Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

stolica Sede fructum collegerint , vh quod Constitutionem Ex ilia die cum deis clarationibus , & Legati Apostolici Mediobarbi moderationibus executi sint, Inobedientes, o captiosi homines, Romanis Dominicanis hoc suadentibus , & probantibus , & ridentibus ad perpetuam rei memoriam in Bulla Pontificia sint appellati. Quod si dictum paulo acerbius, Dominicani Inquisitoris in Franciscanum Theologum , tempestatem periculosissimam excitavit, sub Joanne XXII. ad ram Corbarii Schisma consecutum est: alterius Inquisitoris imprudentior ininerepatio in S. Jacobum de Marchia innumera scandala una cum Controversia de Christi sanguine suscitavit : quibus de rebus legendi Annales Wad ingi : si virulentior Censura Turrecrematae Dominieani in Theses Alphonsi Tostati, Virum hunc caeteroquin non doctissimum modo , sed sanctissimum, & quem non nullae Ecclesiae uti Beatum coluere , ita

vehementer commovit , ut in suo defensorio , non modo de Dominicanorum

tyrannide ; sed de ipsius Pontificiae Curiae injusto judicio conquestus fuerit ,

atrocissimis verbis: facile etiam credam, quod coetus Iesu itici homines , tenacinsimi injuriarum in famam ordinis sui .

272쪽

eujus studio maxime tenentur , Roma nam Cathedram ad summum veneraturi sint , non tamen Romanam Curiam rnisi forte, & ipsi annis labentibus Mainriburgum olim suum sapere incipiant , quem Innocentii XI. simultates, atque odia in Societatem , a Jansienistis invidiose accusatam, eXacerbarunt: ut proin

de mirandum non sit, quod Iesultae sub Innocentio X1. in Propositiones Cleri Gallicani anni I 682. vel impediendas favore Ludovici XIV. sibi maxime beneis voli , vel impugnandas non satis , ut solent, acriter laboraverint. Quotquot Romani Pontificatus studiosi sunt, ut esse decet Catholicos omnes, acerbissim8 ferent, quod Pontificis favor in Dominicanum cretum ad magnam usque aliorum dejectionem , ac pene conculcatio nem , reliquorum Regularium animos a Romana Curia abalienet, Cum notum sit concordia res parvas crescere , disicordia maximas etiam dilabi. Tunica Polymita , aliaeque nonnullae pueriles

tricae , quibus Ioseph nimia Iacobi Pa.

tris benevolent ii praelatus est Fratribus suis, magnam jurgiorum, ac turbarum segetem invexit , Fratres in Fratrem odio , Filios in Patrem inobedientia inia

flammavit : Quid si Iacob Pater nimis

273쪽

importune benevolus , Iosepho suo imo

perium multiplex in Fratres dedisset. Atqui Dominicanis, quam multa licent in alios Regulares , quae imperium sonant , ad eos usque auigandos in compedibas , o nobiles eorum in manicis ferreis , ut faciant in eis Iudicium conscriptum, cum tamen saeculo I 3. I . & I s. neque Dominicanis Inqui litoribus in Franciscanos,

neque his in illos inquirere liceret, ad odia , ac dissidia evitanda , uti legere est in Bullario Dominicano.Quid , quod nedum Regulares, sed& Laicos, ea de causa in Romana Tribu nalia exacerbato animo esse necesse est pQuid enim secum animo reputaverit Nobilissimus ille, atque doctissimus Italus, Vir immortalis famae, & tota litteraria Republica celeberrimus , idemque Au thor Historia Theologicae de Gratid, contra Ian senistas : cum ei non licuit per Romanos Dominicanos Librum hunc suum Romanis typis vulgare: quamvis Romae revisus fuerit, atque approbatus, quod Dominicanorum Sententiis addictus non fuerit, sed Catholicum unice dogma pro Pugnaverit. Quid non poterunt, qui potuerunt Librum , in defensionem Pontificiae Bullae elaboratum, impedire 7 Et tamen licuit D. Charmot Hi lior iam CuI

