장음표시 사용
31쪽
imo tertium etiam modum assumpsit, vel Saltem non aestimat improbabilem ab ipso tamen excogitatum ad legendam dictam faciem Α, quam lectionem ego omittere non debeo pro mea fidelitate jam promissa , ac debita tanto viro. Sit itaque et iste tertius legendi modus
Fundantur autem hujusmodi tres lectiones variantes in illis duobus parvis signis, quae in eX tremitate quartae linee apparent, et quae nos legimus v juxta naturam antiquae Scriptionis quae aliquando invaluit designandi V ea formae cum enim illa duo signa , Seu parvi characteres accedant ad similitudinem duarum Jodri, quae sunt abbreviaturae nOminis Domini mr', vel )ans, imo si sint tres Mysterium Sacrosanctae Trinitatis designant contra ipsos met Hebraeos id negantes; hinc Doctissimus Vir et hanc secundam dedit lectionem . Forsan vero tertiam ratione 'IV, quae est abbreviatura Dan, , benedicatur. Cum autem non fuerit rigidus observator Haehraei Canonis de non dividendis dictionibus ab una ad aliam lineam , hinc nostri muneris est ad majorem intelligentiam restituere lectiones juxta dictum Canonem iet cum fractio Canonis aequaliter se habuerit in illis tribus , una restitutio sussiciet pro omnibus tribus. Sit itaque ista
Latina autem versio juxta triplicem lectionem est quae sequitur ab ipso-met donata
32쪽
Messias reae oenit in Pace , et propterea homo in ejus nomin)st vel in nomine Iehova , vel benedietus ) vivit. Vel juxta distributionem linearum jam traditam, ac harmoniam interlinearem , ut omnia facilius possint commensurari.
MessiaSpace in venit rex homo propterea et
Quoad vero faciem B , in qua uno tantum modo legit tam 9, quam tu , seu illos duos characteres a lateribus vultus imaginis , nempe per Aet per uti posuimus ; pariter uno tantum modo interpretatur ut ssit littera initialis του Dominus , vel , et ci)I,N Detis, vero pro τω I e' J Sus , contendenS, ultimam litteram το nempe procuIdubio vel fuisse male impressum, vel corrosum . Et sic illos duos chara.cteres uno tantum modo Vertit nempe Dominus Jesus, vel DeusNesus. Licet mihi non omnino placeat , tanti Viri , et quacumque laude majoris , mihique et amicitia, et Religionis vinculo conjunctissimi, sententiam censere nolo . Lectores eam cum noStra comparent; eX argumentis , quibus nostram munivimus, probe perpensis , quid altera valere possit, sacile eX putabunt.
CONCLUSIO ET ALTERIUS SUPER EODEM NUMMODISSERTATIONIS PROMISSIO.
Iaec habui , quae de Nummo ad explicandum mihi proposito dicerem, detractis ut ab initio scripsi parergis omnibus, et ipsis quoque ornamentis, quibus Antiquarii solent suas Dissertationes decorare. Si alios consulare ausus sum , nec modestiae jura transilii, nec mihi oggerere quisquam poterit illud grecum is μεν ράδνον , μιμνεισδ αδδε χαλεπον se de penu quippe meo non pauca protuli. Addam mihi breviter, quod altera Dissertatione latius disputabo : Nummum hic videri adulterinum, et recentem , licet a pluribus in Anglia antiquissimus sue-
i vel in nomine ejus, vel benedictus
33쪽
rit iudicatus: Horum potissima ratio est, literarum Hebraicarum rudis forma, qnae Hebraicae Scripturae veterem barbariem videtur demonstrare . At levissimi ponderis hujusmodi argumentum existimabunt, qui es. figiem Christi in altera facie Nummi observaverint : Etenim ea, reno vatarum Artium , az probe eXcultarum aetatem arguit, ac satis induis strii , doctique Sculptoris manum poscit. Quae contradictio plurimos alios Nummos , Hebraice, Graeceque inscriptos convicit spurios , uti notum ex historia Numismatica . Si usuram vitae nobis dederit Deus, criticum hunc laborem absolvemus, et officinam ipsam , unde mala merx erupit, indigitabimus. Et quoniam Hebraicae linguae provinciam adornare studuimus semper ae studemus, criteria dabimus indubitata, per quae adui terina monumenta hujus generis a genuinis discernantur . ἔ
35쪽
Non me latet, Numismata plura huic nostro similia , et ferme ge.
