Synopsis nosologiæ methodicæ : exhibens clariss, virorum Sauvagesii, Linnæi, Vogelii, Sagari, systemata nosologica

발행: 1780년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

D1pFICILE quidem erit, hanc rem pro tinus perfectam reddere, nec, Ut opinor, nisi tentaminibus repetitis fieri potest. Non solum igitur mihi licitum, sed mei muneris esse, opus hoc Nosologicum, qUantUm Posse

sem, promovere arbitratu8 sum ; eoque consilio methodum quodammodo noVam tentavi, et una cum supra dictis edidi. Hanc, etsi nequaquam Omnibus numeris absolutam, prioribus tamen in quibusdam magis accuratam inventam fore spero. Qui ante nos huic studio operam de derunt, InmUS Consulto, Ut mihi videtur, rem aggressi sunt; morborum enim species parum perspectas habentes, ad suprema classium et ordinum genera constituenda illico se accinXerunt. A natura vero, species solum datae sunt; et generum constitutio est mentis humanae eXcogitatio, quae, donec species omnes bene notae et perspectae fuerint, falla X et Incerta erit; et in generibus

quidem constituendis, nisi ad species semper

respiciamus,

22쪽

respiciamus, labor noster vanus et futilis

evadet. CON8ΤΙΤUΤIO generum supremorum,

in quovis rerum systemate, neutiquam adhuc absoluta est. Classes enim, vel etiam ordines, omnino naturales, vel in systemate vegetabili, vel in animali, nondum ubique constitutae sunt. De fossilibus methodus etiam difficilior, et de morbis fortassis omni iam difficillima erit. Videamus igitur quo modo hanc rem quam optime tractare pos et

CUM res distinguendae, numero qUam plurimae sint, tum ad investigationem, tum ad reminiscentiam, utilissimum et necesiarium esse Videtur, ut ad genera quaedam suprema referantur; cum vero species rerum non admodum numerosae sint, et quarum sigillatim recensitarum reminisci, memoriae inplerisque hominibus VireS non eXcedat, eaS,

summa sollicitudine, ad classes et ordines eferre ViX Opus esse Videtur. Ι ΤΛ

23쪽

ITA Illustris DE BUppo N quadrupedia,

quorum species numero paucae sunt, ad classes et ordines referre haud necessarium esse censuit, et quae in hunc finem alii tentarunt, frivola esse, et ad denominationem studiosos plurimum turbantem duXisse, putavit. ILLUSTRI tamen et egregio Viro prorsus assentire nequeo. Etiamsi enim institutio classium et ordinum morborum, neque Pro investigatione eorum satis perfecta reddi queat, neqUe pro numero valde necessaria sit; quodammodo tamen tentandam, et ad majorem accurationem diligenter perducendam esse, Puto. ENIΜVERO, si ab illusione quae eX characteribus classium et ordinum oriri qUeat, caVemUS, et, ni fallor, cavere plerumque licet, etiam classium et ordinum institutionem, in multis ad pleniorem et magis CX'actam specierum distinctionem conferre posse contendo. Etsi enim ejusmodi institutionem, ubique certam et accuratam sem-

24쪽

per assequi haud liceat, ipsos tamen conatus ad illam assequendam magnopere ex re fore putarem, quippe qui ad disquisitiones utiles, tum in pathologia, tum in morborum historia, saepe obvenientes, subinde ducant. Certe, chim de natura morborum disquirere velimus, distinguendi sunt, tum per symptomata cUt Ue propria, tum per illa cum aliis quibusdam communia, quod nihil aliud est, quam morbos, Uti alia quaecunque in rerum natura distingui debent, per genera et

species distinguere, et hujusmodi distinctio

generum, tum supremorUm tUm proximorum, notationem necessario exigit. QUANTACUNQUE tamen ex instituendis morborum classibus et ordinibus utilitasPrOVenire possit, certe fatendum est, No logos, huic rei praecipue intentos, successus Optatos nondum obtinuisse ; et ex hujus studii adeo imperfecti conspectu, ni fallor, accidit, quod totam rem Nos logicam

alii despexerint, alii vero impossibilem judicaverint.

25쪽

Qui impossibilem putant, certe falluntur. Distinctionem morborum aliquando dissi cilem esse, fatentur omnes; possibilem autem in plerisque esse, fateri etiam oportet; nam, si quis hoc negaverit, idem fecerit, ac si nullam esse artem medicam dixisset. Si re-Vera tamen medici morbos a se invicem dignoscere possint, certe quibus indiciis id faciant, etiam dicere queunt. Haec autem indicia nulla alia esse possunt, quam quae morbum quemque per genus et speciem definiant, quae rursus per methodum Nos logicam, rite institutam, solummodo exponi

tenus saepe dubiam, per Nos logiam methodicam magis certam fieri posse, assirmare nullus dubito. Porro observandUm, qUO'ties hujusmodi distinctionem morborum CXPOnere conati fuerimus, id commodi ori turum, quod himus distinctionis vel de fectus, vel errores, facillime percipientur, et cum percepti, vel ad observationes jam factas accuratius considerandas, vel ad Observationes

