Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

thorum verbis exscriptis recitavit , non tamen probavit, ut diserte professus est

sub Libri initium. Hic scilicet Author , ut a Jesultis suis accusationem depelleret Theologiae laxioris ; quod crimen Ian- senistae , praecipue in Galliis ubique, tam agnis vocibus personabant: Libellum aggressus est, quo ostenderet, &.valde paucas laxitates a suis Fratribus Jesultis transcriptas, & complures, ac graviores in Thomistis Theologis praeextitisse. In eum Librum magni fuere motus in Gallia,

sed ut ea erant latis turbulenta tempora ,

nescias utrum illi clamores tribuendi sint bono Catholicorum Zelo , an malo Jan senistarum , qui clanculum bonos ipsos Catholicos, specie pictatis inflamma

rent. ut suos etiam clamores admisce rent: Uincentius Baro, aliique accusarunt Guimentum, quod tam multos errores

Domini canis Scriptoribus, non satis fideliter appingeret. Causam suam propugnavit Guimenius in Libello alio , quem ob intulit S. Congregationi Indicis: Singula Auctorum loca recitavit, eaque diligentia expendit, ut Uincentii, Baronis C Iumnias omnino discusserit, legitur Libellus Apologeticus in TOm. I. ApolO-getici P. Fabri. Ea fuit rei evidentia, ut

Hispana Inquisitio, in qua non imperant

222쪽

Dominicani Fratres, nullam notam Guimento inusserit, ejusque lectionem universis Hispanorum Ditionibus permittat. Romae autem ter vetitus est Guimenti Liber, ac semel exustus manu Carnificis sub Innoc. XI. ut a quo Pontifice, specie moralis severioris decepto, per subreptionem , & obreptionem eXtorserant

laudes Arnaldi, & aliorum Iansenistarum:

ab eodem Guimcnius ad flammas damnaretur. Quam in causam refundas, tam

dissimilem agendi modum 8 Nempe Dominicanus Commissarius Romae est, qui in Hispaniis non est. Haec Clim exterisciant, mirabimur eo imminutam esse existimationem Romanae Inquisitionis, ut si haec adHispanorum Inquisitionem Epistolas mittat, nullum expectare responsum possiti Epistolae ipsae Provinciales Harin resibus, ut Catholici omnes Concedunt, faedae, ac deformes , contra Gratiae sufficientiam, tamen mollissima proscriptione vetitae sunt, nec ad ignem manu Carinnificis damnatae, ob laesam Fidem : quem admodum Guimenius ob laesos Domini-

canos.

Non deerunt, quibus falsa scribere videar, quod Commissarium Dominica. num cum suis, fere Dominum Judiciorum appellem: cum certum sit ex Cardiri

223쪽

nalium Deeretis ista pendere : Uerlini quicunque publicorum negociorum paulo peritior sit , intelliget profecto omnia sere esse penes primatios hujusmodi Αdministros r atque in eorum potestate constituta. Pius IV. Judicium in Caratas instituit, octo gravissimis Cardinalibus in Iudices designatis , per quos lata est severissima Sententia in Caratas , Pauli IU. Nepotes. Causam retractari jussit S. Pius V. iisdem fere datis judicibus: qua de relegendi BZovius , dc Laderchi in Annalibus Melesiasticis. Absoluti autem Rei

fuere, ac prior Sententia rescissa, damna into Procuratore Fiscali, qui in prima causae cognitione , iniquum se praebuerat. Fuerunt porrb plerique eo tempore Iu- risconsulti, ait Spondanus ad ann. I scio. ,, n. 2. qui constantissime asseverarunt ,

,, Judicium sub Pio IV.) iniquum fuisse,

, , ob ea quae, Cardinalis,Pauli ΙU. jussu a

se facta esse contendebat ... iis, quae sibi is objecta fuerant moreRomano,quaestioni ac tormento subjecto, non expres is sis, Dilationibus quas petebat, non C n- , , cessis, Patronis ejus raro auditis. '' Nimirum Fiscalis Procurator, multiplici hac illata injustitit, iniquam sententiam ab aequissimis Iudicibus extorsit. Cujus iniquitatem alio subrogato Procurator:

224쪽

Fiscati s detexerunt, atque ipsimet agn.-vere. Quid ex his in Commissarium S.

