Henrici Augusti Wrisberg phil. et med. doct. ... sylloge commentationum anatomicarum. I. De membranarum ac inuolucrorum continuationibus. II. Neruis arterias venasque comitantibus et III. De neruis pharyngis

발행: 1786년

분량: 90페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

prium esse, naturaque, usu et fabrica, plane ab aliis differre. Si de ullo alio viscere, Imusculo, parte que cum certitudine id asserere auderem, de Oculi munica eX terna sζhrotii ' nempe et cornea, de choroi ea itidem, de perio seis, de rene, splene, te siculo et epit dimide id quidem omnino verum est propria possidere inuolucra. Autopsia enim docet nihil plane scieroticae commune esse cum durae matris in neruo optico propagine, nimis manifesto sine choroldeam ingredientibus retinae fibrillulis adhaerere, licet diu multi sat celebres viri antiquum errorem amplexi fuerint. Nec minori euidentia constat, periostea cuilibet ossi et cartilagini propria esse, et prolati ex uno osse nunquam in aliud articulationes supergrediendo transeunt, sic ex alio inuolucro nunquam oriri. Renum situs extra peritonaei cauum tam luculenter comprobatus, ut de inuolucri horum organorum eX peritonaeo ortu ne somniari ullus possit. Cum aliqua veri specie de lienis membrana extima ex peritonaeo producta iudicium ferri possit, cum tam manifeste omentorum maximum, lienem reuinciat. Repugnat autem I) obseruationibus, fere unquam continuari super splenem omentum posse: ab Robustior huius membranae super lienem habitus, omentorum vero teneritudo summa: 3) Pinguitudinis viplurimum tanta in omentis pinguibus copia, et in splene plenaria absentia: 4b Parcior vasorum numerus in splenis tunica, vasculosior omentorum e contrario natur2. Quem tandem tunicae vaginalis in albugineam te stis ot epidydimidis implantatio in eam opinionem trahere valet, ut albugineam vagitastis tunicae continuationem esse existimet, ille probe perpendat, la Xemodo testem a vaginoli tunica inuolui, et cum ipsit testi adhaeret, imperceptibiliter sensim extenuari, et super albugineam ita duci, ut exteriorem quidem albugineae tunicam efformare videatur, sub

qua tamen crassa tenax et splendens propria albuginea delitescit. . . B 3 g. s.

12쪽

Eadem vero cum Veritate demonstrat accuratior an atome. multarum, quin plerarumque partium inuolucra ex aliis membranis matrum instar procreari iisdemque obduci. Quodlibet maiorum cauitatum peristroma, vasis Visceribusque contentis fere omnibus, paucis modo eXceptis, eXterius Velamen largitur. Cranii dura me-ninx neruis cum caluariam tum dorsi spinam egredientibus vaginam suppeditat, per Universum corpus secum ducendam; venarum iugularium internarum autem truncos ex sossa iugulari descendentes, intactos relinquit. Pleura nimis manifeste pericardio, pulmonibus vasisque cordis et pulmonum maioribus, externam tunicam tenerrimae propaginis instar impertit, oesophagum etiam per posteriorem pleurae duplicaturam ad diaphragma migrantem per maximam iti-ntiris sui partem laxissima et mollissima cellulosa amplectitur, ut si plexus nemorum oesophagesS praeparare velis, pleurae hoc inuolucrum rena ouendum sit.

Exiguum modo huius canalis frustulum pleura a diaphragmate in posterius mediastinum abeunte persecte obducitur.

Plerisque antiquitatis auctoribus iam notum fuit, a peritonaeo omnia in abdomine comprehensa viscera tunicas suas obtinere. De multis quin plurimis asseri id potest, de omnibus minime. Imme diate a periton Aeo obteguntur interior vesicae urinariae pars abdomini obuersa, maxima uteri pars, anterius intestini recti segmentum, diaphragma, abdominalium inusculorum, si ita volumus, interior superficies cum psoadibus et iliacis internis. Mediantibus mesenterio et mesocolu, tenuibus aeque quam crassis intestinis extimam tuni cam dat, quin eandem etiam super ventriculum ducit. A dia phragmate reflexum ope ligamentorum ita dictorum hepati prospicit, et sic sensim pededentimque in omenta mutatur. Renes, capsulas,

