De personis muliebribus apud Plautum...

발행: 1862년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 문학

71쪽

- s exhibet, aliquid debuit exemplo Tertiae Amiliae Africani prioris uxoris, quae diu dissimulavit compertum viri in ancillulam am rem injuriamque licet invita sortiter toleravit . Nonne Alcumena essigies est verissima et purissima matronae romanae excellentis, quae nusquam alias aeque eleganter descripta est, nequo in poetarum neque in ceterorum scriptorum operibus. Qua co siderata, intelΙigimus castos mores priorum Romanorum, amorem maritorum erga conjuges, in matres liberorum reverentiam';

novimus cur tamdiu lex divortii manserit inutilis. Sic redeuntes e bello maritos excipiebant illae veteres, Spartanis minus asperae, haud minus bellicarum virtutum hortatrices sic laetae pudicitia iniqua opprobria respuebant. Concipimus animo, quum audivi mus Alcumenam honorem illum a Romanis tamdiu matribus familias adhibitum'. Nil jam habet mirum narratio de Lucretia, de Coriolano, matris et conjugis precibus vicis. Subjiciam tamen aliquid: Matrona Romana est Alcumena, at non ea rustica quas plebeiam conditionem colit Romana virtus dulcedine quadam temperatur, quae jam excultiores mores redolet. Eam trona est ΑΙcumena, quam liberalis et elegans disciplina sorsane Graecia expetita, expolixit. Nihil illi excidit indecorum. Imago est illius Corneliae, at melior et magis ad humanam necessitatem accommodata, pro qua mori voluit Tib. Sempronius Gracchus'; et nescio an, quum Cicero fingeret Crassum, Laeliam cetera uolaminas nobiles audientem, arbitrari se Plautum audire , non modo sermonis puritatem, de qua disserit, sed et sententiarum gravitatem et integritatem habuerit in animo. At cum humanitate venit e Graecia quoque corruptela', quam Romanis insita serocia etiam in pejus vertit Astutissimae sunt

pleraeque meretrices et maxime perVersae. Fere omnes pravissi-

erga Baliscam habeat nanostrata, quamque similes sint iis quibuseum Sulpicia Hispalam excipit Τ. L. XXXIX, 12. Val. Max. VI, 7, 1. - Cl. Horat. Od. III, 6, 40, severae matris ad arbitrium etc. - Val. m. v 2, 1. - Cic. De Divin. 1, 36; lin. VII; at Max. Iv o. - Cic. Betria III, 12. . . L. XXXIX, 8. Ex urbibus Magna Graeciae saltem advenerant pleraequo meretrices Apud Livium Minia Campana est. s. versum Atranti: Ubi hio Moschis, quaeso, habet meretrix Neapolitis.

72쪽

- 60 mos sensus prae sederunt Phronesium nonne advena est rusticum adhuc adolescentem, corruptum nobilem, spoliis onustum legi narium , etsi nominibus graecis salso appellatos Romanos ii mines certe, sallacia deludens, imo communicatione sceleris matronam ad se deprimens'. on enim longe absunt Bacchanalia'.

Idem dicam de Bacchidibus, idem de Acroteleutio, muliere ad

omneS res parata, ut opes amplificet Romanae sunt illae clie

ieta, quibus meretrices potentiorum virorum et seminarum illustrium patrocinium requirunt ' Romanae illae pactiones, quibus pellices in tempus comparantur, ut videmus in Bacchidibus et in Asinaria fieri . Adde vim saepissime illatam miseris mulierculis in servitium ab amatoribus abactis. Illud etiam Romanos mores testatur, quod nulla sere sit mentio de concubinis , quae similes

sint Eeαiραι Graedorum, id est de liberis meretricibus, cum uno viro conversantibus sere uxorum jure . Contra magnae sunt par

tes lenonis, qui rarius intervenit titulis et fragmentis comoedia rum Graecarum' et multo minus habet momenti in Terentio. Apud Plautum elegantia Graeca Romanae asperitati cedit. Rus enim tempore, ne Scipionem quidem Asricanum pudebat lustra adire'. Absunt Thais Eunuchi, vel Bacchis Hecyrae, id est, mere-

