장음표시 사용
11쪽
RES est inter medicos satis nota, morbos quosdam natura sive causa proX- ima diversos, externa tamen facie, sive symp- tomatis, adeo similes esse, ut alii ab aliis difficillime internoscantur. Cum autem morbi natura diversi remedia diversa, quandO-que etiam contraria, postulent, summi est momenti ut medicinam facientes morbum quemque, a quoVis alio, certo dignoscant. DuΜ medici vero, in ipso artis usu Versati, de morbis distinguendis saepe incerti sint, merito queruntur, in scriptis de re me dica, non semper inveniri quae hanc ambiguitatem solvere valeant. Saepe quidem observatum est, descriptiones, sive historias, A uua9
12쪽
Vas Vocant, morborum, in scriptis medico rum reperiunda8, Plerumque mancas et im
persediάs esse ; et nemo est, Ut opinor, qui non facile agnoscat, historias morborum pleniores, magis eXactas, et characteribus melius distinctas, quam quas adhuc habui
mus, desideratas esse. PUTARUNΤ quidem multi, medicos veteres Graecos et Romanos, in observandis et notandis morborum phenomenis, diligentes et solertes fullse, atque in horum s 1iptis historias morborum complures quae nobis utiles esse possint exstare. Mihi vero videtur vel ineptam et superstitiosam antiquitatis venerationem, Vel quandam eruditionis Ostentationem, scriptis medicorum veterum in hac re aestimationem nimiam conciliasse. Minime
quidem dissimulandum, in scriptis illis quaedam quae morborum characteres vere delineant subinde reperiri. Quae autem ejusmodi ibi occurrunt, quantum UnqUC a recentioribu8 aestimata, parum profecto nos docuissent,
13쪽
docuissent, et attentionem nostram penitus fortassis effugissent, nisi res caedem nobis ex propria observatione prius innotuissent. Revera, neoterici libros veterum raro, ad primam rerum notitiam comparandam, CVOl-Vunt, sed plerumque, ut propria tantum in Venta et observationes horum autoritate suffulciant, perscrutantur. Mihi quidem persyasum est, vel historias morborum plerasseque, quae in scriptis veterum jam inveniuntur, ad morbos regionis a nostra plurimum diversae pertinere, ideoque nobis Parum Utiles esse; vel scripta eorum adeo mutilata et corrupta ad n OS pervenisse, ut ad usus nostros Parum conferre queant. Fatendum sal tem, notitiam morborum ex scriptis Veterum hauriendam multo minorem esse, qUam qua
opus est ad illam, de qua diximus, ambigui
NΕc nisi sero admodum et lente ad hane
rem eXpediendam progressi sunt recentiorCS. Seculo enim decimo sexto, Galeni sequace8,
14쪽
in instauranda veterum doctrina, tanta cum laude versati, in horum scriptis explicandis et illustrandis fere solum occupati; parum Omnino ad emendandam vel amplificandam morborum historiam contulerunt. NEC ejusdem aevi medici chemici, Gale nicorum adversarii acerrimi, in illa re plus fecerunt. Medicamentis enim inveniendis, et promiscue adhibendis, solum intenti, a morborum studio hominum animos Pror
HINC quidem factum est, quod ab instauratis literis seculo decimo quinto, usque ad
tempora Sydenhami, nullae fere morborum historiae plenae vel accuratae conscriptae sint. SYDEN HAΜ 18 vero, sagacitate et judicio quibus maXime pollebat, majorem in notandis et describendis morborum phaenomenis diligentiam adhibendam esse protinus sensit, et in hunc finem ad sedulam observationem se accinXit, qua plures tandem
15쪽
iet meliores, qUam antea quisquam, morborum descriptiones protulit. AD hujus exemplum, et ad normam methodi, per observationes et eXPerimenta, Philosophandi, tunc temporis invalescenti8, CVenit, ut ab eo tempore plures medici, in historiis morborum augendis et accuratius red- depdis, operam collocaVerint.
