De personis muliebribus apud Plautum...

발행: 1862년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 문학

41쪽

- et adulatur quanta vero ejus est Maritia, quantus dolus, quanta perfidia, quam ingratus animus, quam perversus Ut miserum Dinarchum deludit, munusque ab eo aufert Ut simul spoliat et rusticum, et militem denique ut noxit, quum abscedit Dinarchus, puerum ut relinquat, ab illo impetrare Ut sibi parat eam

fortunam, ut postea redeati

Sed tamen Cogitato, mus pusillus, quam sit sapiens bestia Etatem qui uni cubili nunquam committit suam, Quia, si unum ostium obsideatur, aliud perfugium quaerit. Ubi domi metues malum, Fugit huc ad me, saltem amicus mihi est manubiarius .

Num gratiam illam Dinarchus sperare debet asse arbitratum ait enim : operae ubi mihi erit, ad te venero. At inconsultu est. Quod ad militem spectat, Phronesium quibus praeceptis utatur denuntiat, et valde timeo ne illa Dinarchus ipse posthac exportatur

Propter hunc spes etiam est hodie tactum iri militem; Quem ego ecastor, mage amo quam me, dum id, quod cupio, inde ausero, Quae quam multum abstulimus, haud multum adparet, quod datum 'st. Ita sunt gloriae meretrieum .

Ista prosecto discipula fuit Cleaeretae cujusdam, aut lenae matri Gymnasii similis. Quod quidem haud aegre crediderim, quum impudentissima audacissimaque videatur, quumque ad pueri su positionem ita facile se accingat. Ceterum ei sua mater pem commodat, mulieris ritu istius modi rerum peritissimae Ipsa vero callidissima est. Forsan aliquid in senectutem seponet; at n0n id est proconsuetudine ordinis . Si venerit inopinatus casus, periculum est ne illarum quas dixi finem habeat praeterea me sugit qua re deinde mentem et animum exercitura sit. Illam manent crapula et vita infamis. Sunt ambae Bacchides ejusdem generis . Tam aptae sunt ad misericordia tangendum adolescentem, amicitiae recordatione,

42쪽

- 28 voluptatum illecebris, quam ad incendendum rursus senes libi dinosos. Nihil est in illis laudabile Nihil invenias, neque intelligentiam, neque dicendi leporem. Inurbana Verba prScis, 19 So tuε agnas detonδω, quae profecto mutuantur a sermone illorum quas fortunis everterunt, habent tantum in ore. Nihil eas amare testatur; corde carent. Quid dicam de Delphi, In duabus tantum scenis partes agit at indolem ejus facile defingas Assueta est comissationibus, nec perpotationes reformidat, morigera amantibus, quos curat temulentos, qu0d inde victus ei est. Qua re ei opus est 'Dicet Callidamates

Date illi quod bibat dormiam ego jam .

Aliud est ingenium Erotii. Ilia meretrix est elegantior, quae lautam sibi mensam esse curat epulasque amantibus exquisitissimas exstruit, a quibus munera exigit. . Eo ruitur quod domi discordia habitat, et festivitate, comitate sua maritum ad se trahit

Cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus ,

ait Menaechmus subreptus. At illa contra

Intus para, cura, vide; Quod opust fiat sternite lectos, Incendite odores: mundities , Inlecebra animost ea amantum. Amanti amoenitas malost, nobis lucrost 3.

Diu blanda est, grata officiosa. Quam vero cito natura recurrit, ut Menaechmus subreptus rogat eam ut placandi urgii domestici causa pallam reddat Non seminam, sed Furiam habet

ante oculos

Nec te ultro oravi, ut dares, Tute uitro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi: Mostelι. I, 4, 30. - Menaechm. I, 3, 10. Id. II, 3, 2. Recepi lectionem et dispositionem Bitschelii, ex Hermanno petitam ut quae magis codicibus mss. sit convenienS.

