Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

sunt, in officio Continendis, utilem, sandsi prudenter, ac temperanter fiat: at Certo non praecipuam. Reeole Augu1tini verba,

qui sane de Catholicis coercendis loquebatur : Quanto magis, ubi de Graecis agitur , vel convertendis , vel miti gandis , qui odio implacabili ardent in Latinos: tum quod Orientis Dominium affectaverint per Latinos Imperatores sitim quod Romani Pontifices nimium , ut ipsis quidem videtur, dominari volu rint in Graecos, supra veterum Canonum praescripta , re additione Simbolo tacta, absque Patriarcharum consensu : α plu-ximis Legibus, ac Statutis praeter eorum mores evulgatis. Quanto magis, ubi agitur de Anglis , Batavis, aliisque Septentrionalibus Nationibus , quae de severiori Romanae Potestatis usu conque stae sunt, di adhuc passim conqueruntur Αt, inquies, haec sunt Congregatio nis de Propaganda Fide. Imo si PAULUM III. audiamus, in Prooemio Constitutionis Licet ab initio Is 2. Haec spectarunt in excitanda Romana Inquisitione 3 ut avulsae 1 Catholica unitate Gentes ad Ecclesiam revocentur e Verbajam

192쪽

recitavi. Deinde cum Romana Inquisitio, praecipuum in fidei negocio Tribunal, Romae habeatur, & sit: fieri numquam poterit, ut dum Inquisitionis Congregatio hanc, non modo ab Haeresi , & Schismate, sed ab ipsis Haereticis, ac Schismaistinis Populis aversionem fovet, veterem cum iis de perditis ovibus simultatem conservat aut etiam auget, Pontificibus, Cardinalibus, Praelatis, Catholicis, ominnem ab illis consuetudinem Nunciorum, atque Epistolarum intercipit , veluti Religionis fundamentum et reliquae Roωmanae Congregationes , aut earum ali quae novam praxim inducant. Quare illud

satis sibi esse putat Congregatio de Pr paganda Fide, si & Catholicis inter Hadiri reticos degentibus consulat , & ad Ethnicos ad fidem convertendos incumbat. Utinam omnes legant allocutionem

Benedicti XIV. in Consistorio Secreto die Eo. Nov. I747. publicis typis vulgatam,de negocio Templi Berotinensis: quae Magnus Pontifex honorificentissime dicit de Brandeburgensi Familia, ac Borussiat Rege; non sine grati animi significatione amantissima, pro optimo Clarissimi Principis, in rem Catholicam studio, ac munificentia. Ea omnia egregio monumento

ostendunt, quam diversimode loquantur

193쪽

Pontifices; dum Inquisitionis Fratres seriveritatem Decretorum suorum insularis

rant, secus atque Saecularis Cleri Principes , Praesules, aut Cardinales, semotis Fratribus, adstant Christi Vicario , mesori sapientia, ac prudentia consiliaturi : ex quo magna spes esset eorum odiorum extinguendorum, quibus potiusquam argumentorum dissensionibus , foventur Ecclesiarum dissidia. Anno III 8. Contra D. de Mailly Archiepiscopum Rhemensem, Is . Martii vulgatum Parisiis fuit Decretum Partain menti, ex causa Constitutionis Unigenitus, quam Archiepiscopus strenue propugna bat. Decretum hoC ad Clementem XI. pervenit, inde etiam ad manus Episcopi Lassiteau , qui tunc Romae Gallica negocia agebat. Hic autem, uti testatur L. . Histor. de Constit. Unigen. , ad Calcem ejus Decreti hanc additionem, nescio cujus manu Parisiis factam , suismet oculis vidit , quam Latinam exhibeo Noli, Rhemensis Episcope propugnare amrogantiam , S avaritiam Curiae Roma rinae , quae causa fuit , ut Europa dimidium ab Ecclesii Romani separaretur.

Haec ibi: quae in Anecdotis fusilis explicantur. At sane injuria. Verius dixeris haec contigisse non Curiae Romanae, sed

194쪽

Datrum nonnullorum dominatione ac tyrannide, cum proprium ipsorum fuisset, 'un dominari, sed praedicare Evangelium omni Creaturae.

navis moribus extirpandis non admo- dum consentanea est Praxis, qua in Romana Inquisitione hactenus usi sunt Regulares e Meliora ex alia

Cleri secularis Praxi sperari mi,.

