De nummis veterum hebraeorum, qui ab inscriptarum literarum forma Samaritani appellantur, dissertationes quinque : cum tabulis aeri inscriptis : accedit dissertatio de Marmoribus Arabicis Puteolanis

발행: 1709년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE NUMMIS SAMARIT. DScacchus prodit cap. 26. lib. m. hujus operis, Hebraica Biblia vulgati interpretis auctoritate esse Corrigenda , adeoque, cum in textu Hebraeo nummorum signatorum mentio non fiat, possemus hac sola

responsione objecta diluere. Sed singamus recte legi, probatae monetae publicae , num hoc de sola pecunia signata intelligi debet ' Ego quidem

aliter existimo. Monetae nomen aeque conVenit nummis rudibus ac signatis. Dicta enim a monendo

est, quod spectatores suos de pretio suo moneat: an id pondere de figura non perinde ac imagine fieri potest Z Denique textus quosdam e Sacro Codice profert, in quibus cait Sirius non potest significare libram, Ni quum 1 Reg. 1 O. Salomou siex centos auri Siclos dedise legitur, ut inde scutum unum conficeretur. Nec enim credibile es scutum unum 6oo auri sese, mose sua aequase. Sed nec id nos affirmamus, Siclum idem esse

94쪽

6o A. RELAND. DISSERT.esse cum libra, adeoque haec noS non tangunt, nec ullam rationem Videmus quae nos moVeat, ut ab opinione nostra recederemuS. Vale

Vir amicissime, & me, quod facis, ama. Trajecti ad Rhenum. Idibus

ADDENDUM.

Pag. 2 . ante illa verba, In Sicilia quoque Paratae, hanc periodum colloca. Inspice etiam Bernardum Aldrete in Libro Hispanico, cui titulus, Marias Antiguedades de Elpana, Africa 3 otras provincias , qui Pag. 178 nummos plures exhibet characheribus Punia CiS conspicuos, in quibus litera illa, crucis imaginem referenS, aliquoties cernitur

99쪽

ADRIANI RELANDIDISSERTATIO

ALTERA

De Inscriptione Nummorum quorundam

SAMARITANORUM.

ARGUMENTUM. Calix apertus in Nummis male pro urna mannae babitus. suam figuram urna mauna habuerit. Fuit πόμνωρ Hebr. 9. 4. ς ινθ' idem es quod αμφιφορεος , flve amphora. Tale vasan satum in Nummo nostro quarto osen sum. De usu amphorarum apud veteres varia. rugax quid λ mphora ob aures duas , dicta. Asellus quid λ Conjectura de occasone calumniae, Iudaeos innum penetrali fa- crasse LAmphora Mannae num in Templo fecundo fuerit, O quare Nummis inscripta.

mon displicuisse Tibi, Vir it Amicissime, quae de ΙΠ-

scriptione Nummorum - quorundam Samaritanorum ante biennium literis ad Te Λ datis

100쪽

A. RELAND. DIssERT. II datis disserui , est quod mihi summo opere gratuler. Versabatur eo tempore mea qualiscunque industria in scrutinio literarum , quaS NUmmi praeferebant, & labor meuS Pra cipue positus erat in indaganda characterum ratione, & inscriptionis argumento. De vase autem isto, quod impressum cernitur Nummo in serie ante a nobis exhibita quarto, negligentius quam par erat me disseruisse equidem non eo inficias. Postulabatre Vera vas adeo eleganti forma conspicuum disquisitionem singularem,S quidem eo magis quod nunqUam ab ullo Nummum veterum Hebraeorum exhibitum sciam , qui illud

Praeserret. Verum, sive occupationes meae in causa fuerint, sive mens nimis intenta literis minorem curam

imaginum habuerit , sive nescio quo fato huc usque differri debuerit mea in hanc rem inquisiitio ut plenior & consummatior Tibi traderetur;certe damnum quod negligentia

SEARCH

MENU NAVIGATION