26쪽

servationes postea diligentius faciendas, ducent ; quin et plurimum Valebunt, tum ad Nos logiam methodicam, tum ad distinctionem morborum, tandem perfectiorem reddendam. QUAΜVIs morborum characteres hacte

nus propositi saepe erronei, saepe deficientes sunt; tentamina tamen omnia jam facta eX- hibere cupiens, in hac tertia Synopsis editione ex systemate symptomatico CL. MICHAELIS SAGAR, quae ad genera morborum definienda pertineant, eXcerpsi, et caeteris supra memoratis subjunXi. Haec autem tenta mina omnia simul edita sunt, ut juxta posita facilius conferri possint, et ut collata vel optimos et maxime idoneos Characteres indicent, vel ad erroneos corrigendOS, et ad distinctiones magis exactas obtinendas, lectores ducant. HuIu8ΜODI studium plurimis medicis necessarium fore facile credo ; nam morbOrum titulis inhaerentes, notiones Parum ac

curatas

27쪽

curatas et determinatas habent; et, quantum video, ad magis exactas, nisi nolologiae me thodicae studio, duci vix possunt. Ex iis quae jam diximus, tum utilitatem tum necessitatem Nos logiae Methodicae manifestam fore spero ; et simul patebit,

quare antehac, et nunc etiam, eandem colere

allaboravi. Proximum est, ut in hisce pro legomenis, quas in hoc studio regulas ipse observavi, et ab aliis Observandas vellem,

PRIMA et praecipua nostra cura fuit, ut morborum species in ipsis aegris praesentes detegerentur et dignoscerentur. Cum vero species nisi simul genus indicaretur, vix recte definiri possint; et cum genera plurima a Nosologis indicata unius tantumlpeciei sint, inde factum est, quod nostri etiam labores, in generibus praesertim distinguendis, impensi videantur. Ad species tamen semper respeximus; et ad eas di ρο-

28쪽

noscendas, characteres generum a nobis datos ubique utiles fore speramUS. IN generibus morborum recensendis, paU

ciora, quam in aliis 3stematibus dicta sunt, recensui ; quod si recte feci, id studiosis multitudine rerum contemplanda facile turbatis imprimis commodum esse puto. Etiam si enim numerum generum minUens ali quando erraverim, id tamen tuto tentatum

fuisse censeo; cum enim discipuli nostri genera facile et satis certo distinguenda recte PerspeXerint, illos genera forte omissa facile postea agnituroS esse, credo. GENERA morborum Vero apud nOS, quam apud alios Nos logos, necessario pauciora sunt; quia plura, pro diversis ab aliis habita et recensita, a nobis, utpote nulla, quantum nobis Videtur, re diversa, sub uno titulo comprehensa sunt; et hujus rationes postea locis idoneis tradendae Venient. Interea notandum, Plura genera, quae Primo intuitu omissa Videantur, nequaquam eXOculis

29쪽

oculis studiosorum sublata esse, cum generis illius, ad quod pertinere nobis videntur, uti synonyma recenseantur, et locum suum in indice adhuc retineant.

DEINDE, genera morborum a nobi8, quam

ab aliis enumerata et definita, pauciora sunt; quia nulla, nisi idiopathica et primaria, Ποθtanda esse duximus; dum plura ab aliis memorata, sympathica tantum sunt, sive symp- tomata nusquam per se existentia ; et neutiquam igitur pro morbis primariis agnossecenda. Ita Carphologia, Pandiculatio, Rigor, Sternutatio, o edo, Singultus, Stertor, Anxietas, Lassitudo, Stupor, Pruritus, Astor, et Ardor, a SAUvAGESIo, et alia ab aliis, pro generibus recensita, a nobis penitus omittuntur; et recte, ni fallor, nisi quot

symptomata, totidem genera morborum, ponere VelimVS. DENIQUE, genera morborum apud noSpauciora sunt; quia, ex classibus VITIORUΜet DEFORΜITAΤUΜ, plura a nobis omittuntur ;

30쪽

tuntur ; vel quod morbi adeo leves sint, ut

medicorum attentionem et curam non meis

reantur ; vel quod congeniti et immutabiles medicorum artem penitus eludant. Ita

Lentigo, Leuce, C a sima, Seline, et Cicatrix, ex classe VITIORUM ; et Phoxos, Gibber, F semata, Canities, Coloboma, Naevus, Mons ostias, Rhicnosis, Castus, operis, Sanio es, Cri orchis, Hermaphroditus, Dion Viscus, Gallancon, Galbulus, et alia eX

classe DEFORMITATU Μ apud VOGELIUM recensita, recte a nobiS Omissa putamus.

Musmodi viti et deformitates, fortassis in pathologia, sive historia generali, mutatio-ΠUm qua8, qUaViS Occasione, subit corpus humanum notari possent ; Nos logiam au tem methodicam iis adeo frivolis onerare, vel eandem tam multis novis et inutilibus appellationibus turbare, minime idoneum videtur. Judicet itaque lector, qUam merito gloriatur cl. SAGAR, se generum nUmerum auXisse. QUOD,

SEARCH

MENU NAVIGATION