274쪽

tus Sinensium Romae pervulgare, & Praesulibus , ac Cardinalibus legendam offerre, in qua error de Iansemi facto, cubitalibus literis edocetur ; nulla proscriptione unquam secuta : licuit Norberto Historiam Malabaricam absque debitis

facultatibus editam , tacite conniventibus S. Ossicii Commissario , & Magistro S. Palatii palam divendere, quod adhuc perduraret , nisi Galliarum , ac Lusitaniae querelae intercessi sient. Quid

secum reputaverit, ac repuIet D uacena

Accademia , quae quamVIs Galliarum Regi subjecta , non tamen acquieveravPropositionibus quatuor, Gallicani Cleri anni I 682. amplectendis , quo animo sit erga Romanam Curiam facile perin

cipies. ἀ

Hujus enim Academiae recentior contra errores Bajanos, ac Jansentanos Censura doctissima, sub Clemente XII. per Indicis Congregationem, sive ejus Dominicanum Secretarium proscripta fuit. Scripserat enim quod S. Thomas, favisse visus sit opinioni, neganti voluntatem salinuandi omnes, sed tamen addidit nomisias explicare S. Thomam. Hoc maximum Acadcmiae Duacenae facinus, hoc scelus, hoc Sacrilegium fuit e ideo ejus egregia in S. Sedem merita oblivioni dedere Do-:

275쪽

minicani F ratres, confictam ab ipsis Tho- misticae Scholae laesionem ulturi. Confictam , inquam , nam etiam loca plura Scripturarum, attento verborum cortice favere videntur erroribus , nisi idonea explicatione donentur: scilicet satis non est bonis istis Fratribus in Galliis contra Sedem Romanam pene universos rebellasse, nisi Catholicos hac agendi ratione a Romani Pontificis amore & obsequio avellant λ Tantorum malorum unum hoc

esto remedium , si juxta PAULI III.

Con stitutionem Secularia Secauribus, Regularia Regularibus conserantur, ut hambet Canonicum Adagium.

Oragium Ven. Ser. Dei Fr. Rartholomaei de Martyribus Dominia cani , Archiepiscopi Macarensis cum 'ilogo operis. II , quae in Prooemio scripsi , sanctissimum ac sapientissimum Praedicatorum Ordinem hoc jam decrevisse, ut abdicaret se ab Inquisitionis munere, Consonat,quod in calce opusculi scribam , Uen. Fr. Bartholomaeum de Martyribus Dominica .

276쪽

num , Archiepiscopum Bracarensem ι compertissimae Sanctitatis virum, &Tridentini Concilii insigne ornamentum, in eadem opinione fuisse; quam hactenus de-sendimus : Inquisitioncm Clero Seculari demandari oportere. Id consignatum reliquit clarissimus vir in quodam suo opus. culo , quod tom. 2. Operum, novissimὰ uulgatum Romae est. Hic est opusculi titulus. ,, Petitiones quas Ven. Servus si Dei Bartholomaeus a Martyribus inis Concilio Tridentino tacere intende in F, bat.

,, Haec sunt , quae in Concilio Tri- ,, dentino zelanda , & postulanda visa, , sunt, quando ego Fr. Bartholomaeusis Archiepiscopus, & Primas Bracaren- ,, sis fui in eo praesens anno Dominiis Is 6 I. V Sub Titulo de Episcopis. Num. 8. Sua quisque in Dioeces , prou

Me δε jura possant, ibimet Episcopi Inqui-stionem exerceanι. Haec fuit aurea sententia Fr. Bartholomaei Dominicam , sed venerabilis, & Archiepiscopi : ad quam tamen dignitatem invitus evectus fuerat. Hoc sibi visum est zelandum, ac postulandum in Tridentino Concilio. In hunc ipsum finem committendi Inquisitionis exercitium Seculari Clero intenderunt alii Patres Tridentini: quamvis

277쪽

alia via, hujusque rei testis est hic idem Venerabilis Episcopus. Pag. itaque 39 I. sub hac inscriptione. Varia fatuenda ab aliis scilicet Patribus proposita, V is

Fr. Barιholomao collata , atque notata.

Subsequuntur petitiones 8s. , quarum I. sic habet. Sint tibique terrarum Inquisitores Haereticae pravitatis ad formam , cst modum Hispaniae. Jam hae C forma est, hic modus Inquisitionis Hispanicae : ut Clero Seculari ejus adminiit ratio committatur , expulsis per Ferdinandum Catholicum Dominicanis Fratribus , uti post AZorium ex antiquis, testatur Pignatellus ex recentioribus. Habemus igitur consentientes propositae opinioni, tum Fratres ipsos Dominicani Capituli , tum Venerabilem servum Bracarensem Archiepiscopum, ex eodem ordine, praeter alios Tridentinos Patres. Scio ex Historia Concilii Tridentini, Episcopos Mediolanenses detrectasse Inquisitionem Hispanicam : At factum hoc non adversatur veritati prioris. Praeterea tamen forma ac modus Inquisitionis Hispanicae , in substantialibus displicuit Praesulibus Mediolanensibus : sed adjuncta aliqua nimii rigoris , qui propter Mauroru*superstitiones Hispaniae congruit 3 non Italiae. Caeterum formam , ac modum