43쪽

Eamdem nunc reposcis e patiar, tibi habe abser, utere, Ve tu, vel tua uxor, ve etiam in loculos compingite. Tu huc, post hunc diem, pedem intro non seres, ne frustra sis, Quando tu me bene merentem tibi habes despicatui. Nisi feres argentum, frustra me ductare non potes. Aliam posthac invenito, quam tu habeas frustratuit.

Una producam tres personas inter se simillimas Fidicinam

scilicet et Acropolistidem Epidici, et Acroteleutium Militis Glo

riosi. Fidicina et Acropolistis mulierculae impudentissimae sunt, altera cachinnans quod senem Periphanem probe deluserit, altera sibi plaudens quod libertatem consequatur, et ad omnes partes agendas parata ut id sinem bonam habeat. Acroteleutium formam refert absolutissimam apud antiquos seminarum illarum tam multis artibus instructarum quas postea nobis obtulit Molerius , simulatas Occitanas idelicet, salso creditas Picardas, in scenam inductas ut stultum decipiant, et illiciant in fraudem Bellula est, adolescentula, sicca, Succida, quam lepidissima'. At res illi augenda est. Itaque in clientelam se tradidit Periplectomenis, senis istius snimet amantissimi Callidissima est inter ceteras, et aegre fert quod commoneatur

Meretricem commoneri Quam sane magni relerat, mihi clam est al

alitiam sibi gloriae vertit Mala est et fraudulenta malefaciendi cupidinem mulieribus insitam esse pr0fitetur.

Si quid iaciundum 'st mulieri male atque malitiose, Ea sibi inmortalis memoria est meminisse et sempiterna; Siniensi quid aut fideliter faciundum 'st, eo deveniunt, Obliviosas extempulo uti fiant, meminisse nequeunt .

Lustrata prior series est meretricum a Plauto depictarum. Omnes malae isae sunt illis profecto convenit muliebris indolis demnitio a Palaestrione in Milite datari omnes inter se vita vel status ratione, aut ingenii arietate disserunt, at una re sunt

Menoeeh. IV, 3, 14. - Recipio cum Bitschelio Mutos pro oeuιos. Quod rarissimum est, emendationem comprobat,eisius.' Mil. GL III, 1, 10 et sqq. - Id. III, 3. 8. - Id. id. id. 14.

44쪽

- 40 similes seu pulchro, seu deformi vultu sint, se juniores,

seu seniores, animo et corde carent.

Cor non potest, quod nulla habeti,

fili de illis aliquis Adde haec:

.... Quid id unde est tibi cordolium, commentora, obseero Quod neque ego habeo, neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri'.

Rem vero dignam ad quam attendamus Quamvis plurimis

aerumnis exatae, libertae, concubinae pactionibus adactae, serecunctae suae sortis potentes sunt; sunt sui juris. Propter indu triam, propter ipsam affectuum bonorum absentiam, contra adversas res instructae suerunt, et eae factae quae servitio se eximerent. Fortius earum conditionis, quae ad animum spectat, miseria notari nequit, et illae tres effigies trium generum praecipuorum non βuperatae fuerunt Cleaeret , Phronesium ocr teleutiUm. Quamvis autem multa isti generi mulierum exprobranda sint, non omnes ad eumdem improbitatis gradum perveniunt. Sunt quae sensus humanos servent, non quod ideo omni crimine sint absolvendae Attamen apud eas, seu propter amicitiam, seu prointer amorem , micat scintilla quaedam ignis illius, quo cordi insito, disserimus a bellitis. Quam discrepantiam Plautus a prime deprehendit, et estinxit . neque ei satis suit, si meretricem praedae instantem carminibus redderet, eique inseste et pertinaciter incumbentem. Affectus alius modi nobis proposuit. Prima apparet in Cistellaria Melaenis. Ea est quam jure Gymnasii matri et turpi Cleagretas opponamus. Non conditione sua Me nidis animus pietati occlusus est. Puella, quem ei sua socia dedit, ut ea uteretur ad peregrinum amatorem allendum ,

utque postea aetate ad senectutem provecta, ex ejus ignominia victum quaereret, lenam , licet corruptam , Venustate , a suetudine, et innocentia cepit:

45쪽

Nam mater mea, quia ego nolo me meretricem dicier , Obsecuta est, de ea re gessit morem morigerae mihi, etc.

