De nummis veterum hebraeorum, qui ab inscriptarum literarum forma Samaritani appellantur, dissertationes quinque : cum tabulis aeri inscriptis : accedit dissertatio de Marmoribus Arabicis Puteolanis

발행: 1709년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE NUMIs SAMARIT. 87nione digladiari. Non jam credo necesse esse descendere ad Jannum Aristobuli fratrem : hanc enim , de

qua nobis sermo est , aeram eo US-que se non extendisse opinor. Nec est quod ulterius addam praeter duas aut tres observationeS, quae cum rem Iudaicam tangant , a nostrae argumento epistolae non erunt alienae.

Attulit non ita diu Nobilissimus Vir Johannes Henricus Escherus, secum e Belgio , donum, ut febat, illustris Dani, Siclum Hebraeo charaetere, non formatum ut vulgo solent. Is habet inscriptionem M. πν, n-pri, ibi I. character paulo elegantior, quam in reliquis. a. adest Punetatio. 3. plus artificii. . thuribulum ab imo per crucem acuminatum , non autem in pedem, ut uni, desinenS. s. AmJgdalus arbor ita disposita ut flores a

foliis palam discerni queant. 6. quod praecipuum yervschataim Haheda-schaim, non hahedasicha, ut in aliis.

192쪽

Ego, ut ut num um ut inventum rein

Probem , tamen quia pro rarissimo exhibitus & ex Regis Daniae Musaeo, illud ut aenigma proponere tuae sagacitati volui. Alter etiam Siclus Hebraeus est , reliquis similis , sed qui praeter legendam vulgarem in eo latere ubi thuribulum est, adhuc ha, bet interiorem legendam seu circulum , in quo haec extant mi id haec sibi velint miror & m cum multi alii. Est qui putet an' num millesimum indigitari a GLmud Thorab, & circa A. C. Is OO. tales Siclos cusos : nec admodum refragor , tunc enim paulatim numismatica res instaurari coepit, tunc semisseculo ante capta Constantinopoli recutitorum gens in Occidensem magis quam antea concessit &Christiani fabri Judaeis dictantibus

tales fingere potuerunt numos. Tertium tandem Romanum numisma

spectat , sed quod rem Hebraeorum explicat , & ut nostri Samaritani

193쪽

DE Nu Mis SAMARIT. 89 summi Judaeorum Ducis gloriam , ita hoc ultimi Ducis fata summamque ignominiam proponit. Est autem numus Vespasiani aureus, cum inscriptione TRIVMPH. AVG. quem in Suetonio Patinus etiam habet. Talis apud nos non ita pridem venum dabatur mihique conlpectus est, quia Patino, MeZabarba, aliis explicatur: Imperator in Quadrigis,

dextra Ramum a Victoria corona tur, ante eum Tibicen, & ante currum duo. captivi, manibus post terga revinctis. In eo nihil desidero, quam quod pro duobus captivis velim unum terga revinctum , Pone- quem carnifex. Hoc ut fingam non tam discerno Oculis in numo, fateor,

sed aliqua passio id efficit, quia video ita & Josephum historicum &numum Vespasiani mirifice alium ab alio inlustrari & ut Simon Pontifex Libertatem Judaeorum restauravit. ita & hic Simon Libertatis amissae

S penitus deperditae in Vespasiani F s num

194쪽

so Io H. BAPT. OTTII EP. numi symbolum & victima existit. Totum caput a libri vo . de bello Judaico , nobis hanc rem fuse pandit, sed haec praecipue verba hujus numi quasi commentarium praebent:

Pompae autem finis fuit Capitolini

Jovis Temptum. Quo postquam veu- tum est, constitere. Erat autem ve-t- mos patrius operiri, donec ducis hostium mortem quispiam nuntiaret. Is erat Simon Giorae, tunc inter captivos in pompa tradu tus : laqueo vero circumdatus per publicum habebatur , quo eum simul caederent qui ducebant. Lex autem Romanis est, ibi necare criminum reos morte damnatos. Postquam igitur eum finem vitae habere nuntiatum, omulumque

favor secutus es, tunc hostias inchoavere. Haec Iosephus. Cujus explicatio si numum Vespasiani quod ad exitum Triumphi in morte Simonis

non eXhaurit, mutuo accipiamus ea

quae idem author ibidem ad initia seu deductionem in eundem Triumphum

195쪽

DE NUMIs SAMARIT. 9Iphum narrat, ut duorum captivorum in numo eXpressorum integram

habeamus historiam : Captivorum autem, ait, Duces Simonem is yoannem, S alios numero septingentos via ros electos , tam magurtu Ine corporum , quam pulchritudine praefantes, ilico ad Italiam duci praecepit, cupiens eos Triumpho praeter ducere. Sed manum de Tabula, video enim Epistolae me leges jamdiu praetergressum. Spectatissimum Wildium, de cujus fama , illustrissimoque Musaeo

multi nostrorum ad vos proficiscentium sermones sunt, multis nominibus a me resalutari , Teque cum ipso omnimode valere cupio. Dabam T iguri Pridie Calendarum Martii MDCCIV. P. S. Ternos quos describo numos non omnes pingi curavi, observavi enim eum qui mihi secundus cluet inter vestros ter aut quater eXta