Ossicii derivari possit, Lector per se ipsum intelli Hat. Iam vero etsi Romanae Inquisitionis Decreta ab exteris Regnis non recipiantur, famam tamen Autoris Libri ac Doctrinae gravissime vulnerant, Catholicorum judicio , ac nigram notam appingunt. Quotusquisque enim Doctorum est, qui non plane invitus audiat. Is quem

vulgasti, Liber proscriptus esti Quod si de juribus Regiis, Libri argumentum sit:

qua occasione Fratres, parium ex Curiae Romanae adulatione, partim ex inscitia,

in proscriptiones effusi esse solent : pii

quique viri, ac Deum timentes scrupulis anguntur, in Libri Doctrina sectanda, quamvis moribus Regni conformis sit. Haud feliciter itaque provilum est, ut tantus gladius, utraque parte acutus, in manu Fratris sit 3 quem persaepe nulla Nobilitatis, nulla prudentiae , nulla Doctrinae , nulla insignis probitatis egregia laus honestat. Audiendus Spondanus ad ann. I sI6. n. I 6., quo in loco de Regularibus loquens, praecipue qui autoritatem Inquisitionis exercent, ab Episcopali auctoritate abstractam , ac divulsam , aliaque obtinent insignia Privilegia ιhaec scri-

225쪽

psit. Hoc unum sane dolentissime , cum se gratia Sedis Apostolicae, cui obsequentissimum equidem me in omnibus pro-- fiteor, & exhibeo 1 quam plurimo- ,, rum aliorum nomine Conqueri liceat , ,, quod frequenter eos angit, ac pungit 3,, dari centenis, ac millenis homuncio in ,, nibus, ac plerumque ignaris squod ta- ,, men absque praejudicio existimationis

,, plurimorum dictum sit) in singulisse Provinciis, ac Dioecesibus, quod ea- ,, rum Archiepiscopis , & Episcopis , , , Apostolorum Successoribus, divini-

,, tus in participationem muneris Su- ,, premi Pontificis , cum debitis hono- ,, ris obsequiis vocatis; quantumvis Do- ,, ctrina, ec rerum experientia pretes an ,, tibus, adeo prohibitum Pontifices veis, , lini : ut vix post multas instantes peri titiones, molestas pulsationes , atque ,, importunas flagitationes, ad aliquam ,, Privilegiorum Regularium communi- , , cationem admitti possint. An hoc estis Episcopum esse. V Hactenus suo , &aliorum Episcoporum nomine, Spon-danus Episcopus Apamiarum. Si adeo acerbe queruntur Episcopi de Privilegiis ac potestate Regularium, quid putabimus ii tot Urbibus ac Pagis dici, qui tot Regularibus Inquisitoribus, eorumque Uicariis

226쪽

cariis in rebus gravissimis, maximique momenti subjiciuntur Z An non etiam

cum Spondano, de centenis ac mιιlenrs homuncionibus , ac plerumque gna is conque

rentur ξ Quid sentire de his existimabimus Regna, atque eXteraS nationes, qua rum clarissimi viri , ipsaeque Academiae obnoxios sele vident, Censuris ac proscriptionibus , quae nomine quidem Romanae Inquisitionis feruntur : revera tamen Dominicano Commissario referuntur acceptae 8 Academiae Duacenae quam turpis nota, levi de causa inusta sit, in proscriptione Censurae Duacensis per Indicis Congregationem, ante paucos annos, Belingae adhuc gravissime dolent. Neque illa omittam, quae idem Spon-danus habet ad ann. Is I 6. n. Is . , ubi de

Regularium Privilegiis , in damnum Juris Episcopalis disserens. is An propterea , ,, inquit, Episcopi, qui in participatios, nem muneris dati sunt a Deo, indi- ,, gnius habendi sunt, quam Regulares ι qui in solum merum obsequium post in ,, modum instituti sunt 8 Est , inquit , is Spondanus, eritque, quamdiu res itam perstiterit, perpetua, dc aequissima Epis.

M COporum expostulatio. Addo Regnorum etiam , ac Populorum : praeci in Pue cum non tantum de hoc agatur , ut

227쪽

ne Regulares, immoderatis Privilegiis, plus aequo immunes sint ab Episcoporum autoritate , Iurisdictione , correaione :sed aliud longe gravius in querimoniam veniat, scilicet, quod Librorum Censura ,

ac proscriptio ue summum erudito , atqu: ingenuo Scriptori malum , nutu Fratris Dominicani, aut seratur , aut ferri Cu

retur.

