장음표시 사용
31쪽
QUOD, modo memorata omiserim, Venia forsitan mihi facile dabitur. Sunt autem alii morbi, memoratu quidem digni, quos omissos non adeo facile condonabit studiosus. Hujusmodi omissiones agnosco, et quidem doleo ; sed variae rationes, Ut quidam morbi hic omitterentUT, esseCerVnt.
Primo, fieri potest, ut quidam observatio nem nostram penitus effugerint; dein, sunt alii satis noti, quibus, in nostro systemate, locus idoneus nusquam inventus est ; denique, sunt alii quorum historia apud medicos adeo sit imperfecta, Ut nec locus nec character idoneus iis assignari queat. Ne tamen ejusmodi genera penitus omitterentur, ad calcem operi8, Omissorum, quotquot noverim, catalogum subjunxi, ut posteri perspicaciores, ea diligentiu8 perpendentes, characteres et locum iis assignent. Eo D ΕΜ consilio, ne scilicet tyronibus contemplanda praeter necessitatem multi Plicarentur, non genera solum, sed species
morborum etiam ad minorem nUmerum
32쪽
redegi. Hoc magis periculosum videri potest, cum nullam speciem, quae reVera eX- istat, recte omittere liceat. Ne quidem ad recensionem specierum ipse accederem, difficultas operis me dubium, et timidum antehac diu cohibuit ; et id tantum tentare ausus sum, ut species, a SAU VAGESIO recensi tas, serie paulo luculentiore et emendatiore traderem: Re autem amplius, et curatius perpensa, species jam recens UrU8, numerum earum, apud SA UUAGESIUΜ recensitarum, multum minuendum esse, arbitratus sum. SOLUs quidem SAU VAGESIUS, nam SAGARU Μ nihil moror, in recensione specierum quicquid praestitit; et, licet egregius Vir, plurimis observationibus undique collectis, multum de re medica meritus sit ; haud tamen dissimulandum, illum in multis graviter errasse, dum species revera easdem, sub diversa appellatione repetitas, pro diversis ponebat; et praesertim dum species sympathicas, tam saepe idiopathicis
immiscebat, qua ratione earum numerum totum praeter modum auXit. Hos ut tolle
33쪽
rem errores, quod potui feci, numerosis nempe apud SAU VAGESIUΜ speciebus, recte, quantum ego judico, ad pauciores redactiS.f. Quo D ut efficerem, primo species plures, uti diversas a SAUvAGESIO recensita8, Pro una eademque habui, et sub uno titulo po-1ui; atque hujus rei rationes locis suis idoneis posthac tradendae sunt. DEINDE, cum species idiopathicas solum
pro veris et genuinis enumerare Velim,
quotquot pro symptomaticis habere potui,
totidem ex numero specierum apud SAU-vAGgsIUΜ sustuli. Cum autem, in recensione specierum symptomaticarum aliquis usus sit, earum recensionem, seorsum tamen, denuo apposui. DENIQUE, alia et Praecipua ratio, qua specierum, a SAU VAGESIO recensitarum, numerum minuendum esse censui, ea est,
qua plui es ab eo pro diversis positas, prospecierum
34쪽
specierum varietatibus, tantum habui et e
Hoc autem est, quod in Nolologia Methodica maxime dissicile videtur, dicere ni mirum, quid pro ipsa specie morbi, quid pro ejusdem speciei varietate, tantum habendum sit. Cum autem criteria illa, quae in Zoologia et Phylologia, ad species a Va rietatibus certius distinguendas adhiberi pol sint, in Nos logia Methodica nequaquam
invenienda sint; varietates morborum Λspeciebus distinguere ubique dissicilius erit. Quamobrem varietateS Plure8 recensere, tutissimum et fere necessarium esse duxi. Rusmodi vero distinctionem, in artis usu utilissimam fore ratus, illam adhibere ubique annisus sum ; quod si non in omnibUS, Cum ZC-que certa cognitione, cum aliqua saltem verissimilitudine, diligenter quae sequuntur pensitatis, saepe fecisse videor. CUM morbus aliquis, quo plures homines laborant, symptomata cujusdam speciei characteristica
35쪽
racteristica omnia et sola, in unoqiuoque ostendit; quantumvis haec in alio minus, in alio magis vehementia sint, hoc speciem diversam exhibere non putamUS; et, in Universum, morbos gradu solum disserentes, non nisi ejusdem speciei varietates praebere
TUNc igitur de varietate a specie distinguenda quaestioni tantum locus est, cum in diversorum hominum morbis, Vel ex solitis cujusvis speciei symptomatis, quaedam absint, vel iisdem quaedam addita sint. CVΜ ex symptomatis solitis quaedarnabsint, quoties inter symptomata, quae mamgis, et ea quae minus, essentialia sunt distinguere liceat, ex horum absentia non nisi
Varietatem adesse concludimu8.