, Haec dici ex odio in Regulares, nemo jure criminabitur.

Non Haereseos Crimen tantummodo extirpandum sibi proposuit Romana Inquisitio; sed alia praeterea graviora qua dam Crimina, sive Blasphemiarum, sive Sollicitationum occasione Sacramenti Penitentiae, sive aliorum ἡ 'uae sua gravitate suspicionem de Haeresi faciunt. His morum pravitatibus extirpandis, haud satis sese idoneos probarunt Dominicani Fratres duobus hisce Seculis, ex quorum ordine Inquisitionis Romanae Commissarius Ge-

195쪽

neralis , nempe primarius Administerolectus fuit. Longe meliora ex Ciero Seculari expectare licet, quantum coniicere possumus ex experientii praeteritorum, unum tantum affero rei huius argumen-

'Quotieseumque sive Laici, sive Cle

rici sivo gulares apud Inquis Itionem accusantur de aliquo crimine, hoc in more positum habet Dominic*nus Commissarius. ut interim. Omn no taceas , fCelera sceleribus cumulari sinat, accusationes accusationibus, quibus 'Processus , ut aiunt, informativus contexitur , donec in profundum malorum venerit Reus sibi ac saepe etiam alii nocentivamus , plurium annorum spatio, tum vero Pro cessu informativo consecto, Dominicanus Frater. Sagittam in uro, N mordens in Ristio Resm in rebe urit, in Cacerem Conjicit, perpetua nominis infamiimulctat Nobilem etiam aut Ecclesiasticum, aut Regularem Virum : cui aequo rerum nimatori non videatur , Dominicanus

Commissiarius, hoc esse Christi fidelibus

quod muscis clanculum irretiendis araneus 3 quod capi:ndis soricibus astutus Felis i memini quae decimo Libro scribit Plinius: Feles ραν silentio , quam levibus vestigis , quam multo speculatu in masculos

196쪽

εxiliuni l si iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum teste Propheta : quanto illud Charitatis ac Iustitiae Legibus

congruentius , ut ad primam accusationem , aut denunciationem , ovis errans ad Chri ilum suum revocetur , vel vocis ,

vel tenui virgae sibilo ξ Scio expectandas firmas, atque inexpugnabiles probationes , ut ad vincula , & carceres deveniatur. Si autem prima quaque accusatione intentata reus moneatur Confestim , sive

hortatoria Epistola, sive privata monitione per prudentem Virum ex praescripto Inquisitionis facta . sive privata aliqua salutari poena irrogata , nullo strepitu, nulla infamia , quotus quisque erit , qui irasci possit , aut velit Z Michaelis de ,

Molinos informativus, ut aiunt, Processus decem vel etiam quatuordeCim anno

rum labor, & opus fuit: nisi me egregii viri fefellere, quam multas errorum , ac turpissimarum libidinum sordes impediis vi siet Dominicanus Commissarius , si a prima statim denunciatione Apostoli monito usus fuisset. Argue, obsecro, increpa, opportunὸ, importunὸ , vel etiam Confessionum excipiendarum facultatem privato decreto abstulisset λ Quam multis utriunque sexus scandalo fuit nostri aetate Regularis quidam, qui Pisauri errores suos pu-

197쪽

blice agnovit, atque abjuraviti an non satius fuisset Commissarium Dominicanum tantam malorum, ac scandalorum colluviem tot annis non pati ; atque ab ipsis initiis praecavere t mitto sexcenta eius generis eXempla. Hinc tantum odiorum

in sanctissimum Inquisitionis Tribunal ,

quod malevoli dictitant sitire malorum vindictam, non emendationem : Non scelera odisse, quae ab initiis impedire facile posset : sed in poenas, supplicia, carceris infamiam inhiare 3 nullum tot incommodis praesentius remedium , quam ut Inquisitionis regimen a Regulari Commisistris amotum , conferatur in Clericos Se- Culares, quorum nutu, donec jus Ecclesiasticum stetit, nunquam ad hujusmodi praxes inhorruit Ecclesia priorum XII.

Seculorum.

