Gasparis Colinii Castellonii, magni quondam Franciae amirallii, vita. ..

발행: 1575년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

81쪽

ilet p

tam clamitabant. Neque pr*ymi et

magnam secum, copiarim partem abdu- test, Consilio pr vj committendit Cam in cum ad Monsonturium Uterque exer

quis primae aduris uxorum aciei Prs erant

ssiliquot primi mi vis, ubi c.

labari ex improvise impexqminet

araabus cum armigerum suum aliquam diu quaesitum non inueniret, nihilominus.1 confertos hostes perem' radiis: Mantaldensis, e quo supra demostratumjest . subsequitur cuumqu*axostium locy cedere .compellat. iri v interfluebat riuus,queui aduersam Imaeli contentione tranfire com .

miam agment aliquanto spacto antecedit,

Nueletransite conantes prohibet: mq

primam vesperam quae opus videbari

82쪽

tur curati cum interim hostes neque minoribus neque maioribus tormentis cum l

cum petere desisterent: qui , si eo tempore riuum transire , &in aciem nostram per- rumpere potuissent,immane, quantam breui tempore cladem intulissens nam hostes

facile nostroru numeru tertia exercitus parte superabant. praeterea recentes atque in-

tegri cum fessis,defatigatis committebantur. itaque bidui tantum ea mora fuit. nam tertio post die commisso praelio multo maxima peditatus pars concisa:equites tasiaciti gati: Amirallius ducetis Gallis equiti- bus sexcetos Germanos adortus,crebris pi- stularum ictibus appetitus,atque ad dexteranarium parte vulneratus esti Cum depre sum oris tegmentum haberet, neque fluen- tem ex vulnere sanguine exspuere posset, balteus autem de gladiust crebris pistulatum ictibus excidisse it,neque thorati,nia is se phrioribus loris sustineretur , ceteris 'glandium feruoro ustulatis, tandem Plorinerq adolescentis Normanni, quem do mi puerum educarat, auxilio, fideliqae mPera, e turba remotus est disiectisque copiis ad opidum Parthenarum ab amicis abductus est. Hic constantiam ipsius animique

83쪽

magnitudinem admirari licuit. nam cum tanta clade accepta plerique ae animum re spem abiecissent, consolari confirma reque singulos instituit: confestimque scribis suis omnibus aduocatis, litteras in omnes Galliae partes circummisit, ne Religio s , qui alibi in armis erant, animo deficerent neve tantum vulnus ace tum existimarent,ut non ei paucorum dierum spaciomederi posset. Nocte intermissa, Niortum profectus est runde constitutis rebus Santones adiit, ibique dies septem curando vulneri commoratus est, quod persanati minus quinque M viginti diebus non potuit. Tantis superiorum laborum oneribus, tantaque solicitudine ac dissicultate assecto Asmirallio nuntiatum est, S.C. a Pariam enti, Parisiensi factu m XII l. Septembris, M. D. L XIX: quo laesae majestatis damnatus fudirat, praemiumque aureorum quinquaginis millium ei propositum, qui illum viuu adi Regem adduceret.Eode fere tepore eidem nunciatu est Martinengu quendam Italu, proditionis in patria danatu, Castellione Rege cu aliquot cohortibus missu fuisse ,Dpsiusq; aduetu,no m 'arce direpta,vasta quo Preciosa multas per aetates relicta, Mn In I ' y.iiii.

84쪽

88 VITA G A SPARI silli domui ornamento esse solebant , raptata , & dissipatae, quorum precium non minus centum aureorum millium esse constabat et verum etiam opidum sub arcem positum , ita incensum conflagrasse , ut vix ullum opidi vestigium superesset. Quo nuncio accepto, tantum abfuit;vt grauiorem animo dolorem Amirallius conciperet, qui eum a rebus gerendis debilitaret, aetne ini ipsius quide vultu vel miniama perturbatio appareret. quinetia cum in

mici propinquique consoladi caussacocurrerent, constanteruis dicere solebat, sibi hunc animum rigulari Dei beneficio tributum esse, ut ea quue appellantur bona, ipse habereti,dion ab ipsis haberetur: suas sibi fortunas sempersubiectas, non sevn- quam illis subiectum fuisse. Itaque bellis omnibus;civilibus: cum plerique coenes Prinicipes, proceres, nobiles inquites, pedi-

iEsque ipso se bello sustentarent;& possessionibus suis ab Rege occu patis, in diem re ex

di d viueretit: tamen Amirallius cuniboppido paucis inuentus est ; qui suo familiaeque sese nomine; pecuniam cauponi-ibus, hospitibusque perpetuo solueret. quad caussa, non modo magnum aes alienum