mina in asservari . Pingonius in libro de Sindone Evang. unum aereum dederat: alterum argenteum in Sardinia inventum po Midebat paucis ab hinc annis Ρ.Hyacintus Hint E Ordinis Praedicatorum , Sacrae Scri plurae et Linguarum orientalium ea in Insula Professor . Hoc modulieSt aliquanto majoris , quam nostrum ; argenteae autem literae totidem sunt, eodemque ordine per lineas distributae ; verum aliquae paulo ma gis, aliquae paulo minus evanidae, quam quae in Corcagiano ; In perimetro.am xus est uncus item argenteus , ut collo posset appendi . Explicatio Hintgii sic se habet o Nel dritto : , ed ii busto det Salvat Ore : nel ro vescio in )3 P ci Iesu 'sa za,t Q NI 'bu r i u , Messias Rex ve. nit in pace, et lux de homine facta est Vita ,, Curam, tempuSque impend re ad eam examinandam ineptum foret, cum eadem sit ac data a Rev. Doct. Hales, vel etiam Rev. Doct. Hincks , quasque ad criticas leges jam appendimus. Falsum penitus est, quod, nescio quis jactavit, Dissertationem ab Hintaio fuisse editam ad rationes suae interpretationis deducendas . Quippe Nummi utramque faciem sculptam dedit ad ornamentum Frontis, seu Tituli libri sui super Psalmo 6 . Exurgat Deus &C., vel 68., nempe n
juXta enum rationem hebraicam , et in praefationis sine, tamquam notulam , subjecit interpretationem modo eXpOSi tam . Aereum tertium Numisma servat inter Sua Numismatica cimelia Do.ctissimus P. Magister Dominicus Lucchesi Augustinianae familiae , Theologus Bibliothecae Angelicae, cujus eloquentiam, ac scientiam in lectionibus Sacrae Scripturae qualibet Dominica die Roma admiratur . Qua est humanitate mihi illud ostendit, reperique characteres valde detritos, et alicubi penitus abrasos . Foramen, quo prope ambitum hiat, imperite factum, ut collo appenderetur, literam o abolevit, quae est secundΔprimae lineae Inscriptionis .
36쪽
Haec tibi, Lector, eX ponere visum est, ne me putares nescium eruditionis ad nostrum Nummum pertinentis . Sunt enim qui te de aliquare disserentem et putent, et vulgent indoctum, nisi quotquot Auctores aliquid de illa attigerunt, enumeres . In alia Dissertatione , quam pro misi , originem , et usum horum Nummorum ostensurus Sum : satis hic dictum esto , uncos , et soramina ad illos gestandum facta fuisse. Solo nis mos fuit, et viget adhuc , devotionis gratia , Reparatoris Jesu em-gies sanctis verbis insculptas insantibus, Sibique aptare ante pectus ; Judaeis praesertim id Christianismi suscepti argumentum erat , et commemoratio . E nostris aliqui indocti tamquam amuleta habebant, ac majori veneratione prosequebantur, prout charaetere S minus uSitatos, ac notos exhibebant. Ingens quaestus artifices perpulit ad hujusmodi mercem multiplicandam , et ejus antiquitatem mentiundam .
37쪽
XXXIIUDICIUM OPERIS EPISTOLA CONTENTUM .
Cum Illustrissimus , ac Reverendissimus Dominus Josephus Atrenta Episcopus Savonensis &c. Praedicatorum ordinis curam eo tempore gerens , libellum mihi tuum Adm. Rev. Pater Thoma Borgetti , de Numis.
mate Corcagiae reperto , latino sermone descriptum perlegendum tradidisset ; illum ea , quae tradentem deceret , veneratione , ac reverentia suscepi. Eumdemque animi summo studio pervagatus, in id sane operis incidisse me judicavi, ex quo cum Fidei puritas incrementum, tum etiam Litterae uberem fructum reportaturae viderentur. Scatet enim undique copia quadam ac varietate Doctrinae , rerum que Hebraicarum , et Antiquitatis notitia redundat , ita ut utrum mole minus, aut magis eXcellentia praestet , non facile arbitrer posse judicari. Quamobrem opusculum ea, quam non quivis illico suspicetur, voluptate perlegi, idque cum tui causa , tum etiam mea . Sperabam enim fore , ut nonnihil ab eo esset expectandum, e cujus Doctore talia, ac tanta eSsent conSequuta. Te enim, uti Scis , cum omnium bonarum rerum , tum maXime PhiloSOphici , Theologici, eruditorumque studiorum auctorem Semper ac Praeceptorem habui . Verum , ut in opella tua , e qua digredi incaeperam, conquiescam , illam Sane ego eorum librorum numero , in quos Salomonis
dictum cadat vases SV ' an Mn n) didici 'm 'msn lubenS accenseo , nihilque ea fieri posse existimo vel ad claritatem styli illustrius , vel ad propria excogitanda subtilius , vel ad aliena lacessenda modestius.
Fr. Augustinus Caribaldus Ord. Praed. S. Theol. L. ac Heb aicae EruditioniS φιλος
38쪽
Ex commissione Reverendissimi P. Procuratoris Generalis , ac Pro-Vicarii Generalis Ordinis Praedicatorum Fr. Mauritii Viviani , Dissertationem De Nummo Hebraico &c. Fr. Thomae Mariae Borgetti S. Theologiae Magistri , ac Linguarum Orientalium Prosessoris , non legi modo, sed pluries relegi, ac meditatus sum: nullum enim scriptum mihi potest esse acceptius quam illa, quibus aliquid novum, ac non publici saporis de Hebraicae linguae mysteriis contineatur . Jamdiu est, quod in hac Philologiae parte desudo , atque in ejus mysteria penetrare nitor; at viX in nuperis Scriptoribus bonae frugis aliquid reperio . Agnosco autem hoc ex libello florere adhuc in meo Ordine Sancti Idiomatis peritiam; et gaudeo inde me plura , ac non obvia didicisse . Nummus equidem optime
eXplicatur , magna , et Selecta eruditione ; interpretationeS caeterae modeste , at solide refutantur : nescio quid amplius ad Dissertationem ornandam addi posset. Datum Romae in Conventu nostro S. Sabinae die I9. Novembris I 82D.
Fr. Ioseρh Vincentius Maria Tarsoni Ord. Praed. Sacrae Theologiae MagiSter , ac Coenobii Saabinae Prior.