De nummis veterum hebraeorum, qui ab inscriptarum literarum forma Samaritani appellantur, dissertationes quinque : cum tabulis aeri inscriptis : accedit dissertatio de Marmoribus Arabicis Puteolanis

발행: 1709년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DA NUMMIS SAMARIT. 97 attinet, in Nummis tam Tuis quam meis signatam , eam ubique legi.

ANNO SECUNDO , QUA

TO, &c. existimas ita ut annus ille ab initio Principatus Simonis supputetur & cum hujus fine desin/t. At observare Te velim in Nummis non

legi anno secundo Simonis, sed c demus hoc anno secundo. Quod profecto nullum certum characterem temporis designat: nec enim cum lego, anno siecundo vel quarto , inde licet colligere sub cujus Principatu nummi cusi sint. Adeoque videtur si tua stabit sententia o addendum fuisse Simonis, ut plene legatur amno secundo Simonis. Ita etiam I Macc. U. 6I. . t Vt V anno striino non simpliciter, sed addito) επιA Simonis Ponti cis Maximi:

vide dc c. I . 27. Ideo autem annum inscripserunt nummiS, ut aetaSeorum Pateret, quae Patere nequit, nisi constet unde aerae origo sumi debeat. Dices, non nisi sub Simo-- . G ne

202쪽

98 A. RELAND. DIssERT. III. ne cusos esse Nummos, adeoque certam eam aeram esse; & si anno quarto vel quinto legatur, sine dubio id de Principatu Simonis intelligendum. Verum hoc est, num sub solo Simone nummi culi sint. Et quid si hoc concedam, certe Simon suo tempore id praevidere non pol rat , neminem e successoribus suis nummos percussurum. Si autem illud merito sperare poterat , ab

aliis post ipsum qui imperii habenas flecterent , nummOS esse cudendos, quomodo illorum nummorum

aetas a suis poterat discerni, quum vagus istiusmodi titulus aeque imperio successoris quam suo convenire posset 8 At & mea Epocha, quam

bet additum terminum , unde duci potest. Fateor, at ea certa est, Rita sine ulteriori additamento solebat usurpari, uti ANNO I72. S c. X. Ma c. I . I. S in iis libris passim.

Sic in Nummis Tyriorum, AntiO-

203쪽

DE NUMMIS SAMARIT. 99 chenorum , Damascenorum , anni tantum notantur, quoniam illae Epochae notae erant , de quibus accuratissime Eminent. Norisium egisse non ignoras. Objicis mihi, Vir Ueleberrime, NummoS duos, quorum unus eXpresse haec verba referat naπANNO SECUNDO, altera: κι- , ANNO QUARTO.

Quae si ita se habeant, frustra me I uae lententiae oppono. Sed nec meus nec Tuus nummus, in quo id exh1bitum reris, integer est aut omnes literas repraestentat. Μeus ha-

quod explicari potest, ANNO TRECENTESIMO. . . .

Nec video, quid obstet. Tuus, nil nisi ' π, &: plane aliuS τυπου est, ac meus : quare desectus unius ex altero nequit suppleri. Adeoque quum multae literae deficiant, non nisi conjecturis locus est, quae mihi tantae esse certitudinis non videntur, ut iis hypothesis maximi momenti, de Nummis sub

G a sol

204쪽

xoo A. RELAND. DISSERT. III.

selo Minonis Principatu apud Hebraeos cussis , inniti possit. De altero nummo in quo legis--, simo quarto , quique idem est cum meo primo , in quo lego, anno 22 , egi in dissertatione mea I p. 26.8c cur unamquamque literam ita legerem, aperui. Utinam nobis plures hujusmodi nummi ad manum essent lcmagis integri, qui me cogerent sententiam meam mutare ob amorem veritatis. Promtissimum me videres ut qualescunque conjecturas meas

missas facerem & aliam hypothesin amplecterer. Sed, ut quod res est, libere dicam nondum video satis commode alia via, ac ingressus sum, Nummos illos, quos habemuS, CX-plicari posse. Transeo ad aliam faciem Nummi mei primi, quam legis , unius literae disserentia a lectione mea abscedens ira Nirea, Liberationis nonis, ego luci Liaberationis a Graecis. Laudat talem

Nummi Samaritani Epigraphen

205쪽

DE NUMMIS SAMARIT. Io IRev. P. Hardumus, qui Plane eandem cum Tua sententiam fovere videtur, sic. legendum irae P Rr Redemtionis Sion , & Nummos omneS sub Simeone cusos : meminit enim solummodo horum annorum Nummis inscriptorum, anno I, anno II, auno III, anno IV. M in memoriam arcis liberatae illos cus S arbitratur. En ipsa ejus verba e Chronologia Vet. Tes. pag. 21 . o Ttim haec autemri arcis liberatio de qua I. Macc. QI3. I. tum libertas Hierosoly- is morum accepta anno superiore,, con signata in Nummis est cum hac , , tergemina Epigraphe , Samariticori charactere, quem nos Hebraico re- , , praesentamus. Π n, LI-

,,ro quadrupliciS nota anno L. anno II. anno m. anno IV. qui Num-

,, mi in multis hujus civitatis cime

206쪽

Ior A. RELAND. DISSERT. III. a,liis adservantur. Sunt 3c iidem a- ,, pud Kircherum nostrum tomo 2.