278쪽

Hispanicae Inquisitionis, in iis, quae praecipua, ac substantialia sunt : uti est administratio ejus per Secularem Clerum, utique non displicere Episcopis potuit :Multoque mintis vel Episcopis, vel Principibus displiceret, si ratio quaedam ex

utraque sententia , tum Bracarensis, ethmaliorum PΡ. Tridentinorum mixta, ac temperata eX cogitaretur : & quemadmodum Inquisitionis Venetae Tribunal coalescit ex Patriarcha ipso Episcopos enim Spiritus S. posuit regere Ecclesiam Dei , tum eX peculiari delegato Inquisitore , una cum Pontificio Nuncio; adstante, ac Secretorum conscio Senatoxe Veneto sita non absimili quodam modo placuisset Inquisitionum Tribun tia institui. Satis haec forma cohaereret cum Pontificiis Constitutionibus antiquioribus Seculi

XII1. legendis post Pegnam in Directorio, ejusdem taculi Canonicis pluribus institutis ibidem additis. i . .

Legat, qui vult Constitutionem In nocentii IV. Ad extirpanda Ann. ras 2. post Pegnam in Appendice pag. 7- ibidem forma Tribunalis Inquisitionis praescribitur, Coalescens. I. Ex Episcopo : 2. Ex duobus Dominicanis , dctotidem Franciscanis Inquisitoribu .:3. Ex ossicialibus quibusdam .per PoU

279쪽

testatem Laicam deputatis ex Comcilio Dioecesiano & Inquisitorum et elis , viris probis, & Catholicis Eam Conititutionem pluries confirmavit, ac declaravit Alexander IV. Bullis post Pegnam legendis : quae omnes de Haereticis loquuntur , ac de Haeresi suspedictis. Quare idem Alexander I U. Cap. Accusatus de Haereticis in 6'. is Sane in- quit , cum negocium Fidei , quod summe privilegiatum existit, per oCM Cupationes alias non debeat impediri ris Inquisitores ... De divinationibus, aut , , sortilegiis, nisi Hae re si m saperent mari nisestὰ , intromittere se non debent, is nec punire talia exercentes , sed eosti relinquere suis Iudicibus puniendos ...' co) ne per causas hujusmodi, offendi

a Cum in Civitate Pernciae, in sacrario M -nialium s. Thomae , furtum quoddam perpetratum esset ι Μonialis sacrista Fratrem Inquisito-Tem , suumque amicum rogavit, ut aliquid dili gentiae adhiberet ad furem detegendum. Is illicci per Tribunalis Mandatarium eos ad se vocavit, qui in aliquam de furto illo suspicionem adduci poterant e ac sedens pro Tribunali , minitansque Inquisitionis carcerem, instituit; ut faterentur crimen r cuius cum se innocentes assirmarent, consueto secreti iuramento fuerunt adstricti: nee sne terrore dimissi. At quandonam furari Monialibus argenteum vas publich expositum, suit causa Inquisitionis E . .

280쪽

culum negocio Fidei praepararetur. Hujusmodi Inquisitoris Tribunalis formam non inhorruissent Principes, qui in eo satis praecipuum locum haberent: Neque alia de causa huic Tribunali Rex Hispaniarum patrocinatur , nisi quia omnium conscius est. Non inhorruissent Episcopi, quibus Inquisitores dati fui se

sent in adjutorium, non in imperium ,& conculcationem : non inhorruissent Regulares , qui promiscue ex hoc , vel illo Ordine ad consultationem , ac moderatam di dependentem gubernatio nem vocarentur : non subderentur Dominationi illius Ordinis, qui a Quesnello in suo scripto, apud Meyer in Ρraefatione recitato appellatur, Articul. 29. Ungrandorise putDnt a Rome. Non inhorruissent Populi, qui non nisi de crimine Haereseos postulari in Iudicium timerent. At Fratres quidem omnia susdeque misicuerunt, libidine dominandi. Cum Laicis Principibus communicationem omnem interdictam voluere , Episcopos , vocari quidem patiuntur Inquisitores natos , re tamen ipsa ab hoc negocio excluserunt , rejectis fere reliquis Regularibus , sibi maxime dominationem usurparunt Dominicani Fratres. Denique ut

est dominandi libido infinita, causis Hae-

SEARCH

MENU NAVIGATION