장음표시 사용
211쪽
DE NUMMIS SAMARIT. Iorctos comperio ) illud non nimis urgebo . sed hoc potius, minus apte Liberationem Sionis meo judicio ad expugnationem arcis Hi rosolymitanae de qua I. Macc. 13.s I. a Te referri, quum per Si
nem eo tempore non arcem illam
Hierosolymitanam, sed Montem Templi, intelligerent. Fateor arX sita erat in Sione: ita Sacrae litem eum montem appellant , sed tempore Hasmonaeorum Per Sionem vulgo montem
Templi, non arcem illam intelligebant. Adeoque Liberatio ronis, juxta genium loquendi illorum temporum , Liberationem Templi, aut montis Templi significabit, non vero arcis. Ita I. Maccab. . 36. Judas purificare studens Sanctuarium μνέ
dcc. adscendit montem SION, Uvidit Sanctuarium desolatum S aiatare contaminatum. Ibi mons Sion non pro arce, sed monte Templi
212쪽
io 8 A. RELAND. DISSERT. III. accipitur , quod & sequentia ostendunt v. I. quum enim jam adscendisset montem Sionis, uti vidimus , hortatur suos ut oppugnarent qui erant in ARCE . Aliud ergo ibi arx, aliud Sion est, nec Liberatio Sionis, Liberatio arcis. Similiter I. Ma c. I . 26. tabulae aerere in memoriam gestorum Domus Hasmonaeae dicuntur assixae columnis in monte Sionis & v. Α'.ειν περιCολω των οἰγίων in ambitu Sancti Per Sionis itaque montem, montem Templi innuit. C sex autem nuspiam quod sciam Sion ibi appellatur, sed μηρα arx simpliciter, uti passim, ita & in introitu illo Si-
titulo Nummi erant insigniti quod Scriptor librorum Maccabaicorum ignorare non poterat quidni ibi saltem voce Sionis utitur, & Sionem
esse receptum memorat Z Cur arcem
simpliciter appellat, & montem Templi Sionem ' Quum igitur arcem
213쪽
Dt NUMMIS SAMARIT. IO'cem Sionem non Vocet, nec ego per Sionem in Nummis circa illa tempora cusis, arcem illam Hierosolymitanam intelligam. Nec videtur mihi ingressus in arcem res tanti momenti fuisse , ut sola aliis rebus majoris emolumenti omissis in Nummis signari debuerit. Nam jam antequam Simon arce potiretur, tam solennibus verbis dicitur I. Ma c. I S.
tes imo se septuagesimo ablatum e M-
gom gentium ab Uraeis. Tunc &mutata jam erat scribendi annos se muta : tunc aliam faciem renata respublica Judaica induerat. Ea conti
at arcem demum cepit Simon anno III. ib. v. 31. Viden' Z arx capta nondum , & sublatum tamen erat jugum gentium ab Israele. Confecta erat anno IIo lyn Liberatio a Graecis. Nam licet arx capienda restaret, ea res non habebat magnam
214쪽
x ro A. RELAND. DIssERT.iII. dissicultatem , quum arX undique
inclusa esset, sic ut fame omnes qui in ea erant , perire debuissent, uti notatur 1. Maccab. I 3. '. Fateor , diem quo arcem victor ingressus est Simon, voluit quotannis celebrari , at non propterea quod haec ei victoria tanta videretur , sed quod
ultimum hoc votiS ejus restaret, ut hostis pelleretur ex Israele I. Macc. 3. FI. Certoenim certius sibi arcis hujus subjugationem promittere Poterat. Verum si in Nummis legamus Liberationem Zionis , quis non sentit
animo suo hanc ideam obversari, eam rem maximi momenti esse debuisse, quum tamen non nisi sequela certo accessura esset praecedentium victoriarum. At si Liberatio. nem a Graecis legamus, reS maxima indicatur , R dignus nummo titulus , quo omnia gesta domus Hasmonaeae innuuntur , cui haec illustris liberatio tot hominum sanguine Parta, post Deum, debebatur. Non
215쪽
DE NUMMIs SAMARIT. HI solemus profecto, quum libertatem suam gens quaedam recuperavit plurimis ab hoste reportatis triumphis , ultimum & ignobilem respectu aliorum, NummiS aut monumentis inscribere; nec id Simonem secisse mihi persuadeo , quod fecisset sane, si Liberationem Zionis, id est, Te interprete , subjugationem arcis Hiero- sobmitanae nummo inscripsisset. Plura non addam, nec ad eXamen revocabo num, de monte, uti Zion,
satis commode dici possit, quandoquidem ea quae dicta sunt sussidere
existimo, ut videas, Vir Celeberrime , quae me rationeS in sententia mea firment. Denique de Palma, quam Nummi mei tres prioreS e hibent , hoc quoque monendum censeo, me Tibi non accedere, qui pro a i , non palma, eam imaginem habes: quod, tum eX Epistola ad me data , tum literis iis , quas ad Eruditiss. Virum Joh. Henr. Hottin
216쪽