196쪽

9r Ioia. BAPT. OTTII E P. re , & praeterea in cippis Hebraicis conspici , hos autem pinxit eruditisse sima manus excellentissimae pictoris Annae Waserae, abneptis Celeberrimi p. m. Caspari Waseri, qui inter primos est qui de numis Orientalium integro ab hinc Seculo scripserunt. Rus frater Rod. Waserus militum Helveticorum in Belgio degentium Praeco castrensis est. Illa mihi retulit se de virtutibus & artificiosa

manu filiae Amplissimi Wildii plurimum audiisse , eamque hac occasione atque hoc nomine ossiciosissima salute impertit. Numus PrimuS, quem nusquam literis consignatum aut illustratum observavi bis adpictus est, a. uti revera extat, id videlicet quod in aliquo modo exeso adhuc adparet. b. uti creditur & fingitur , qualis videlicet esse deberet,s esset integer, ubi tamen mihi ipsi in duobus fasciculis sub palma pictis non satis fit: originale enim, uti ex a. patet scutellis similius, ita autem

197쪽

DE NUMIs SAMARIT. 93 videbatur Exc. Doctori Κramero

P. m. itaque utrumque exhibere volui. Bini N. 3. signati pertinent ad Excell. D. Henr. Hottingerum, Μ dicum , quos mecum communicavit, meque altero eX iis beavit. Vidi etiam alios diversos, quOS tamen quia erant transeuntium peregrinantium , pictos habere non potui : ii tamen in mea me opinione confir

marunt.

198쪽

ADRIANI RELANDIDISSERTATIO TERTIA

De Nummis Samaritanis

Clarissimum ct Celeberrimum Virum

IOHANN. BAPTIST. OTTIUM.

Dissensis Cl. Ottii in quatuor Capitibus. Inferiptio anni secundi quare minus conveniens. Lectio'n,hub, cur minus probetur. Figura litera Mem in Nummis. Vox Sion non pro arce , fed monte Templi, aribibetur in libris Maccabascis. Num in Nummis a 36 , an Palma potius ' φοίνικες θ' βαιοι quid λ Nummi sitioni primi explicatio tentata. Lux Musa Nummo Ludo ano.

Clarissimo 2 Celeberrimo miro

JOHANNI BAPTISTAE OTTIO

ET Epistolam tuam legi libenter, '

expressas manu Waseriana nummorum Samaritanorum formas li

199쪽

DE NUMMIS SAMARIT. 9 bentissime sum conspicatus. Equi

dem non speraveram tanti fore conjecturas meas ut a Te examinari meis rerentur , nedum ut tam benigne Mamanter de conatibus meis judicares. Gaudeo multa a me scripta Tibi probari & eatenus inter nos convenire, quod nec hi, nec ulli Veterum H braeorum nummi ante Hasmonaeorum tempora sint percussi; quodque sicli isti & alii nummi literis Hebraeis quadratis in signiti, qui

magno numero circumferuntur , Ο-

mnes pro adulterinis sint habendi. Verum , quandoquidem & nonnuula sunt, in quibus a me dissentis, dc explicationi meae non suffragaris, licebit mihi, bona cum Tua venia, hic Tibi rationes illas eXponere, quibus firmari posse sententiam meam existimo. Quatuor potissimum sunt, quae T ibi secus ac mihi videntur, se Nummum meum primum, qui Ceteris est clarior & integrior, tangunt :quorum primum est , Inscriptio , Nn IN

200쪽

96 A. RELAND. DIssERT. III. In N- , Anno za , quam Tirlegis M' N mν anno , & colligis, quum in omnibus Nummis a Te visis

anno 2, , at non ultra octavum legatur , aeram a Simonis Pontificatu, vel arcis dion subjugatione, esse ducendam. Alterum est, Inscriptio faciei aversae lyn n Na P ob liberationem a Graecis, quam tu legendam arbitraris,una litera mutata lys n Ra, Liberationis ronis. Tertium, imago uni facierum impressa, quae mihi palma est, tibi abiri Lutas. Ultimum, calix alteri faciei impressus, quem Tu pro Urna Mannae habes: quod quidem hic non tangam, quoniam in Dissertatione mea secunda ad Ampliss. Wildium sententiam

meam circa hoc argumentum pluribus firmavi. Reliqua autem Eruditissimae Epistolae Tuae capita nunc praeterire constitui , ad quae majus otium nactus alias respondebo. Sed ad tria illa, modo a me indicata haec notanda censeo. Ad Epocham quod

SEARCH

MENU NAVIGATION