, 9 . LOI. cum Simeonis nomine,

as non Samuelis, ut ille credidit. Pa a, gina quoque I Oa. qui prior est, ,, Ut & alter eximius e Cimelio D. ,, Foucauit diserte habent in antica , Parte hanc epigraphen, SIMEON

M PRINCEPS ISRAELIS

, , Samaritico charachere.,, Ibidem pag. Io I. cum Simeoniso nomine botrus est symbolum vi- ,, neae Engaddi : uti deprehendimus in nummo Herodis Ethnarchae, ,, sub quo natus est Christus Serva- ,, tor. Huc usque Harduinus. Eandem sententiam ampleXUS etiam Videtur Vir admodum Rever. & Celeb. Cramerus, magno rei publicae literariae damno vobis nuper ereptus, in opere posthumo, cui titulus, Theologia Israelis lib. II. c. I. pag. 2O9. Aeram in nummis occurrere scribens

lint ΘΗD VINDICATIONIS

207쪽

DE NUMMIS SAMARIT. I 3ZIONIS , & illam initium caperea vere anni III, quo Simon arcem Sionis occupavit: at aliam Epocham, quae hanc anni spatio praevertat, in Nummis notatam hoc titulo ni vn p

SOLYMAE, exordium sumere ab autumno anni I7o, quo Demetrius Syriae Rex Iudaeos a tributis liberos Pronunciavit. Verum haec nimis subtiliter mihi distincta videntur, quum duas Epochas viae anni spatio divisas in Nummis occurrere non Videatur probabile , quae summam inducerent confusionem & quarum alterutra facile carere possent. Tota nostra disputatio hic de litera est, quam tu pro S habes, ego pro P. Ais Mem& in scriptis & in Nummis habere hanc sormam Scripta quod attinet , iis vix certo uti aliquem posse ut Nummos explicet ubique, ipse declaras p. 77 scribens Tau in Nummis ut X, tu Codicibus autem scriptis

208쪽

Io A. RELAND. DISSERT. III. st pingi: unde differre nonnunquam formas literarum Samaritanarum , uti in Codicibus scribuntur, ab iis, quaeNummis imprimuntur, liquet.

Addis in Nummis Guem hac forma pingi. Equidem illos Nummos

non vidi, sed εκτυπα eorum quae vocem adeoque Mem in sine eXhibent. Valde autem diffido plerisque Nummorum ectypiS , qua saepe ut hypothesi Scriptoris inser-Viant, a genuina forma literas deflectunt. Quare nec ipse Nummos Samariticos a me dissertatione prima exhibitos, pingere volui, sed artifici dexterae Lectissimae Wildiar, & illa λτυπα caelatori, commisi , ne hilo quidem mutato. Quum autem

de nummis Κircheri & Villat pandi

mihi idem non constet, malo quam ex iis formam literae Mem talem & nunquam aliam credere, quam vulgo in Scriptis SamaritaniS con

209쪽

DE NUMMIS SAMARIT. Io Villat pando & Κirchero exhibitis mem in vocem invenio hac se ma quae facile in scriptionis cominpendium 3 hoc modo pingi poterat, uti sere in Nummo meo primo Msecundo conspicitur. N am ut benerem aestimemus , si in forma literae

Mem uti a Villat pando & Κirchero pingituro ductus quadrati paululum rotundentur, eadem forma, aut

certe non multum diversa ab literamem , uti in Nummis meis exhibetur , resurget. Adde quod pro Za-de pro qua Tu eam literam habes vix videatur haberi posse, si scripta

alphabeta sequamur ; nam ea Zade longe alio modo exhibent, uti ex Alphabeto Cl. Bernardi & aliunde liquet. Possem & hoc addere, vocem Vindicationem , quum Judaei hanc vel illam specialem gentis suae vindicationem innuere volunt, additum sibi ordinario habere illud a quo erant liberati, non rem quae vindi-

210쪽

xo6 A. RELAND. DISSERT. III.

iis) aut circumstantiam notabilem, qua illa liberatio ab aliis dignoscitur, ut UT O Liberatio Mor-dechaei. Juxta hanc formam commode se mea lectio componit, mi- dicatio a Graecis : nam ita in libris Maccabaeis illud a Graecis significanter legitur; qua ratione haec vindicatio ab omnibus aliis discerni poterat. At lys n MI Liberationem Zionis quum lego , ambiguum esse posset, num liberationem a Zione vel ejus incolis, an vero Zionis, intelligere debeam: nam sic ci Suuti modo vidimus , Vindicationem ab Enno, non ipsius, notat. Verum , quia & Nummi esse perhibentur cum Inscriptione

RAEL licet ipse eos non viderim& propterea dubitem de vera lectione, in qua adeo variare viros doctos

SEARCH

MENU NAVIGATION