85쪽

grandi scenore contraxerat:Verumetia magnam partem mundi uxorij& moniliu a que ornamentorum oppignerarat: atque in eo tandiu perseuerauit,dum omnibus rei familiaris praesidiis nudatus s quod hi e sub finem terti j belli ciuilis accidi i inPrin cipum concilio postulauit, ut sibi quoque aliquid , subsidij ad onera familiae sustentanda concederetur.Per id tempus Amirallius suis refratris A elotii filiis,qui Rupet laetut superius demonstratu est eode utebantur praemceptore epistolam sua manu scriptam mi sit:quam manum ac chirographum nactus, dignum : existimavi, quod hunc in locum totidem prope verbis couersum: referretur. S. Gratissimum mihi fuisset, coram haec vorieli,visum est,uos admonererit pietatem ac timorem Dei semper ante ocisos habeatis. praesertim cum usus ia & experientia docere vos potuerit, non magnopere iis quae bona fibulinatius, confidendumi esse. Alio ioco, quam in hirum terris , spes nostra nobis locada est,aliaeque paradae artes,quam Cae quae oculis cernutur,& manibus contrectantur . Sed quoniam id. in nostra potestate: positum no

86쪽

so VITA GAS PARIS est, praesiduim a Deo suppliciter petendum

est,qui nos in certistimam ac tutissima via perducat.neque vero sperandum vobis est, viam illam amoenam ac delicatam fore, M prosperis rebus omnibus circumfluentem.

Iesus Christus, qui nobis praesuit,qui Dux ac signifer noster fuit, nobis sequendus est.

Homines quide ea nobis eripuerul,quae poterant eripere. Si eadem haec Dei voluntas perpetuo manserit, beati erimus:acpra clare nobiscum agetur. nam vobis qui dem hoc detrimentum illi, non ob ullam acceptam a vobis iniuriam, intulerunt: sed odio mei unius cuius od ij nullam esse aliam causam constat, nisi quoniam Deus labore atque 3 opera mea uti in Ecclesiasea subleuanda dignatur. Itaque,s pro

prer hanc icaussam damno atquiet in conb' modo afficimur beati sumus: dc praemium,

habebimus, ei lismodi, in qubd nulla ho- iminibus potestas erit. Habeo alia com iptura, de quibus ad vos , si otium esset, scriberem. Mihi in presentia talis erit, si ivos moneam , dc per Deum obtester, ve, fortiter in virtuti; studio pergatis et atque ivt cum in factis; tum in sermonibus u lstris, totaqpe vita de Ionstretis, quantope-

87쪽

re ab omnibus vitiorum generibus abhorreatis. Praeceptori vestro, aliis qui vobis praepositi sunt, obtemperate: ut si minus frequenter praesentia & conspectu v stro frui possim, at certe tapenumero intelligam,vos bonis atque honestis moribus ornatos esse. Extremum hoc erit,si Dei voluntas ferat, ut aliquid propter ipsius re ligionem , vel in capite,vel in fortunis nostris incommodi patiamur, beatos tamen nos ac felices numeremus. Equidem ab eo peto quaesoque, ut vobis praesidio, adiumento esse veliti vestrumque adolescentiam tueatur. 1 Valete. Ex opido Santonum.