Τ. L. XXXIX, 5, 6, 7 primum lectos aeratos, Vestem tragulam, etc. Romam advexerunt; tum psaltriae sambucistriaeque, etci ... coquu coepit in pretio esse. Id. XLII, 32. Multi voluntate nomina dabant, quia locupletes. qui priores Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant. Adde versum e Baeshidum fragmentis Praenestiuum opino esse cita erat gloriosus. Qui saltem de sociis dicitur auxiliares copias Romanis suppeditantibus. - rueui. Loco citato. Post senatusconsultum, biennium vixit Plautus. De Bacchanali fit apud eum menti e gr. Iul. III, 1 3 et 8. T. L. XXXIX, Isin IV, 1 et not. audet. Bibl. Lem. I, p. 224. Romae vetitum erat ne libertinae civibus nuberent. . L. XXXIX, 19. Inter titulos mediae et novae comoediae fabularum tres sunt modo Πορvo6οσκοι, et in fragmentis rarissime meretrices in prostibulis stantes nominantur, ut quae infimum ordinem habeant, et indignae sint in quibus se co

micus poeta exerceat.

Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose, Cuius lacta viva nunc Vigent, qui apud gentes praestat, Eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit. Naevius ap. Geli. VII, 8, 5.

73쪽

trices egregiae naturae et suorum amatorum amantes sisse, licet liberae, et jam aetatulae ne transgressae. Ecquam Ver ex

Plautinis, quod ad procacitatem attinet, aequat ipsa Bacchis Heautontimorumenu' narissimum suit apud Romanos, his certe temporibus, exemplum Graecae pellicis quemdam honestatis gradum usque ser antis. Non arbitror asserendam esse contra ea Campanae meretricis memoriam, quae, ut rex ere aeStimemus,

patriae suae infida est, et Hispala Fecenniae , quam Vehemens assectus eximite numero ceterarum ejusdemmodi seminarum. Tempore Luculli et Pompeii ' tantum videntur Flora et . Precia Graecarum 2iρι, mores Verius referre. Apud Plautum anima vertitur solummodo instinctus quidam sere belluinus, aut ea mollities animi quae in incultis moribus repente essiorescit. Quae enim meliores sensus prae se serunt, non artem suam libere profitentur. Captivae sunt omnes viribusque majoribus parent imo juniores sunt, et adhuc usus itae expertes. Videtur Plautus luisse nobis subjicere quasdam et forsan plerasqne tales sibi vi Sa e8Se, quum Vitam inciperent, antequam calamitatibus amictae

sensim depravarentur Ad id alet oratio Scaphae, quid sibi acciderit, Philematio narrantis. At poetae non licebat mulieremi dolis egregia in vitium delabentem coram spectatoribus ostendere . Illud vetitum est theatralibus moribus Vindicatio igitur illa

in libertatem, et illae nuptiae, nonnunquam Surpatae, SaepiS-sime machinae loco sunt, qua fabula enodetur. At meretrices consulto et cogitato bonas, nec aetate juxenili, nullas ostendit Plautus, quas prosecto non habuerat ante oculos, quaeque minus Romanorum morum rusticitati conveniebant.

Notavi, quum de Saturionis filia verba feci, miserum statum virginum, quas patrum potestas et abjecta sors ad omnes mis rias adigebat. Nonne exemplum est, adhuc rarius, flagitiorum propter quae postea Fannia lex rogata est ' Forsan in Telestide calamitates, frequentissimas Bello Punico, quum tota arderet

a L. XXVI, 34. - Id. XXXIX, . - Plut Lucuιι. Pomp. Naudet not. ad vers. 134 prologi Amphitruonis Bibl. Lematre. Siquidem e res redierat, ut gula illecti, plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem venditarent Macrob. II, 13.