CVΜ vero symptomatis characteristicis ilia quaedam addita sint, si addita pro symP tomatis symptomatum, potius quam Pro D symptomatis
36쪽
symptomatis causae haberi queant, Varietatem tantUm constituunt.
DENUO, cum symptomata addita, in specie data, prorsus insolita sint, et simul conditiones morbi praecipuas parum vel nihil mutari videantur, haec quoque Varietatem tantum praebere censenda. CVΜ morbi genus quoddam, eX principiis diversis oriri queat, idem, ex diversitate principii, specie diversum evadere potest, nec semper tamen ; nam, quotiescunque diversitas illa parva fuerit, et simul symptomata parum ab ea fuerint mutata, hoc etiam non nisii varietatem eXhibere, PutamUS.
MORBI genus itidem, pro diversa ejus sede, diversae speciei fieri potest; quotiescunque vero sedes diversa, neque partis structurae, neque functionis ratione differat, hujusmodi sedis diversitas etiam pravarietate tantum habenda est. PORRO,
37쪽
PORRO, cum de morbis invicem distinguendis hic agatur, observari vellem, res duas esse, quae ad similitudinem et assinitatem morborum, in diversis hominibus indicandam, plurimum facere possint.
ALTERA est, quod prinoipii quaedam si
militudo, morborum inde in diversis hominibus genitorum similitudinem arguit ; ita, quando morbi diversorum hominum, ex uno eodemque principio oriantur ; quan do, etiam principium illud, ad morbum gignendum, in unoqUOque necessarium sit; denique, quando idem principium, Ubique fere ejusdem qualitatis et vis esse videatur, tum demum morbos, eX ejusmodi principio genitos, ejusdem vel simillimae naturae esse, judicare licet. Hoc de morbis contagiosis plerisque Va- .lere mihi videtur. Ex his enim sunt, qui in pluribus hominibus ab eadem specifica
contagione oriuntur ; nec, in eorum ali quo morbus, nisi ab illa contagione applicata,
38쪽
plicata, oriri unquam observatur ; et si mul illius contagionis Vires et qualitates, ubique fere, eaedem esse videntur. Quod
ad proxime dictum spectat, id quibusdam dubium videri potest ; sed, cum ejusdem contagionis effectus, per secula plura jam observati, semper et ubique admodum similes sint, eam qualitate et viribus eandem esse, merito concludimus ; et, ob hoc praesertim, quod effectus isti, quatenus diversi videantur, plerumque hominis infecti conditioni cuidam, potius quam Contagioni, qualitate vel viribus diversae, tribui possunt. MORBOS, itaque, eadem contagione specifica ortos, simillimae naturae esse credendum ; ejusmodi morbos etiam ViX, nisi v nicam Cusdem generi8 speciem, pIaebere; immo, earum diVersitatem quandam al1- quando Observatam, non nisi ejusdem spe ciet varietatem indicare, suspicandum est.
39쪽
HAEC omnia, non solum de exanthema
iis contagiosis, sed etiam de plerisque febri
bus epide micis, dicta velim. Hanc autem opinionem, de similitudine febrium e-pidemicarum proferens, a gravis aUctori tatis viro SYDEN HAΜΟ, hujusmodi febres specierum plurium esse statuente, dissentire cogor. Recte quidem, an secu8, multum dubito; et posteris litem dirimendam relinquo, hoc simul praemonito, plurimum medicinam facientibus inter futurum, de alterutrius sententiae veritate sibi satisfacere, vel potius quas limites utrique sint ponendae, statuere. ALTERA res, quae similitudinem morborum, in diversis hominibus, Ostendere possessit, est similitudo remediorum quibus sanantur. Similitudo quidem morborum in
similitudine causae eorum ProXimae, qualiscunque sit, revera consistit; cum remedia
Vero morbis medeantur, tantum quatenUS causaS eorum ProNimas tollant, morbos,
40쪽
qui iisdem omnino remediis sanantur, ejusdem naturae esse oportet.
HUIUSΜoD1 ratiocinatio, tum ad phleg- massiarum missione sanguinis, tum ad febrium intermittentium cortice Peruviano sanatarum, similem naturam indicandam, plurimum certe facere potest. Hanc autem doctrinam, utcunque in praxi medica aliquando utilem, fallacem tamen, neqUein PraXi, neque in Nos logia methodica, nisi caute admodum, adhibendam esse censeo. Apud vulgus medentium quidem, remedia eadem quibusque fere ejusdem generis, speciebus, et harum varietatibus adhiberi, et hinc genera plura nullo modo specie differre, videantur. Sed peritiores norunt, morbos, aliquo modo diversos, rarius quam putatur, ab itidem prorsus remediis sanari Bene etiam norunt, ex promiscua remediorum adhibitione fieri, quod eadem remedia adeo saepe frustranea, sanationes saltem' minus perfectae sint. Porro, norUnt CX- pertissimi, ad recte medendum, omnino OPUS