Eo vel maxime, quod non Libri tantum proscriptio, sed proscriptionis modus levior , aut gravior, totus fere est ex arbitrio, aut artificio Dominicani Commissarii, ac Reliquorum Fratrum. EX gr. an no Is . die I 6. Maii proscriptus est Liberculus Jesultae cujusdam : quod actus quosdam de se veniales, &solum ex pravo afectu, & intentione mortales, appellaverit subimpudicos et Authorem non eXcuso , sed vehementer damno 3 cum enim actus ii, sin minus speculative, saltem in praxi, ut plurimum mortales sint: proculdubio absolute impudicos appellare debuisset sneque inusitata loquendi formula praebere legentibus, aut erroris suspicionem, auxscandalum. At quoniam suus justitiae m dus est, nec supra condignum peccata Puniri, vel divina, vel humana jura permi tunt : quid causae esse potuit , ut error incautus Potius, quam pertinaX , scrip-

228쪽

timis, quam mentis, tanta, ac tam gravi censura plecteretur , quantum vix lustiis nuit Questelli liber haeresibus pluribus scatens, iisdemque turpissimis p Proscriptus enim fuit Liberculus ille Inquisitionis Decreto 3 damnata sunt exemplaria , etiam manuscripta, ac desensiones imposterum edendae: qua ratione vix in Ques . nelli libros animadversum est , non autem in ipsas Epistolas Provinciales, licῆt Jansentano dogmate refertas. Qui haeenarrari audiunt , Itali , atque exteri: an ita rationis expertes sunt, ut ea vel Pontifici, vel Cardinalibus tribuant Neuti. quam profecto. Verum quamquam Domini eano Commissario, aliisque Fratribus ea sint tribuenda, inficiendum tamen miminὰ est, multum inde odii, ac malevolentiae , multum querelarum apud cujuscunque ordinis Viros eκcitari. Quapropter illi ex Fratribus , qui haec nomine sanctissimi Tribunalis fieri curant, ad exinplenda privata odia in Franciscanos, aut Iesultas , pessime merentur de communi apud homines fama Romanae Inquisitionis , quam profectis famam plurimum re fert , ad Ecclesiae Contemptum vitari dum , esse optimam , atque integerri

229쪽

Cum auctor invisus Dominicanisnon est ,

loco proscriptionis, monetur 3 ut aliam editionem fieri curetiemendatiorem. Hoc pacto cum Mabillomo actum est 3 monitus quippe tempestive fuit, ut' quem edi derat de Cultu Sanctorum incitorum libe

tam , nova adornata editione castigaret.

Testatur id Mabellonii vita,operibus praefixa. Quamquam haud dissimulem moni. tionem , satis utique placidam , mitem , benignam , .vel cum Quesnello usurpatam esse: quod novimus exLassiteau lib. I .Hist. Conititutionis Unigenitus , laudarem hunc morem Prudentiae, ac Charitatis plenissis naum , si etiam cum Franciscanis, Augustinianis,& aliis quibuscunque, ex omni

natione , ac regno usurparetur.

Non expendo, quam saepe infelices, a que indoctae Censurae sint: quae , Cum praxis per Dominicanum Commissarium invecta servatur , ab uno vel altero R

gulari dantur , ac quibus superstruitur solemnis libri proscriptio, cum ignominia A uctoris , Nationis, aut Religiosi ordinis. Satis est, si Censuras legeris, secreto latas in Historiam Ecclesiasticam Natalis Alexandri , quasque ipsemet Roma clanculum transmissas, in posteriori editione vulgavit. Risum enim persaepe erudito lector i moverint, tam multa insci-

230쪽

tia resertae , tam multis ineptiis resperta sunt. Si autem haec in viridi , in arido quid set ξ Nimirum si tam malis Cen soribus actum est contra Natalem Alexa drum , quibus Censoribus , vel Censorum quisquiliis agetur contra Francisca

nos, aliosque aemulos ' . e

Harcessane perpetua querelarum penes Italos ,, atque eXteros, materia sunt , at nunquam uberion: est expostulationum 'seges , quam cum Conceptionis Controversia disseritur. - Ιn reliquis inique agi contra homines videtur , in hac autem controversia tractanda , quis neget inique agi, vel contra B. Virginem ξ Ejus enim Causa in Romana Inquisitione disceptatur , nimirum , ubi regnum est ad quersariorum Dominicanorum. Cum laqmen una omnium jurium vox sit , Iudi ces ab omni suspicione, immunes esse

oportere . .

- Celebriores inter Scriptores de Conet ceptionis Controversia, duo recensentur: ex Dominicanis alter, Bartholomaeus Spina . S. Palatii Magister sub PAULO II . contra piam Sententiam , alter ex Francis canis, Petrus de Alva piae Sententiae Propugnator. Hujus libri in Indicem vetitae lectionis relati sunt : secus esti de

libro Bartholomaei Spi ae. At quo libro

SEARCH

MENU NAVIGATION