infideles excludit,sedo fideles quoq; fornicarios,adulteros,

molles,masculoru concubitores,fures,auaros,ebriosos,maledicos,rapaces.caeterosq; omnes, qui letalia committunt peccata,

a quibiis cum diuinae gratiae adiumento abstinere postunt,in pro quibus a Christi gratia separantur.

Defuctu iustificationis,hoc est e merito bonorum opem, dei ipsius meriti ratione. q. A I.

HAc igitur ratione iustificatis hominib', sue acceptam gratiam perpetuo conseruauerint, siue amissam recuperati rint,proponenda sunt Apostoli verba: Abundate in omni opere bono, scientes quod labor vester non est inanis in Domino, non enim iniustus est Deus,ut obliviscatur operis vestri, Hi- lectionis, quam ostendistis in nomine ipsius.Et, Nolite amittere confidentia,vestrarius magna habet remuneratione Atque ideo bene operatibus usq; in fine,& in Deo speratib propon da est vita aeterna, dotaqua gratia silijs Dei per Christit Iesuri misericorditer promissa,& taqua merces eκ ipsius Dui promissione bonis psorum operibus,&meritis fideliter reddenda,hec est enim illa corona iustitiae, qua post suum certamen, ii tr-stim repositam sibi esse aiebat Apostolus a iusto iudice sibi reddendam,non solum autem sibi,sedec omnibus,qtii diligunt aduentum iris,cum enim ille ipse Christus Iesus tanqua caput in membra, taqua vitis in palmites, in ipsos iustificatos iugiter virtutern infitiat, quae virtus bona eorum opera semper antecedit, comittatur,4 subsequitur,4 sine qua nullo pacto Deo grata. meritoria esse possent: nihil ipsis iustificatis amplius deesse credendum est, quo minus plene illissi iidem operibtis, quae in Deo sunt facta diuinae egi pro huius vitae stati finisse-cisse, vita aeternam suo etiam tempore,si tamen in gratia decesserint, consequendam, vere promeruisse censeatur,cu Chri-

54쪽

is Sessio sexta

stus fatuator noster dicat: Si quis biberit exaqua, quam ego dabo ei,non sitiet in aeternum sed fiet in eo fons aque fal1entisan vitain arternam. Ita neque propria nostra iustitia,tanquam ex nobis propria statuitur neque ignoratu aut repudiatur iustiatia Dei quae enim iustitia nostra dicitur, quia per ea nobis inhaeretem iustificamur: illa eadem Dei est, quia a Deo uobis infunditur per Christi meritum. Neq; vero illud omittendii est, quod licet bonis operibus in sacris literis usq; adeo tribuatur, ut etiam qui uni e minimis suis potum aqua frigidae dederit, promittat Christus eum non esse sua mercede cariturum:&apostolus testetur,id quod in praesenti est momentaneum, leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate arternum gloriae pondus operari in nobis: absit tamen, ut christianus homo in se ipso vel confidat, vel glorietur,4 non in domino:cuius tanta est erga omnes homines bonitas, 'Deo velit esse se merita,quae sunt ipsius dona. Et quia in multis offendimus omnes,unusqui' sicut misericordia, lonitate, ita seueritatem,& iudiciu ante oculos habere debet, neq; se ipsum aliquis, etiam si nihil sib1 conscius fuerit,iudicare: quonia omnis hominum vitamsi hiamano iudicio examinada. iudicanda est, sed Dei qui illuminabit abscondita tenebraria, Sc manifestabit co-silia cordium: tunc laus erit unicuiq; a Deo, qui, ut scriptum est,reddet unicuique secundum opera sua. Post hanc catholica de iustificatione doctrinam, quam nisi quis' fideliter firmiterq; receperit,iustificari non poterit,placuit sanctae Synodo hos canones subiugere:vices sciant no solii quid tenere, sequi,sed etia quid vitare, fugere debeant.

tione.

Si quis dixerit,hominem suis operibus, quae vel per huma nae nature vires, veI perlegis doc trina fiant,ab , diuina per Iesum Christu gratia posse iustificari coram Deo anathema sit.

CANON

55쪽

Sessio quarta.

27Si quis dixerit,ad hoc solum diuinam gratiam per Christa

Iesum dari, ut facilius homo iuste vivere ac Vitam aeterna promereri possit,quasi e liberum arbitrium sine gratia utrumq;, sed aegre tamen, dissiculter possit,anathema sit.

Si quis dixerit, sine praeueniente Sotritus sancti inspiratio

ne,atque eius adiutorio,hominem credere,sperare,diligere,aut poenitere posse sicut oportet,ut ei iustificationis gratia conferatur.anathema sit.

Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum, excitatum nihil cooperari assentiendo Deo mcitanti atque vocanti, quo ad obtinendum iustificationis gratiam se disponat,ac praeparet,neque posse dissentire si velit,sed velut inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se babere, anathema sit.

CANON ' V.

Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum. extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imo titulum sinere, fgmetum denique a Tathana inuectum in ecclesiam,anathema sit.

Si quis dixerit,non esse in potestate hominis, vias suas mala facere sed mala opera ita, ut bona,Deum operari,no permissiue soli1,sed etia proprie,& per se,adeost sit propriu eius opus non minus proditio Iuda qua vocatio Pauli,anathema sit.

Si quis dixerit opera omnia,quae ante iustificatione fiunt, quacunque ratione facta sint,vere esse peccata,vel odium Dei mereri, aut, quanto Vehementius quis nititur se disponere ad gratiam tanto eum grauius peccare, anathema sit.

Si quis

56쪽

1s Sestiosexta.

Si quis dixerit gehennae metum, per quem ad misericordia Dei de peccatis dolendo confugimus, vel a peccando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores peiores facere, anath ma sit.

CANON . IX.

Si quis dixerit,sola fide impium iustificari, ita ut intelligat nihil aliud requiri,quod ad iustificationis gratiam consequen

dam cooperetur, nulla eX parte necesse esse eum suae voluntatis motu praeparari,atque disponi,anathema sit.

Si quis dixerit,homines sine Christi iustitia, per quarum bis meruit,iustificari, aut per eam ipsam formaliter iustos esse. anathema sit.

Si quis dixerit,homines iustificari vel sola imputatione i stitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia, ct charitate,quae in cordibus eorum per spiritum fandium diffundatur,atque illis inhaereat,aut etiam gratiam tua iustificamurieme tantum fauorem Dei,anathema sit.

CANO N. XII.

Si quis dixerit, idem iustificantem nihil aliud esse, quana fiduciam diuinae misericordiae peccata remittentis Iopter Christum,vel eam fiduciam solam esse, qua iustificamur, anathema sit.

Si quis diXerit, omni homini ad remissio nem peccatorum assequendam necessariurn esse,ut credat certo, absque ulla haesitatione propriae infirmitatis cindispositionis,peccata sibi esse remisia,anathema sit.

Si quis dixerit, homine a peccatis absolui, ac iustificari κeo quod se absolui,ac iustificari certo credat, aut nemine vere esse iustificatii nisi qui credat se esse iustificatu, Iac sola fide absolutione,& iustificatione perfici,anathema sit.

57쪽

Sessio sexta.

Si quis d1Xeri hominem renatum, iustificatum teneri ex fide credendum,se certo esse in numero praedestinatorum, anathema sit.

Si quis magnum illud usque in finem perseuerantiae donus certo habiturum absoluta, insallibili certitudine diXerit, nisi hoc speciali reuelatione didicerit,anathema sit.

Si quis iustificationis gratiam non nisi praedestinatis ad vi

tam contingere diXerit,reliquos Vero omnes,qui Vocantu Vocari quidem,sed gratiam non accipere,ut pote diuina potestate praedestinatos ad malum, anathema sit.

CANO XVIII.

Si quis diXeri Dei praecepta homini etiam iustificato,&sub gratia constitiito este ad obseruandum impossibilia, an thema sit.

CANON XIX.

Si quis dixerit, nihil praeceptum esse in euangelio praeter fidem,cetera esse indisserentia, neque praecepta, neque prohibita, sed libera,aut decem praecepta nihil pertinere ad Christia

noS,anathema sit.

Si quis hominem iustificatum, quantumlibet persectum dixerit non teneri ad obseruantiam mandatorum Dei,& ecclesie,sed tantum ad credendum, quasi vero Euangelium sit nuda, absoluta promissio vitae aeternae sine conditione obseruationis mandatorum,anathema sit.

Si quis dixerit, Christum Iesum a Deo hominibus datum fuisse ut redemptorem, cui fidant, non etiam ut legislatorem, cui obediant,anathema sit.

CANON XXII.

Si quis

58쪽

3 Sessio sexta.

Si quis dixerit,iustificatum vel sine speciali iuvilio Dei in

accepta iustitia perseuerare posse, vel cum eo non posse, an thema sit.

CANON XXIII.

Si quis hominem semel iustificatum dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere,atque ideo eum,qui labitur, ieccat,nuquam vere fuisse iustificatum,aut contra posse in tota vita peccata omnia,etiam venialia,vitare, nisi e sp ciali Dei priuilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia,anathema sit.

A NON XXIIII.

Si quis dixerit, iustitiam acceptam non conseruari, atque etiam no augeri coram Deo per bona opera,sed opera ipse fruetus solummodo, signa esse iustificationis adeptae, non autespsius augendae causam, anathema sit.