X VI. Octobris,M. D. LXVIIII. C A

S T E L L O NI v S. In eodem Santonum

Upido, cum de summa rei crebro concrulium aduocaretur, tandem de procerum omni u sententia, placuit, confirmatis optadis . vi cohortib*s aliquot praesidio dispo- sitis, in Tholos titi fines cu expeditis equiti bus proficisci:via Montalbanu optau natura ae manu munitu a Religiosis tenebatur: i no exigua pecuniae summa ad stipedi si Germanis persoluensdu coegerat simul spes erat,transmissis duobus fluminibus,Garuna

Lotto,eas sibi copias adiungendi, quibus

88쪽

'r VITA G AS PAR Is

Mongomerius , magnae propter virtutem militarem bellique administrandi scietiam auctoritatis,praeerat:quarumque opera Bearniam Nati arrorum Principis ditionem pa- cauerat.In eo itinere,quod propter viarum asperitatem laboriosissimum fuit,cum ciuitates Omnes praesidiis munice essent potesque intercndiss ent,& pontones a rivis alue tissentineque quisqua eo animo fuit, ut defatigatos viarum asperitate milites, ac plerosque inertia es lacesseret:neque quominus nauibus ratibusque iunctis numina transiri rent,quidquam morae fuit. Itaque magno .confecto itinere Montalbanum peruenerunt:quo ex opido Amirallius ad Regem v Reginam mattem,legatos cum his manda tis misit,ut suppliciter eorum omniuem, qui secum in armis erant,nomine deprecarcubtur, ne tam multos forte, viros, qui in viro, que exercitu parati ad depugnkndum erat, mutuis vulneribus coimidi paterentur: sed pro sua temetia finem istis malis atque incommodis imponerent, Episeoporum quo rundam & Cardinalisi istud esse consilium, qui nunquam in aciem prodibant praeterea qtio rundam Italorum,qui Gallorum miseriis no commouebantur, i Extremae: filis

89쪽

dementiae,confirmare, ducenta Religiosorum millia, praesertim tanta nobilitate in termixta, sine ullo negotio circumueo iri ac deleri posse. Praeterea multos deinceps in Catholicorum. numero fore, qui communium malorum expertes futuri non essent. alios commisiis pugnis, alios laborum magnitudine ac defatigatione interituros,ple-irosque certe magna rei familiaris detrimeta magnasque iacturas facturos.no satis Regii Maiestati conuenire, quod Aulici vulgo de ipso dictitabant:Regem suorum saluti non parcere dum modo aduersarios opprimeret.Tyrannicam illam esse voce, non Regiam: Pereat amici,dum una inimici intercidant. Pacis autem perfacilem esse conditionem ,ut publici Cocliij,quod Aureliae

habitum fuerat,edictique Parisiensis lauetoritas valeret:religionisque purioris libertas certis locis permitteretur.Ea legatione missa, honsilium ibidem captum est de transititi Garumnae fluminis : quod inter nostrasta Mongomerij copias interiectum, opter alititudinem,latitudine, rapiditatemque fluminis difficillimum transitu videbaturataque Amirallius consilium capit, opidum

Marianum,quod in eius fluminis ripa posi-

90쪽

tum est,occupare.quo facto, cum Mogonae rius alteram ripa obtineret, Amirallius pontis hanc rationem instituit. Tigna primum

quatuordecim , longitudine pedum quatuor& viginti, ab imo praeacuta, ferroque munita, fistucis in fluminis alueum adegit: totidemque in superiore parte fluminis,aduersa his & contraria defixit. tum binis e

regione positis,trabem comm issutis aptam,

fibulisque firmata imposuit Post, trabes directas binis quibusque iugis iniecit, quas tabulis ad viam muniendam contexit. ab utraque ripa ponticulus rotis duabus sustinebaturiquo facilius equi vel in pontem adduci,vel e ponte in ripam perduci possent. simul operis firma ii causa funibus & catenis vitaque in fluminis parte ad palos alligatis,Vtramque tignorum seriem revinxit. Opere eflecto, biduoque in traducedisGermanis equitibus cosumpto, nocte intepest nauis pistrinaria secudo flumine magno im petu,in ponte illata est: cuius impulsu, toto opere labefacto,pons interruptus concidit. Hanc nostri totamq; illam ripam tenebanx: sed cum indiligetius seruaret,neq; satis muttis funibus reuincta esset, vi &: rapiditate flaminis abrepta est. Hac de caussa comodius

visum

SEARCH

MENU NAVIGATION