De nummis veterum hebraeorum, qui ab inscriptarum literarum forma Samaritani appellantur, dissertationes quinque : cum tabulis aeri inscriptis : accedit dissertatio de Marmoribus Arabicis Puteolanis

발행: 1709년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

mos & trivisti ipse & possides : sicut jure merito Cimeliarchio publico

Te praepositum urbs Tigurina voluerit. Extant apud Goligium in Numism. Insularum Graeciae aliquot Nummi, qui amphoram eXhibent, vini feracem regionem indicantes &supra pendentem uvarum botrum, folium vitis, hederam vel simile quid. Vide & Cl. Begeri Thesaur. Bran-deb. I Om. I. P. IO. 78. & alibi. In hoc nummo non vitis solium, sed palmae conspicitur , quod Judaei e palmis praestantissimum vinum conficerent, quod Tu ex Athenaeo jam observasti. In altera facie palmam

video, & globulos , quos Tu pro

decidua Manna habeS , ego palmae adhaerere judico, quales in Nummo meo primo, secundo & tertio apparent, & in Ludolsiano ex calice eminent, & in Nummo hoc Tuo videntur ab arbore separati , quod lineae illae temporis injuria sint erasae.

222쪽

H8 Α. RELAND. DISSERT. III. aut fasces salicum. Vide, Vir Celeberrime, an non in ipso Nummo pro calicibus, balani tales duae, utrinque pendulae, possint substitui, quales in Nummo Wilhelmi ΙΙ. exhibet Paruta in Sicilia, quae ad suppositum fere solum pertingunt, &quae in Nummo meo primo & secundo apparent. Quod si linearum superstitum ductus id non patiantur, sint Calices duo: non refragor. Deliteris utrique faciei inscriptis nil certi assirmare valeo. Si omneS extarent, aliquid tentari posset , nunc incerta videntur omnia. Videor mihi ab una parte legere annum cum literis tribus numerum indicantibus & n ; ab altera luci, a Graecis ut in Nummo meo primo: sed cum reliqui characteres desint, & ipsi

obscure extent, malo Plurimam Tibi salutem nunciatam vult

Spectat. Wildius, & Lectissima Filia ejus Anna Maria artifici virgini Annae Waserae , de quo nobili puella

225쪽

DA NUMMIS SAMARIT. II 'rum pari, si artificium pingendi spectes, an haec vel illa prior sit, jure merito dubites. Orbis certe utrique non parum debet, quod illarum auxilio hi nummi Orientales lucem adspiciant. Lusi aliquando quibusdam Elegis & depraedicavi artificem illam Wildianam dexteram , quos Tibi mitto , ut quidpiam minus serii argumenti gravioribus curis Tuis interponam. Vale, Vir merito Tuo Celeberrime, &diu vive ad Athenaei patrii gloriam de vera: Eruditionis incrementum. Scribebam Trajecti ad

Rhenum. v. Non. Maj. CIPI DCCIV.

226쪽

ELEGIA I.

Artifici dexterae Pulcherrimae Virginis

MARIAE UILDIAE,

lextera, quae nitido describis

marmora caelo,

Et digitis animas aera vetusta tuis, Docta rudi tabulae varias inducere formassNec minus in Lyricos ire parata modos, Dextera, quam Cytheraea suae componere vellet,

Judice me , poterat praeposuisse

suae.

Quid non vestra domus, quid non tibi patria debet , Nobilior meritis utraque facta tuis

227쪽

Dextera dilectum coelo latura pa

rentem ,

Cujus ab artifici virgine crescit

Tu rigido Divum simulacra effingis

in aere somnibus ut pateant, quae Patu re tibi. Tu Venerem pingis, qualem si cernat ApelleS, Non minor est ars haec , diceret,

arte mea.

Hac facie mea Diva suis emersit ab undis, Et strinxit fusas per sua colla co

Munere virgineo Cyanos , viridesque Smaragdos Asfixas digitis,Roma superba, tuiS; Et vestris olim suspensa monilia collis Gens Asiae,& rubro proXima tumba mari, Insertumque Diis varium spectamus AbraXan; Prisca puellari signa renata manu.

228쪽

Dextera, quae veluti Pelopis manus altera quondam In nitidum verti tota mereris e

bur.

Hei mihis quid voveo P nec enim formosior esset Quae Libycum superat laude nitoris ebur.

Articulis candore tuis purissima cedunt Marmora , vel Pariis eruta saxa jugiS. Illa quidem, laeto venas suffusa rubores

A digitis vinci non doluere tuis. Hi digiti tacita sic marmora voce loquuntur)Hi facient vita nos meliore frui. Pondus iners tellure diu latitavimus

imas Quae nos visceribus condidit ante sui S.

Nec poterant prodesse atris defossa latebris eis nullum licuit saxa videre

diem.

229쪽

At nunc artifici formosa resurgere

dextra

Nos facit, & nostras WILDIA pandit OpeS. Virginei flos illa chori, quem conspicit Ya, Conspicit anusis Amstela sessus

aquis. Credibile est, ea dum tangis, Pulcerrima Virgo, Mollia contactu marmora facta

tuo.

Felicem , talis quem deXtera Complectetur, Candida perpetua dextra colenda fiderEvolat, & coelo tibi Fama acclamat aperto,

Marmoribus vitam tu dabis , illa tibi.

230쪽

ELEGIA IL

hoebe vale , cultaeque diu mihi Numina Muta, Numina cultori non satis aequa suo Ad vestra heu quoties projectus limina supplex Effudi calidas ore tremente Pre

ces s

Amatum sacrasque petens in carmina vires ρVos tamen hanc misero saepe negastis Opem. Laesa meos alio transfert patientia

Altera erit numeris praeficienda meis, Quas quoties oculis animoque puella recurrit Carminibus facilem dat celebranda viam. Quid celebrem, mea Diva, tuo dic blanda Poetae.

Copia judicium detinet ipsa

meum.

SEARCH

MENU NAVIGATION