A tempore igitur Sydenhami in hac re multum laboris nec frustra impensum est;
rem tamen minime adhuc absolutam esse censeo. Multa parum accurata, mUlta er-
Tonea, multa denique prorsus falsa, historiis morborum, quas jam habemus, inesse, novit quisque in his aliquantulum Versatu8; et novit etiam ex variis causis haec vitia subrepsisse. Scriptores enim, alii ad theorias sibi placentes stabiliendas, alii ad fidem remediis ab ipsis sive inventis sive multum laudatis conciliandam ; vel veritatem, praeconceptiSOccaecati, non percipiebant, vel etiam fictis
16쪽
et falsis corrumpebant. Plures, re omni quovis modo mirabili capti, quod ipsi facile
crediderunt, alios credere CUPIentCS, rem omnem praeter modum amplificarunt. Plures denique, ut observationibus, hodie adeo expetitis, famam sibi compararent, historias in musto fictas, pro veris tradiderunt. Haec omnia, si specialius indigitarem, de Imper' fecta hactenus morborum historia satis clare constaret; sed haec omnia impraesentiarum
Praetermitto, et unum solummodo, in h1storiis morborum conscribendis, vitium, ad rem nostram maXime pertinens, indicatum volo. MULT 1 optimae etiam fidei medici, InmOI- his observandis diligenter versati, in historus eorum conscribendis saepe nimium fecerunt. Non solum enim symptomata morbi cujus
vis semper praesentia et inseparabilia, sed
plura etiam, et cuncta quidem qUOVIS tem pore morbUm comitantia, recensuerunt. Ita symptomata rarius, nec necessario cum morbo conjuncta, et plura omnino adVentitia et fortuita,
17쪽
fortuita, notarunt; dum simul illa inusitata et fortuita ab usitatioribus et inseparabilibus distinguere penitus negleXerunt. Hinc, hi
storiam morborum plenissimam reddere conantes, quae ad distinctionem cujusque ab alio quovis conferre possent, omiserunt, immo dissiciliorem reddiderunt. Dp hacee in historiis morborum redundantia saepe conquesti medicinam facientes, pathognomonica quae dicuntur desiderarunt; hoc est, ut notentur symptomata illa PaUCa, quae cUique morbo adeo propria
sunt, ut ab illis solis quisque morbus ab alio
quovis illico et certo dignoscatur. Hujus modi autem pathognomonica in scriptis medicis nondum data, neque UnicuiqUe morbo assignata sunt ; nec, quantum Video, nisi per Nos logiam methodicam, rite insti tutam, assignari queunt. DUDUΜ quidem SYDEN Η ΑΜ Us et solerSBA GLIVIUS, quo facilius et certius morbidistinguerentur,
18쪽
distinguerentur, morbos omnes, per normam methodi botanicae, ad genera et species, appositis characteribus idoneis, referri voluerunt : Id est, ut institueretur Nos logia methodica. Hoc etiam conssilium alii sum
mae famae medici comprobarunt, et quisque, ni fallor, in artis usu occupatus factum fuisse vehementer optaret. Nihil tamen hujus modi protinus tentatum fuit; an quidem ex fructu inde capiendo parum perspecto,
an vero ex difficultate operis praevisa, non constat; sed revera nihil omnino tentatum fuit, donec celeberrimus FRANCISCUS BO-188IER DE SAUVAGES, circa annum I 732, rem aggressus sit. QUAE quidem, exeunte seculo decimo DXto, FELIX PLATERUS in morbis secundum symptomata ordinandis conatus est, qUO-dammodo huc referri possunt; conatus autem isti inconditi adeo et imperfecti erant, ut quenquam eosdem prosecuturum esse vix expectandum fuit; et revera ante Sauva- gestum
19쪽
parte prosecutus est. Haud dissimulandum quidem, PLATERUΜSAU UAGES IO quaedam iuggessisse; pauca tamen, nec fausta admodum, et quae nemini usui fuissent, nisi1 SAu-FAGESIUS, Cum meliore spe, Opus multo longius provexisset. Ips g quidem SAU VAGEsΙUs primum lente et titubanter progrediebatur; et, re iterum atque iterum tentata, non nisi post multam lectionem, et assiduam per triginta annos meditationem, Nos logiam methodicam suam, anno 176a editam, protulit. INTEREA, duo alia, in Nos logia metho dica, tentamina facta sunt; alterum a celeberrimo viro, et in distributione rerum methodica plurimum eXercitato, CAROLO a LINNE ; alterum ab erudito Profestare Gottingensi, RUDOLPHO AUGUSTO VOGEL. Aneutro tamen, utpote vestigiis SAUvAGgs II presse nimis insistente, opus multum Pro motum fuisse videtur.
20쪽
CUM de utilitate hujusmodi tentaminum. jamdudum mihi persuasum sit, simulac ad medicinae praxin docendam in hac alma Academia admotus fui, mei officii esse putavi alumnos nostros ad Nos logiae methodicae studium allicere ; et, quo facilius hoc efficerem, libellos quotquot ad id conferre possent, hic edendos, et in discipulorum manus tradendOS, QVTRVi. EX opere SAU VAGESII, aliis rebus non admodum utilibus referto, ea tantum qUae
ad genera et species morborum distinguenda8 pertinerent excerpsi, et cum his L INNAEI et VoGELII libellos integros conjunctos
edidi. AUCTOR ps hi aliquid laudis sine dubio
merentur ; quanquam enim CorUm opera, rem ex toto confecisse minime videantur,
nec multum utilitatis tyronibus ineXpertis afferre queant; in arte tamen versatis, et indignoscendis morbis aliquatenus exercitatiS, nonnihil commodi exinde oriri possit. DIFFICILL