iis A. RELAND. DISSERT. III. dederas, quasque mecum , dum in his oris esset, communicavit, Testatuere deprehendi. Quid enim palma est, sit haec non est D ' a' ea densitate ac forma pingi posse
non videntur, nec inde fructus palmae pendere tam longe Pendulo caule , nisi in agitatione ejus balani in continuo decidendi periculo essent. Et quomodo, Precor, tam compacti& rotundi fasces ita disponi circa altare Poterant , ut capita sua inclinarent , quod fieri consuevisse Judaei tradunt 8 unde spathas & ramos potius fuisse oblongioris formae Credendum est, non talis figurae, qualis in N ummis nostris apparet. Quare rami palmae non additis fructibus J ubique in laetitia leguntur ad
Tales palmae rami φρ νιφει appellantur. Quid vero Φρ ς ; Palmae ,
217쪽
Da NUMMIS SAMARIT. I I sappellant. Qualem hae figuram habuerin , Nummi plurimi urbium Nεοκορων docent: scilicet rami palmae erant, at sine fructu, dc oblongi. Fateor, appellantur &verum per necessario spadices debere intelligi, quae & ramum Se
fructum complectantur, nondum video. Hic autem in nummo non ramus solum, sed summum totius palmae cacumen si vel de infima parte fateremur non liquero cum duabus balanis ab utroque latere pendentibus uti in omnibus Nummis palma pingi solet M trunco, cujus Cortex gradus illos praesert quos in
palmis esse novimuS, certo certius
conspicitur quod pro Lulas haberi nequit, nisi quis optima Iudaeae
palmeta spoliata plane eXistimare velit :i& num credemus populo licitum fuisse ad lubitum suum palmas fructibus denudare, & summa arborum cacumina praecidere , ut inde
talis figura nascatur, quam Nummi H mei
218쪽
xI A. RELANO. DISSERT. III. mei tres priores praeserunt. Hoc enim palmae est proprium, quod si
summum trunci cacumen Praecidas , ea larικοπη arbori exitialis sit. Vide quae in hanc rem notavit Cl. Salmasius in Exercit, Ptinian. p. 934. Nuhil addo, sed ad ipserum Nummorum conspectum Te remitto. Haec si tanti ponderis Tibi esse non videantur, ut Explicationem Tuam deserere possis , de meam amplecti
quod vix sperare ausim) aliquid
tamen ad sententiae meae elucidationem conserent. Si quaedam liberius a me dicta sint, quae Te offendant, non dicta volo. Nec enim mihi propositum est lites aut serere aut fovere, sed candide veritatem indagare& inventam profiteri. Quare mihi oblatum Te gaudeo, a cujus eximia Eruditione, & singulari humanitate duplicem mihi fructum promitto. Illa quidem ingenio meo eXercendo,
di. , uti spero, inserviet. Multo
219쪽
DE NUMMIS SAMARIT . I I plura adscriberem, si ad singula Doctissimae Epistolae Tuae argumenta, ut par est , respondere statuissem. Verum & hinc, Deo v lente, aliis literis ad Te dandis miscetur mat ries : & quod rei caput mihi videbatur, dissicultates Tuas, Circa sen
tentiam meam motaS nunc examinarz
decreveram. De Nummis Tuis, pro quorum transmissis imaginibus Tibi gratias ago, haec adjicio. De secundo Tuo, qui mihi primus est.& nunc & ante fusius egi, uti & de tertio Tuo, qui mihi quartus est, cujus unam faciem qua Mannaa amphora est) singulari dissertatione explicui, alteram qua solium vitis apparet tam erudite & ingeniose in literis Tuis illustrasti . ut
plane in sententiam Tuam concedam. Ne autem videar in
Nummi Tui primi explicatione, haec paucis habe. Quum Nummus admodum sit detritus, & illa a Te exhiberi scribas quae quodammodo
220쪽
II 6 A. RELAND. DISSERT. III. in eo, licet exeso, adhuc apparent ut ipse fateris) non nimis
fidenter aliquid affirmandum existimo, sed expectandum donec huic similis alius orbi erudito exhibeatur qui clarior sit. Quantum vero licet conjicere, in una Nummi facie duos calices video , quos in fasces sali- Cum transformari non sero, quique vel abundantiae vini, vel gratiarum actionis symbola esse possunt. Malo tamen hic vini copiam designent. Quod ex iis eminet vel iis impendet oblongum , solium esse palmae puto, quod & in nummo Ludolfiano cita eum appello quod Cl. Ramicissimus mihi Cellarius illum ex cimeliis Ludolfianis se hausisse p. a.
Hist. Sam. fateatuo conspicitur calici impendens. Fructus medius inter duos calices mihi fructus palmae
sive balanus est, quam clarius in eodem Ludolsiano conspicimus. Confer hanc opinionem meam cum aliarum gentium Nummis , quos pluri