74쪽

nis Maius ostendit Plautus a virgines quas induxit humiliori lueo sunt ortas. Nihil inerat comici conditioni nobilium viro

num patrum opibus et tutela protectarum, nec ut nostris te ribus amores earum dramatis materia esse poterani . Varii casus qui pauperiores manebant plus praebebant ut inde documenium traherei poeta et rem spectandam excogitarei. De seminis servientibus necesse est aliquid notemus. Vidimus quam incuriose aut quam duriter ab heris utriusque sexus ancillas habitae sint Paucissimas sunt bonarum artium cupidae, pauciores pro numero sabularum quam apud Terentium. Quod eis heri sunt truces, adeo sunt praVae Romanae atrocitatis fructus est illa stoli ditas Haliscas, lenasque, quae in Curculione partes habet, in lentia Credo tamen maxime Romanam esse et pietatem Bromiae, Staphylae Syrae erga dominas, et mansuetudinem, quam Phan strata in Haliscam prae se fert ei fiduciam qua Cleostrata consilia sua cum Pardalisca communicat. Romani, qui pro rebus tantum servos habebant, quibusque eorum vita nullius momenti videbatur, plerumque immanissimum in modum miserorum corporibus utebantur. At nonnunquam communis vitae consuetudo

insita omnibus hominibus clementia heros mox at. Inde naso batur quaedam amicitia amiliaris, tam multarum devotionum, quas in historiis miramur, causa et hortamentum. Apud Romanos servilia bella maxime nefanda exarsere apud eos plurimi servi pro dominis vitam libenter amiserunt Graeci servos lenius

tractabant, verum assiduo contemptu prosequebantur causam

rationemque oevitutis ipsius quaesiverunt eorum philosophi: deserius esse genus eorum qui ser*iebant, et intelligendi facultate, et omni virtute pronuntiaVerunt Romani, quum a jure mancipii oculos Mortissent, molliores sebant, animosque famulorum quadam aequalitatis specie sibi conciliabant uirum est illum in

sum Catonem, qui senescentes sereos Vendendos esse praecepit,

Multitudo alia civium campanorum venumdata T. L. XXVI, 16, et Id. 33: Ipsos liberosque eorum et conjuges vendendas, extra filias quae enupsissent.

Invenitur modo in Turpilio 177, Otto Ribbeck puella quas ipsa de so

queratur memo, meas fortunas, mater.

75쪽

rum filios aluisse' Quam diversitatem affectuum singulari diligentia animadvertit et expressitPlanius, in illis, quas ancillarum emisit, imaginibus.

Quaeram nunc quare minus mores sui temporis Terentius retulerit. Visus est indoles hominum univeras conceptorem amplexus esse potius quam singularum et suorum aequalium Spin temus enim qua aetato vixerit. Rus tempore, nihil ex his quas Plautum acriter pepulerant superint. Mores in perniciem ineli nati ruerant. Redeuntibus e bello Galatico legionibus luxuria incubuit, cum suo foeterum omnium malarumque artium et turpitudinum comitatu . Plurima facinora et maxime horrenda admittebantur ab omnibus. Imo medius ordo civium, intumis bellis exhaustus, jam sere exstinctus erat. Quid vero plus materiae mmico poetae, cujus juris pri ata vita praecipue est, praestat' Tum vero nihil erat commune inter consulares senatoriosquerim et infimam plebem ad omne laotium, dum merces sin

retur, paratam Majores erant nobiles, quam quos auderet aliquis aggredi. Multo ante id senserat Naevius. At 8aturiones, quum plurimi sunt, jocum effagiunt. Restabat adhuc unum, quod praeripuit Terentius, scilicet ut Graecorum sabulas, tum magis

notas, romano sermone exprimeret, in eamque operam omnem mi ingenii jucunditatem et dulcedinem insudae Laias ei

est quod id optime effecit, et per eum graeca exmplaria perspicimus, ut Rinnani mores per Plautum nobis patent.

Quae saepe laudavi supra, quaeque ex eo decerpsi agmenta notionem haud imperfectam praebent artis qua ad illas producen-