Illam sivit arbitratu suo vivere, et pudice educavit:

Eaque educavit eam sibi pro filia, Bene ac pudice'.

Quod ei Lena Gymnasii mater, crimini vertit. Quid autem saceret Pietas eam magis quam .lucrum movet. Dictis enim Alcesimarchum insequitur , non tam quod opes ipsarum Vert rit, quam quod siliam ludificaverit. Omnia illi poti ora sunt amissione puellae quam amare didicit:

. Perdam operam potius, quam carebo filia .

At si agetur de Silenii elicitate, illam ingratiis reddet, et se orbabit bono suo:

unamquam invita, te carebo animum ego inducam tamen, Ut illud quod tuam in rem bene condueat, consulam

Dissimilis est ergo Melaenis Cleaereta et aliis ejusdemmodi, nec illi de animus est sertis, et egregius Iabe sua maculata est, at habet quoque, quod laudes. Non omnis flamma apud eam exstincta est. Natura ei est humana, et potissimum muliebris, versatilis, cerea in vitium flecti, sed resurgens pietate, et assectibus dulcibus Maxime mirum est non eam a poeta, tanquam heroice se gereret, produciam esse, neque ut inauditam adhuc sententiam tueretur Metanis secundarias partes agit, at ejus imago mirum in modum prominet. In ea Plautus se praebuit perspiciendi indoles hominum et essngendi peritissimum. Haud procul a Melaenide locum habent illa meretrices, imprudenter pravae, hoc si verbo uti licet, id est institutione puerili genere vitae, misera conditione corruptae, sed quibus humanum aliquid adhuc superest. Inducam primam omnium Gymnasium . Ex maternis doc

46쪽

- 32 mentis meretriciam procacitatem, impudentiam, amoris veri fastidium sumpsit:

Amat haec mulieri Perfidiosu'st amor. Matronae magis conducibile est istuc, mea Silenium, Unum amare, et cum eo aetatem exigere, quoi nubta est semel. Verum enim meretrix ortunati est oppidi similluma. Mihi istum hominem vellem dari: Ut ego illum versarem ilhi propter duas res illam non omnino contemnemus. Ea materque eius se invicem amant, adeo ut nolint seiungi, ne ut lauantur quidem occasione quam praebet error Lampadisci deinde Sil nium diligit amicitia sincera , quam jucundiorem etiam facit ingeniorum dissimilitudo. Sociae pallore sollicitatur, ejus suspiriis, cultu eius incompto Luget, quum ejus aegritudinem audit:

Ut mihi eaeivisti aerum 'lQuas ob lacrimas merito eximitur numero meretricum istarum animo stercoreo de quibus supra locutus sum. Philenium amorem concepit ingenuum, Verum, et ita acrem, ut imperiosae matri audeat resistere Nacta est etiam assectuum dulcedinem eximiam, ut quid sentiat exprimat:

Etiam opilio, qui pascit, mater, Hienas Veis, Aliquam habet peculiarem, qui spem scietur Suam. Sine me amare unum Argyrippum, animi causa, quem Volo .

Et alias, quanto simul amandi ardore et dicendi quanta et gantial

Acerbum lanus filiae aciet, si te carendum est. Certe enim tu vita es Mihi .

At illi deest illa dignitas inter amandum qua egregii animi dis

cernuntur. Vide exempli causa tertiam actus secundi scenam.

Cisteli. I, 1, passim. Ex illis nonnullam eisius lenae tribuit, neque rationes dat amplas, cur ita vulgatam lectionem mutaverit circumspectiorem audeticontextum sum secutus. Id. id. id IN.- Asin. III, 1, 36. - Id. III, 3 passim.