13쪽

psulas, pancreas, vasa sanguifera Inaiora, spermatica, urinales et seminales ductus supergreditur, sed praeter cellitiosi quidquam, peculiari tunica has partes non amplectitur. Cum lienis membrana, licet hoc viscus peritonaei cauo contineatur, nihil commercii habet, nisi quod omentum maius in multis cadaueribus lieni adhaerescat. Supersunt variae peritonaei continuationes aliquantisper adhuc controuersae, ut tunica vaginalis laniculi spermatici, vasorum cruralium vagina &c. impraesenti a nobis non rimandae. Conaminum, captorumque ab eruditis periculorum de membranarum continuationibus et inde collectarum veritatum numerum

legentibus et perscrutantibus, cum raritas talium disquisitionum tum non satis congrua et ad satisfaciendam curios talem idonea enodatio omnino in mentem veniet. Tantoque magis animadue tendum est, a GALΕN1 iam epocha, qui, Vt pluribus in an a tome subtiliore, pro subsidiorum sui temporis caritate, omni cum industria operam dedit, etiam hanc rem non plane intactam reliquit, paucos ex instituto hunc laborem recudisse, et non aliorum asserta modo recoquendo, quod multi fecerunt, sed pro rei dignitate et grauitate

per omnia corporis loca ad naturae archetypum denuo scrutando et inuestigando, in veram communicationis membranarum rationem inquisiuisse, ut omne dubium remoueretur, et veritas luce meridiana clarius in apricum poneretur. Praestiterunt equidem varii cordati et de eruenda veritate solliciti viri multum. RVIS CHIVS, b. KAWBOERHAAVE, cuius merita in scrutandis pleurae diuerticulis ipse b.

in investiganda fasciae latae productionibus. Omnibus vero palmam praeripuit ili. BONM Amsteloda mensis diligens et ingeniosus incisor, qui in iuuenili equidem aetate, masculo et maturo opere multum lucis

14쪽

lucis sit adi Euoluens thesauros, quos anatomicorum et practi co-mro bitu Anato ities cognitione i nstructorum indu stria reliquerat, non

p non annotare, djuitem in h3c re nondum exhaustam esse naturam. Da tersariaque mea perambulanS Dcile animaduerti, exoptatam ob-s mandi occasionem quaedam mihi suppedjtasse, cum incisoris artificio olicita, tum morborum esset ij bus producta, quae arti a natomico - physiol'gicae non modo, sed ipstas praxeos medicae exercitio utilia esse possent, eaque Societatis nostrae annalibus inserere decreui.

q. T.

Vt vero iam per se, ei qui de veritate structurae animalis corporis solli citus est, haec disquisitio grauis et maximi momenti esse d0het, sic utilitatem anatomicae huius disquisitionis meditanti, non facile elabi pote sit in signis illius scrutinii in fluxus, cum in perspiciendis et diiudicandis multis in s Ano statu phaenomenis, tum in dirig0ndis et administrandis pro diuerso labefactatae machinae humanae statum elisela et consiliis. Vt pauca modo illustrandi adducam argumenta, neminem latebit; l) ex simili inuolucrorum structura et indolo, psndere similem liquoris ibidem secreti naturam, nam ij quores vaporum instar in cauo durcte meningis , pleurae, peri cardii, periton9ei, tunicarum VaginAllum, et diuerticulorurn Nuckii collecti, similem persecto e indolem et naturam serta Ant, qu3m etiam retinent, si in verum hydropem magna illius copia collecta fuerit Sic b. DALLApus h) iam olim aliqualem partium consensum ex simili membranae continuatione deduxit, et injnime infrequens est, loca corporis maxime dissita, uberiorem liquori S prouentum offerre, si membrana similis nAturae obducuntur. Saepe enim anima diaverti mps in catarrhalibus affectibu S, si fauces pulmonesque magnama ert. de Continuationibus membranarum. Lugd. Bat. 17 .

15쪽

gnam muci copiam sandunt, similem muci secretionem naturali

maiorem ex urethra et vagina contingere, sine venerea contaminatione praegressa.

et) Morborum sedes et cognitio; symptomatum inde pendentium gradus, vigor et vehementia; medelae administrandae delectus, tempus, iudicium, natura, genius, indoles et ratio omnino a rimata et probe perpensa membranae affectae partis ab alia continuatae consideratione pendent. Potest morbus inflammatorius in parte ortum capere, e. g. in pleura, Ubi ab initio mali nihil periculi metuendum, neglecto auxilio ob continuΘtionem membranae, quae peri- cardium pulmonesque in uestit, his seria et aggressis, cito symptomata grauiora et peiora redduntur, aegerque ipse in vitae incidit

periculum. g. 8. - Pectoris viscera iam primum perscrutabimur. Pleurae, thoracis caua obducentis, naturam, ad viscera thoracis relationem, et eiusdem super alias partes continuationem tam erudite, concinne et docte descripsit b. KAW- BORRHAAUR c), ut pauca noua addi posse videantur. Pleura enim in utroque sacco, derelicta omni thoracis et