76쪽

- ι das usus est, et eum in ea re mirum fuisse si quis negaret, haud immerito iniquitatis insimularetur. Necesse est autem quaedam pr0p0nam, quibus argumentum absolvam. Antequam seramus de Plauto sententiam, praeiudicatas opinio nes excludere oportet. Meminerimus illum et veterem scriptorem fuisse et tempore rudi, quum vix nascerenturiatillae litterae, exsiI-tisse M igitur ab eo petamus quod non proferre potest, quod non habet. Scio praecipuum locum tribui comoediae quae ex ingenio ' rum humanorum descriptione nomen trahit. Illa vero tempore Plauti nondum erat Romam advecta. Ea est in qua quidquid sit ex animi personae cujusdam inclinatione oritur. At Plautina comoediae, ut placeat spectatoribus suis, mutuatur a Graecis nodos sabularum et concursationem illam actorum quam potius miran-ur inculta ingenia , in quae non cadit longior investigatio rerum lexquisitiorum Mores Romanos quoque severissimis allusionibus carpit. In ingeniis hominum essingendis non tam multus est quam Terentius, sed ea magis variat Saepe illa una aut altera linea describit, et ex praecipiti deserit. γε ut illustret, aut in ore partes agentis narrationem vel emctionem ponit, aut ad aliam personam tribuit. Ιmo sermonem abrumpit, ut spectantes alloquatur, aut edit ad rem parum conserentes facetias, ut sequatur hilaritas maxime expetita. Intelligo igitur cur Horatius tam durus in eum fuerit. Poetam, qui adeo curiosa felicitate valuit, non mirum quin offenderet scena minus sibi constans, scurrilitas dignitate saepe et gratia Vacua, libertas dicendi inaudita apud Novae Comoediae scriptores, et artis sormae quam sibi proposuerat adversa Certe credo Plautum, quam qui maxime, tam sui compotem fuisse, quum scriberet . Non autem calamum ratione quam praedicat Horatius ducebat

Est brevitate opus, ut currat sententia neu Se Impediat verbis lassas onerantibus aures

i Vide illa verba, quae licet a servo dicta, vim et elegantiam maximam habent. Sed quasi poeta, tabulas quum cepit sibi, Quaerit quod nusquam gentiun 'st, reperit tamen AEaeit illud verisimile, quod mendacium 'st. seu LI, ι, 8; secundum lectionem Ritschelii.

77쪽

Et sermone opus est modo tristi, saepe Moso, Delendente vicem modo rhetoris atque Poetae, Interdum urbani, parcentis viribus, atque Extenuantis eas consulto .

Opus erat ut omnes delectaret pervinceretque sonum theatri. Id effici non poterat, nisi plebs ipsa moveretur. Inde violatae leges adstrictioris artis et Horatianum hoc:

Aspice Plautus Quo pacto partes tutetur amantis ephebi; Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi ete. .

Nihil ait critieus de mulieribus. Non arbitror ideo ab illo exceritas suisse muliebres personas, quum ceteras damnaret Verum, quamVis observandus sit Horatius, quam proponit normam Scribendi his verbis uatis est equitem mihi plaudere, non suadebo ut poeta sibi unam faciat. Quum vix tempore Terentii ea esset humanitas, vix ita multi essent cupidi elegantiarum, ut non sine labore reduceret ad se et detineret audientes, quid accidisset Plauto si tantum doctis et eruditis probari voluisset. Non illum igitur dicemus nescivisse partes personarum, quas singeret, tutari, sed alia ratione scribendi usum esse, quam eum Sua aetaSut haberet coegit. Superest ut quaeramus nonne tamen Virtutes eximias in scribendo ostenderit, quibus meritus sit ut non apud aequales modo, sed et apud posteros commendetur. Dixi modo eum in ingeniis effingendis non multum fuisse sed saepe una aut altera linea quae conceperit descripsisse. t certe illa linea ducta est altius, nec tantum summam rerum leviter attingit. Illi verba suppetunt, quae potissimum sensuSet generi et singulae personae maxime idoneos prodant. Statim in intimum pectus ejus quem loquentem inducit penetrat, et ex ejus ore verba promit quibus mores exprimantur. Saepe etiam in servido diverbio quid sentiat, et ideo qui sit profert. Quos antequam appareant, descripsit, ut primum ipsi veniunt

78쪽

- ω coram facillime agnoscuntur. Ita est de maereta, da Phronesio, de Bacchidibus, de ceteris meretricibus in quas tam multa ingeruntur probra , quarumque oratio maxime convenit cum haessio quas ab amatoribus aut Osoribus proposita est. Ars inest

huic scribendi rationi callidissima Indo non imagines pallida et

interiae se nobis offerunt; contra, licet nonnunquam vix adumbratae, quasi prominent et illustrantur plenissimo. Non, ut citeriae a poeta motae manum artificis sequuntur, ita partes aguntur in scenis Oiνunt actae personae, neque tantum trepidatione the trali sed, si spectatorum ambulationem dicteriaque scurrilia,

quae necessitas postulabat, tolles, viventes illas affectuum proprietate, mentisque sincera notatione experieris