47쪽

- 33 Cito recurri ad suarum indolem, quae patiatur patris et filii turpe contubernium verbaque, quae tum profert, vitii ignorantiam testantur, indicium impersecti et abjecti magna ex parie ingenii. Quid vero Meretrix est, amans, ideoque supra ulgus imilium sui se tollens, at recidens mox ad earum opprobrium, ob leges quas accipit, aut quibus se subjici sinit lege enim pautionem quam instruxit Diabolus), et ob sensuum humilitatem in omnibus rebus quae non ad amorem pertinent. Exceptis paucis rebus eamdem sententiam seres de Lemnis lene, Phoenicio Philocomasio. Haec eum amat a quo militi s

bripitur

conqueritur mecum mulier fortunas suas; Ait sese Athenas ingere cupere ex hac domu, sese illum amaro meum herum Athenis qui suit, etc.

Verum amori impudentiam addit et fraudem. Quod Palaestrio ei

suadet ut sit, ea est reVera

Os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, Confidentiam, eonfirmitatem, fraudulentiam, ete.

Illud ipsa profitetur , jactatque artem suam sine verecundia

cedo vel decem, edocebo :Memini malas, ut sint malae mihi solae e quo superfit .

Nos amore suo Lemniselene ' mo eret, nisi esset amica servi, et nisi particeps esset cavillationum quibus Dordalus sub fine sabulae impetitur Phoenicium' vix uno temporis puncto apparet;

πιι Gι Π, i, 47. - Id. II, 2, 33. Retinui tectionem codicum sere omnium, licet aliud proponat Ruschelius. Id H, 4, 2. Substitui Meem Mecto lectioni audet Getas docebo, russ.codd. auctoritate laetus. Perea Vid. Rusin proleg ad Persam Arbitratur nomen Lemniselenis ponendum esse. Pseudolus. Vide tamen quam sacetam epistolam scribat, I, 1, 40. s. cum Alciphronis meretriciis epistolis. Et quam nobis proposuit Plautus inest gratia amoena, nimii cultus haud.expers, et praecipue voluptatum exquisita scientia, alumna Ballionis, quam summates viri delicias habent, dignissima.

48쪽

- ι ceterum hero immaniori servit, quam ut, quum cessat propter impuri Ballionis turgidas lacinias coortus risus, non nascatur tantae demissionis fastidium, et affectus vel amoenissimi hon inde polluantur. Meretrices, quas priore loco ex inventione Plautina descripsi, sere omnes liberae sunt. Hae contra sere omnes arctissimis inculis impediuntur quominus amoribus indulgeant. Gymnasium et Philenium turpissimarum matrum imperiis parent Lemniselene et Phoenicium lenonum maxime invis0rum in potestate sunt; rapta est Philocomasium, forsan propter simulatam matris inscitiam. Quaenam sui mens poetae Utrum habuit in animo nobis ostendere illas omnes, et propter bonas animi dotes, non potuisse expedire se infelici sorte An dicere voluit quantum, causa earum amoris, ipsius conditionis miseria vitietur Plautus, ut qui morum sit si idiosissimus , illa sortasse sibi proposuit. At certe talia legentis animo occurrunt, et propter ipsam imaginum et sermonis asperitatem, naturae simillimam, judicium ejusmodi colligitur. Eae de quibus nunc locuturus sum, speciem longe ab aliis distantem prae se serunt Pasicompsa et Philematium dissimiles sunt non modo Phronesio, Bacchidibus, Acroteleutio ceterisque ejusdem generis , sed etiam Phileni 0 Philocomasio, Lemniselene et Phoenicio. Eorum status minus abjectus est, sermo et

Famulabatur Pasicompsa in honesta domo Perdidit eam usus ille quo servi fiebant dominis ludibria.

Discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit Mulier, qua mulier alia nulla si pulchrior :Ea nocto mecum illa hospitis jussu suit a.