superficiei pectoralis circumserentia, quibusnam in locis firmissimam habet ad costas et periostea thoracis adhaesionem, sub sterno sese demergit ad peri cardium, in quo descensu uterque pleurae saccus ad se inuicem ac dit, relicto inter sternum, et locum ubi pleurae sese contingunt, cauo longo irregulariter triangulari, quod Mediasinum anterius appellant, bene a magno incisore b. Hunguo d) descriptum

e) Perspiratio dicta Hippocrati per d) Progr. obseruationes anatomicas, uniuersum corpus anatomice illusrata. et inter eas descriptionem septi terebri Leidae. 1738. p. 6S. sq. lucidi, pleurae, et mediasinorum si tens. Cassellis. , Iros. p. ao. fg,

16쪽

seri plum. similiter ab inferiore seu posteriore regione super corporibus vertebrarum thoracicarum bini pleurae sacci peri cardium pariter petunt, et relicto inter se Mediasino poseriore simili modo posteriorem pericardii partem tenella sui continuatione obducunt, uti in anteriore parte pariter factum est. Certissime igitur pericardii lamina eXtima vera pleurarum continuatio et quasi silia est. Omnes itaque pleurae inflammationes super peri cardium progrediuntur , hoc simili modo assiciunt, et dolori fit ca symptomata excitant, ut medico non adeo facile sit, in inflammationibus thoracis internis semper certo determinare, quae partes assectae et ab inflammatione prehensae, quae liberae sint et immunes. Se cui cadauera morbis inflammatoriis thoracis extincta in quibus iniectionis artificium ut subtilissima pleurae vasa, sic elegatissimum vasorum rete in utraque peri cardi ista per si die ex pleurae vasis continuatum vi si bile reddiderat. Vidipus si cuti inter pleuram et intercostales musculos, pleuram inter et diaphragma in mediastinis effusum, ita pariter inter peri cardium et pleurae super illud continuationem haerens, pericordii cauo ipso sano et naturali. Nunquam vero hanc pleurarum super pericardium productionem euidentius, absque omni adhibita incisoris industria cernere potui, quam in infante i s orum Atrophico, qui Octobri 1776. absque hydropis cuiusdam mamfesto indicio phthisi intorem tus est neruosa. Aperto thorace dextro multum seri profluebar, hydropis pectoris quo occulte infans laborauit indicio. Cum omnia

cadauera hydropica propter varias rationes accuratiuS A me eXaminantur, suspensa manu etiam sinistrum pestus aperui similem liquorem fundens. Costis utriusque thoracis reclinatis bina modis stina admodum in tota longitudine distenta vidi, in quibus magna liquoris copia suctuabat, peri cardium autem ultra duplum naturalis su aumagnitudinis di sten tum esse videbatur. Perforato mediastino anteriore insignis seri pellucidi copia profluebat, quo estuso simul capacitas et volumen pericardii minuebatur, et postquam pertuso posteriore

17쪽

riore mediastino liquidum contentum effueret, pericardium talem in modum collapsum est, ut naturalem magnitudinem recuperauerit Accuratiore dem examine instituto euidenter obseruaui pleura euper pericardium productionem aquam comprehendisse, qua Lediastina simul distenta visa sunt. V kδβ. 9. Constantiam et ordinem, quem natura in obducendis et velandis visceribus ope illius inuolucri quod cauitatem viscera comprehendens obducit, sequitur, etiam confirmatum vidi in eleganti specimine foetus cuius hepar, ventriculus et lien per hiatum notabilem diaphragmatis in thoracis cauum sinistrum, deficiente sinistro pulmone, delapsa erant. Peritonaeum enim ex quo pleraqye infimventris Viscera suas tunicas nanciscuntur, per septi transuersi hi

cum iisdem visceribus in migra erat, o re

, pleura vero suum pulmonem dextrum et pericardium velabatta quidem ut duo haec inuolucra sese quidem tangerent, nullibi vero inter se miscerentur. Sic pariter in astrictione rarius sane obseravata herma nempe pulmonis dextri, qualem in insante icto d io Octobr. i 782. a natiuitate die defuncto intueri mihi licuit, olestantem pleurae ultra thoracis limites continuationem vidi. Doera: in dextro thorace integra costa prima; per amplum igitur illum hiatumve iam ante inchoatam respirationem in utero, vel post partum quod sano dissicile erit enodare, saccus pleurae dexter ad Diagni magnitudinem ultra thoracis ambitum protrusus et in elasticum resistentem sub inspiratione duriorem, sub exspiratione vero paullo molliorem tumorem eleuatus erat. Post mortem vitium consorin atria

colli alii tudinem continuatio et expansio, pulmonis dextri superiorem iobum continens cernebatur, quae laxo cellulosae contextu cum vasis, neruis musculisque colli connectebatur.

C a Pleuram

18쪽

Pleuram a pericardio reducem et super vasa cordis res exam extimam deinceps pulmonum tunicam formare, omnibus in his laboribus versatis notissimum est.

Pericardium, cor cum truncis vasorum magnis comprehendens, separatum et unicum cauum ex peculiari et propria membrana solida firma que factum formare, pariter res notissima est. Pauca igitur tantummodo de singularibus huius receptaculi appendicibus, et de habitu et relatione eiusdem ad vasa cordis maiora et cor ipsum exaduersariis nostris adiiciemus. In peri cardio cadaueris seminae 4s ann. d. 7. Mart. I 778. memorabilem vidi processiana vel appendicem, qui descriptione aeque quam delineatione, si tempus id concessisset, dignus mihi omnino videbatur. In cadauere ipso viscera thoracis sequentia offerebant symptomata

ab Pulmones plerisque in locis pleurae, diaphragmati et pericardio

firmiter accreuerant.

ab Magnum, in proportione staturae cadaueris, cor et pericardium, quod uti etiam caua pleurae notabilem copiam seri continebat. 3b Pulmones caeterum sani nec ullo visibili vitio correpti, sanguine autem vascula tenella uberius repleta. Ipsus appendicis structura praecipua obseruationis momenta

suppedita uitia.) Ex sinistro peri cardii admodum distenti latere, versus lobum insimum sinistri pulmonis exibat paullo infra mediam pericardii

19쪽

ai,metrum, canalis diglx' η'in Iebntinuabatur.

seriorem pulmoniS marginem, et diapara ina riri mihi dinem hac ratione dicta crassitie progrenus ca' ot in laeeum amplum 3 circiter pollices i eum dimidio latum, et si persectissime aere repletus T V a pollicem et dimidium crassum mutabatur.

ris,'inseriora in cornu quoddam extenuabatur aurIculae Ustar, et hoe modo fini*b xψ DI ri ri ardii processus margini inferiori loni

lationis animaduertere licuit. Ouod peri cardii, vasis cordis maioribus adhaerentis, continua' Him hi: attinoi omnes bbseruationes eo redeunt, t

miς in uiritur, quorum vasa pericarulaca HUMULia l

20쪽

vel pulmonari, vel ab aliqua maiori vena attento oculo removemus, et djssecta intermedia breui et stricta tela cellulosa auserimus, inani se lite apparet, eXteriorem peri sardii lamellam, quae vero ipsa illius cellulusa est, cuius ope cum pleura cohaerebat, super vasa, et illorum ramos in decursu continuari, et in contextum cellulosum, qui eorundem tunicam extimam essicit et constituit, degenerare. Lamina autem perlcardii interior, quae, cum nihil sere ad obuelanda vasa in progressu illorum amiserit, integrum quasi pericardium adhuc est, certissime versia S interiora, i. e. Versus truncos Vasorum, quae inter eos et peri cardium, in cauo pericardii ipso haerent, reflectitur, et vasis illis obductis ad cor recurrit, et tunicam cauorum cordis, sinuum nempe cum auriculis, et ventriculorum propriam et extimam essicit.

Melius sane haec vera peri cardii ad cor ipsum ei usque vasa maiora relatio cerni et distingui nequit, quam si ventriculum cordisa orticum vel sinistrum cum arteria aorta longitudinaliter perscissum lustramus, sub hac enim encheiresi non solum diuersus vasorum color, albicans magis in illa vasorum parte, quae pericardio obtegitur, pallidus vero supra peri cardii adhaesionem, sed recuruatam

praecipue peri cardii versus cauum eiusdem directionem eleganter notare possumus, et quomodo exterior cellulosae lamina super vasa continuata, cum cylindro vasorum triangulare spatium relinquat.

Immediatus dein pericardii super cor progressus, derelictis vasis, dubitationi nullum praebet locum, ut adeo ipsa teneriora pericardii vascula simul ad cor progrediantur.

β. II. Peritonaei, insimum ventrem ab interioribus obducentis, super pleraque huius caui Viscera progressum et veram continuationemam supra ut veram indubitatam et cognitam exhibui e P. Nec minus

SEARCH

MENU NAVIGATION