Si quis in quolibet bono opere iustu saltem venialiter peccare diXerit, aut, quod intolerabilius est, mortaliter, atque ideo poenas aeternas creri tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet ad damnationem, anathema sit.

Si quis diκerit, iustos non debere pro bonis operibus, quae in Deo fuerint facta,expectare, sperare aeterna retributionem a Deo per eius misericordiam, Iesu Christi meritum si bene agendo, ch diuina mandata custodiendo usque in finempers

uerauerint,anathema sit.

Si quis diκerit,nullum esse mortale peccatum, nisi infideliintatis,aut nullo alio,quantumuis graui, enormi,praeterquam intidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti, anathema sit.

CANON XXVIII.

Si quis

59쪽

Sessio sexta. 3I

Si quis diκeri amissa per peccatum gratia, simul & fidem semper amitti,aut fidem,quae remanet, non esse cram fidem, licet non sit vitia, aut eum,qui fidem sine charitate habet, non esse christianum,anathema sit.

Si quis diκerit, eum, qui post baptismum lapsus est, non posse per Dei gratiam resurgere, aut posse quidem, sed sola fide amissam iustitiam recuperare sine sacramento poenitentiae, prout sancta Romana,&uniuersalis Ecclesia Christo domuno. eius apostolis edocta, hucusque prosessa est, seruauito docuit, anathema sit.

Si quis post acceptam instificationis gratiam cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti, leatum aeternae poenae deleri diXerit,ut nullus remaneat reatus poenae teporalis eXoI- uende vel in hoc seculo,uel insituro in purgatorio, antequam ad regna caelorum aditus patere possit,anathema sit.

Si quis dixerit ustificatum peccare, dum intuitu aeternae mercedis bene operatur,anathema sit.

CANON , XXXII.

Si quis dixeri hominis iustificati bona operaita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius iustificati merita,aut ipsum iustificatum bonis operibus,quae ab eo per Dei gratiam Jesu Christi meritum,cuius vitium membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, Vitam aeter Iam, Scipsius vitae aeterme, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, a que etiam gloriae augmentum,anatlaemisit.

Si quis diκerit, per hanc doctrinam catholicam de iustificatione a sancta Synodo hoc praesenti decreto eXpressam,aliquaeX parte gloriae Dei,vel meritis Iesu Christi,domini nostri, derogari,&non potius veritatem fidei nostrae, Dei denique, ac Christi Iesu gloriam illustrari,anathema sit.

60쪽

3 Sessio sexta.

Decretum de reformatione.

De residentiamlatorum insuis ecclesii . cap. I.

EAdem sacrosancta Synodus,eisdem praesidentibus. apostolicae sedis Legatis, ad restituendam collapsam admoduEcclesiasticam disciplinam,deprauatosque in clero,& populo christiano mores emendandos se accingere volens, ab ijs, qui maioribus ecclesijs praesunt, initium censuit esse sumendum. integritas enim praesidentium fatus est subditorii. Confidens itaque per domitii,ac dei nostri misericordiam, prouidamque

ipsius Dei interris Vicari solertiam omnino futurum, Ut ad ecclesiarum regimen onus quippe angelicis humeris formidandum, qui maXime digni fuerint,quorumque prior Vita,ac omnis aetas, a puerilibus eXordijs usque ad persectiores annos

per disciplinae stipendia ecclesiasticae laudabiliter asta, testimonium praebeat, secundum venerabiles beatorum Patrum sanctiones assumantur: omnes patriarchalibus,primatialibus, metropolitanis,& cathedralibus ecclesj quibuscunque quo-

Uis nomine, ac titulo praesedios monet, ac monitos esse Vult,

ut attendentes sibi, iniuerso gregi, in quo Spiritus sanctus posuit eos regere Ecclesiam Dei, quam acquisiuit sanguine suo, vigilent, sicut apostolus praecipit, in omnibus laborent,& ministerium suum impleant: implere autem illud se nequaquam posse sciant,si greges sibi commisses mercenariorumore deserant, atque ovium suarum, quarum sanguis de eorum est manibus a supremo iudio requirendus, custodiae minime incumbant: cum certissimum sit non admitti pastoris Acusationem, si lupus oues comedit, fastor noscit. Ac nihilomianus quia nonnulli,quod vehementer dolendum est, hoc tempore reperiuntur,qui propriae etiam salutis immemores,terrenaque caelestibus, ac diuinis humana praeferentcs, in diuersis curiis agantur, aut in negotiorum temporalium solicitudine, ouili derelicto,atque ovium sibi commissiarum cura neglecta, sedetinent occupatos: placuit sacrosanctae Synodo antiquos canones, qui temporum,atque hominum iniuria rene in dissuetudinem abierunt,aduersus non residetes promulgatos in-

nouare,

SEARCH

MENU NAVIGATION