Intelligitur quomodo sibi Charini animum conciliaverit. Non

ingeniosa est, ut pessimae mulierculae quas supra nominaxi, aut quaedam aliae quas infra producam. Sed vere amat, pudice

loquitur omitto enim dicteria illa de seminis, quae presinfii

vereator, prolog. 90.

49쪽

- 35 iuio dramatici operis, Plautus per ejus os prompsit. Mihi idetur illa forsan habita nostrorum antiquorumque morum discrepantiae ratione, cum Λgnete oleri posse conferri. Se mirem in modum lacilem, et ingenue nec injucunde superbam, ob dis ciplinam quam edocta est, praebet:

Facere eertum 'st, Pro copia et sapientia, quae te velle arbitrabor. Namque edepol, quidem, mi senex, non didici baiulare. Nec pecua ruri pascere, nec pueros nutricare. De lanificio nominem metuo, una aetate quae sit L

Vide ut respondeat ad ea quae obscure, pro sene dissoluto, proponit Lysimachus

ovem tibiee illam dabo, etc. Eam si curabis, perbona si tondetur nimium seite'.

At Pasicompsa:

Honoris causa quidquid est, quod dabitur, gratum habebo.

Error ejus pauis infra consessioque amoris exemplo esse olerio potuerunt:

Eeastor iam biennium est, quum mecum rem coepit. Nunc, quando amicum te scio esse inius, indicabo. Et inter nos eonjuravimus, ego cum illo, et ille mecum, Ego cum viro, et ille cum muliere et nisi cum illo, aut ille mecum Neuter stupri causa caput limaret .

Alia est Philematium. Nemo infitiari potest quin placendi siu diosa sit, et cultus elegantis cupida Curiosa est sui vultus suique habitus

Contempla, amabo, mea Scapha, satin hae me vestis deceat; Suo quique loco, viden capillus satis compositu si commode A. Me re in i I, 9, 21. id id 26, 2 , oeillam pro amittam recipio cum plurimis codicibus.- Id. III, 1, 35 3 et sqq. Quartum ex his delet Bitinaelius Ambrosiano eodie laetus, retineo cum plurimis M. Mosisu. I, 3, 10 et 07.

50쪽

- 36 Ei arcula est ornamentis plena ceru8Sa, pigmento utitur, et, si quis illius armaria recludat, in eniat certe omnem illum mundum muliebrem quem ex ordine recenset in Epidico Periphanes

Tunicam allam, tunicam spissam, linteolum caesicium, Indusiatam patagiatam, callulam aut crototulam, Subparum, aut subnimium, ricam, ba'ilicum, aut exoticum, Cumatile aut plumatile cerinum aut melinum Ierrae maxumae i.

Quis vero non ei ignoscat Id enim unum quaerit ut a Philola chete ametur:

Tibi me exorno ut placeam .

Grata est quod ab eo est libertate donata Addam hoc eum amat et vere amat. Sin aliter, qui resisteret persidis adhortationibus Seaphae. At illi uno verbo comprimitis

Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: Nec recte si illi dixeris, jam ecastor, vapulabis .

Quae verba reperit, ut mutuum am0rem Philolacheti testetur, simplicissima sunt; sed quid amplius desideres '

Lubet et edepol mihi tecum, nam quod tibi lubet, idem mihi lubet, Mea voluptas. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere '

Pasicompsa amica est ingenua, haec amica elegantior. Deest utrique pudicitiae venustas, et ideo forsan de decore aliquid tollitur Quis vero contendere audeat non illis esse leporem nescio quem, dignitatem quamdam qua omnino secernuntur a mulieribus quae nomen idem habent meretricum aut concubinarum illarum etiam quae proxime in hoc opusculo equuntur. Hae nunc castae mansere inter plurima vitae pericula, Casina scilicet, Anterastilis, delphasium, Planesium, Ampelisca, Palaestra. Casina, in ea sabula quae propter eam titulum habet, ne unum

Epidie II, 2, 46. - Mosteιι. I, 3, 135. - Id. id. id. 82. - Id. I, 3, 13 et 145.

SEARCH

MENU NAVIGATION