Missas facio alias praxes. per Fratres Regulares hujus Tribunalis Administros invectas , quae tam ineptae sunt moribus reformandis, quam aptissimae odiis in lanctum Tribunal conciliandis, ob magnam Contrarietatis speciem , cum Iustitiae aut charitatis legibus. io . Clim Inquisitio Hispanica post latam in reos sententiam copiam omnibus det judiciales processus,atque acta lustrandi,ac videndi: aliamConsuetudinem tenent

198쪽

Romani Dominicani. Nemo autem est qui non videat, quam sit magis aequitati Consona praxis Cleri Secularis in Inquisitione Hispanica. Unusquisque enim certior

fieri potest de justitia servata in actis coninficiendis, si quis innocens deprehensus sit,

innotescit 3 reatuum inaequalitas declaratur. Contra vero secundum Romanam,

hoc est Domini canam Consuetudinem , Rei criminum maxime inaequalium eadem infamia publica notantur: Quare si contingat aliquem ab Inquisitione Romana comprehendi, qui irreverenter locutus sit in S. Ossicium, aut quia male aliquem excusaverit ab onere denunciandi, infamis

est , sicuti quis patraverit turpissima Crimina sollicitationis, neque publice sciri potest eum immunem a turpi, & inhonesto crimine , imo de ipso turpissima quaequo suspicari possumus: Si enim pro qualitatc ,

ac numero criminum debet esse plagarum modus; quare non etiam inaequalis debet esse modus infamiae , quare minus reus

confundi debet cum sceleratissimo 2ο. Reis datur supplicium quod maxime, ne dicam praecipue in innocentes redundat. Fac enim comprehendi per Domini canam Inquisitionem, vel Regularem aliquem, vel alium ex iis Congregationibus , aut Coetibus , qui vivendi modum in

199쪽

eommuni profitentur , vel etiam Montalem. Maxima omnium quae per S. Ossicii T ribunal infliguntur, poena est infamia, quae eX eo crescit quod ignoretur in speciocrimen , di liceat quodcumque turpissimum suspicari. Aliae enim poenae prae ter infamiam longe mitissimae in Inquisitione sunt. Rogo autem quem afficit Praecipue poena haec t scilicet reliquum Coetum innocentem; qui ludibriis ac dicte-Tiis exponitur. Hoc enim est hominum ingenium, ut ab uno Regulari, aut Moniali reliquos aestiment. Contra verOJustitiae leges hoc postularent, ut supplicii

modus excogitetur, qui totus in Reum serRtur , eumque gravet. Ac facillimum

esset id reperire , sed parum hoc tangit eos Fratres , qui caeteros judicant , ipsi

autem a nemine judicantur. Iniquitas autem hujus poenae , quae potissime innocentes asscit, eo clarius elucescit ex nimia quandoque benignitate in temperanda poena, quae Reum assicit. Si enim Curatus Presbyter post carcerem S. Romani ossicii dimittatur, privari Curato Beneficio non solet, sed tantum facultate Consessiones excipiendi, quas Vicario committit : Adeo pii sunt di benigni in iis in quibus non deberent Dominica-ai Inquisitionis Administri. Vide mon

200쪽

strum , & absonam disciplinam , Qui

propter crimina caret facultate Poenitentes auscultandi, ac publice infamis est, ille ipse ad Eucharistiam ministrandam , Viaticum, Oleum sanctum , Baptisma ,

Catechesim , di Conciones admittitur, Erit qui suspicetur me iniquo esse animo in Regulares. Verum id a veritate alienum quam maxime esse scit, qui scrutatur renes , si' corda , occultorum Cuntior Deus et Magnis fuere atque adeo sunt in Ecclesia meritis Regulares, atque longe majoribus fuissent, atque essent; si in ea vocatione , in qua vocati erant, Permansissent obediendo, non imperando. Quicunque ipsorum ad dignitates , sive Inquisitoratuum , sive Episcopatuum , dc alias quasi ibet evecti, sanctitatem morum in iis constituti coluere : nihilo inis feriorem coluissent sub Regulari humili.

tate : quicunque autem dignitate ac potestate aucti, mores suos ambitione, luxu , avaritia, aliisque sordibus infecerunt, longe facilius sub obedientiae salutari jugo, tum dignitate potestatis, tum simul etiam vitiis caruissent. Quamquam, sive boni illisuerint, sive mali,qui ad Clericales honores, ac dignitates evecti sunt, magnum Regula. ribus suis ordinibus detrimentum intulere,cum ambitio cupiditatis aestum in clau-

SEARCH

MENU NAVIGATION