Licsbitne mihi dicere vitam veriorem Plautinis personis quam Terentianis amatam esse 'it qui mores imitatus sit, Plautus vix

ullo Verbo personam Inxit, quum omnes eam vulgo visam

agnoVere eique nomen suum indidere. Quid jam refert eius indolem longius explicet 'mem agat potius, et si quid paulo magis

inc insinnum risus movendi causa, poeta addiderit, manebit tamen delineata figura quae nunquam in oblivionem veniet. Id tantum erit necesse ut illi primi ductus penitus imprimantur, et ea est ingenii Plautini maxima facultas. Non idem Terentio tribuam. Dixi prius, cur mores suae aetatis effngere minus potuerit; indoles igitur suscepit exprimendas naturasque humanas potiusquam Romanas aut Graecas exemplar propius insectatus est, earum rerum praecipue delectu habito quae ad nullam gentem pertinerent. Nempe quis contendat Atheniensium mores apud

Terentium spectari posse Ideo suis personis subtilissimum quemdam aspectum dedit curiosius nonnullarum ingenia insordimata sunt ad speciem inauditam id dicam de Bacchide, quae est in Hecyra de Thaide, in Eunucho Nullam ejusmodi Plautus personam admisit. Glycerae et Antiphilae similis est Silenium: quanto vero praestat hujus imago, si ad vim respicias i Syrae et Philotidis sermonem reserunt Scapha et Philematium, sed quanto sortius quis Phronesio comparet Bacchidem Heautontimorumem, aut matronas Terentianas Artemonae, Cleostratae,

Dorippae Non infitior quin sua sint Terentio virtutes, quas in

79쪽

riores videri ei viventibus similiores esse . M autem Plautum accusabis merito, quod omnes ejus personae nimiam inter se similitudinem habeant. Hoc tamen Objecit iacus nostras illustrissimus , sed erga Plautum immanior. Sempta meretriculam videas, ait, a sene aut anu Venditam,s ab ad scenie emptam s. Nihil amplius ego ex ejus verbis addam, ut me in personis muliebribus contineam; at nullam rationem habuit morum arietatis. usquam duae Plautinae divinae sunt omnino similes. Certe idem est tela genus quam ero

vario pingitur subtemine Infinitum in modum disserenuas

spectas. Quis rem bene scrutatus, ut de lenis verba faciam, Gymnasii matrem et Cleaeretam, ut de meretricibus procacissimis, Phronesium, Bacchides Erotium, ut de amatricibus, Phile nium, Philematium, Silenium, ut de matronis, Pinacium et ΑΙ- cumenam inter se pares esse dicat Iam satis demonstravi quanium haec ab illa distaret gradus omnes cujusque conditionis

expressit Plautus summo artificio , ut vocum continuam seriem musicus peritissimus cantu reddit,

Modo summa Voce modo hac resonat chordis quae quattuor ima'.

Quid, quod mirus est in dispositione personarum uod pepse ipsas lumen habent, dum tota fabula agitur, ingenium significantes, et clarius scena quaque facientes. Ita matrisfamilias virtutes Alcumena pandit, prout res desiderat, illiusque essigies tanquam sola in sabula refulget Illo modo Bacchides, Phronesium fraudulentam artem exercent, dolos aggerentes, meretriciamque perfidiam, quaaia est, nulla re, quae animum Vocet alio adhibita, ostentavies. Nonnunquam, arietate morum 8eUtenuissima, seu maxima, imagine quodam modo exstant, et

affectuum certamine distinguuntur. Exempli causa, iliaciunt

sterque Plautus et Terentias Graeca argumenta corrumpit et contaminat; sed hic quadam, ut ita dicam, riuuitate ingenii, ille abundantia et ubertate. Boissier, uomodo Plautus transtuleri Graecos, p. 20. - ' Laharpe. Hor. Sat. I, III, 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION