Henrici Augusti Wrisberg phil. et med. doct. ... sylloge commentationum anatomicarum. I. De membranarum ac inuolucrorum continuationibus. II. Neruis arterias venasque comitantibus et III. De neruis pharyngis

발행: 1786년

분량: 90페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

81쪽

ramus aliquantisper ab hypoglossis nemo obtegitur. Vel iam paullo prius recepit in plerisque cadaueribus unum alterumque filame tum ab accessorio, bene a b. LOBSTEINIO E) animaduersum.

Insgnis hic ramus pharyngaevi cum ratione magnitudinis, tum respectu usus et multiplicis cum aliis partibus copulationis, praecipue autem propter egregium ganglion quod format, inter celebriores vagi nerui ramos pertinet. Descriptionibus iisdemque satis prolixis de hoc ramo equidem non caremus, licet huic prolixitati saepius molestae, perspicuitas cedere debuit, quod praecipue in ANDERACHII enarratione desideramus, picturam autem fidelem, e actam et rei consentaneam nullibi deprehendo. Ab ortu ex trunco suo vagi per aliquot lineas progreditur ramus pharyngaeus indivisus, rarior enim est obseruatio, in unico modo subiecto a me facta, tum ex neruo ceruicali secundo, tum ex ganglio primo intercostalis surculum in eum abiisse, et flamentulum ad plexum cardiacum descendisse.

Dum leni arcu versus pharyngem inclinat, superius approximatum sibi ramum communicantem primum ex glosopharyngaeo recipit, et inde crassior, deorsum vero plerumque duos, saepe tres, quatuor, rarius unicum modo surculum versus ganglion ceruicale superius nerui intercostalis mittit, qui vel seorsim absque coalitu in maiores surculos, quod frequentissimum, vel in maiores coaliti totidem surculis ex ganglio occurrunt, et hoc modo anastomoses formant, ex quibus dein unum alterumque filamentum in plexum cardiacum consumiturol. 17. Di . de neruo spin. p. 3α

82쪽

Nunc vlterius facto versus anteriora progressu fibrae nerui parumper a se inuicem diducuntur ut latescat, nonnullis earum fibrarum pauxillum versus inseriora inclinantibus. In superiorem marginem et aliquantulum anteriorem recipit iam ramum communicantem secundum ex glosso - pharyngaeo, quo recepto ramus noster in nodiolum ganglio vero perfecte similem pharyngaeum commode appellandum intumescit. In hoc nerui loco, ubi ganglion pharyngaeum format, quinque neruorum rami confluunt et uniuntur, qui partim ingrediuntur, partim exeunt: I) primus ramus idemque maximus est continuatio rami pharyngaei: a) secundus ramus est communicans alter ex glosso-pharyngaeo pariter insignis: 3) tertius est ansula illa communicans ex ramo tonsillari glossopharyngaei: 4b quartus est continuatio rami pharyngaei versus pharyngem ipsum : et s) quintus est grandis ramus descendens versus neruos pharyngaeos ex intercostati. In centro quinque horum ramorum enarratorum consuentium locatum est nostrum ganglion pharyngaeum, ratione figurae stellam refert, tot radiis instructam, quot ramuli neruei in illud coalescunt, respectu magnitudinis gangliis mediae classis simile, uti renale gang-lion sere, maius certe ophthalmico in orbita. f. I 8.

Continuatis diuisiunis.

Diuiditur nunc ramus pharyngaeus facto ganglio in duos ramos, quorum alter paullo nivror horizontalis, totus quantus in pharyngis regionem trachealem impenditur, alter maior descendens, cum ramis ex ganglio ceruicali superiore prouenientibus in nouos ramos

83쪽

coalescit. Minor vel hori gontalis pone venam pharyngaeam incedit, et ubi pharyngem attigit, in ψ ramulos dehiscit, quorum bini superiores adhuc in pharyngis regionem tonsiliarem abeunt, et infinitisanastomos bus cum tonsiliaribus neruis eX glo pharyngaeo communicant: bini in seriores autem magis descendunt, et multis surculis per pharyngis regionem trachealem disseminantur, ex quibus s. cum totidem surculis ex pharyngaeo inferiore, Versus superiora r flexis, in egregios arcus coeunt, eX quorum margine conueXO infinita copia filorum nerveorum per musculos thyreO- et cricophary gaeos distribuitur. Ramus maior descendens breuior quidem praecedente sed crassor mox denuo in duos dehiscit ramulos, quorum Angior et tenerior cum alio ramo ex intercostali prodeunte in neruum pharyngaeum inferiorem coalescit, hreuior autem ramus partim in ramum laryngaeum superiorem abit, partim cum intercostalibus miscetur. Einlautem hi rami ope ansae cohaerent, quae arteriam plerumque ph Ungaeam transmittitis. I9.

Ramus longior et tenerior reuera primam radicem nerui plimrayngaei inferioris sistit, quae cum altera et tertia radice ex ganglio ceruicali superiore singularem ramum format, quem pharyngaelim inferiorem appellare possumus, cum vago, tum inter stati communem, ex binis itaque fontibus ortum. Quicquid de hoc ramo ad neruum intercostalem pertinet, ut maxima pars, occasione huius sontis enam retur, nunc modo ultimam portionem absolvemuS, quae ex vagopharyngi exhibetur.

84쪽

Facta igitur cum ramo ex intercostali circa arteriam phary gaeam ansa, ramuS hic ad pharyngem procedens paullis per verius inferiora declinat: assumit in progressu ex ramo inter costalis medi crem surculum, quo sibi iuncto paullo post in duos ramos diuiditur, inferior in ramum pharyngaeum ex interco stati abit, superior statim versus pharyngis regionem trachealem excurrit, et infra cornu ossis hyoidis per pharyngis fibras musculares, ex cartilagine thyreoidea ortas, distribuitur, ab inferioribus versus superiora leuiter reflexus, ubi elegantes supra memoratoS arcus format, quibus ramuli pharyngaei superioris ex Vago cum his Vniuntur. SECT. III

DE NERVIS PHARYNGIS AB ACCESSORIO

Generalia de relatisne nerui access0rii ad phar Ingem.

Paucos modo pharyngi exhibet nemus spinalis ad vagum accessiorius surculos, nec quidem immediate ad illum progrediuntur,

eam que igitur ob eauissam tanquam praecipuus nemorum pharyn-gaeorum fons speciatim de illo disserere non opus esset. Interim cum hic nemus propter constantem cum faucibus organisque vocis et deglutitionis consensum, tot symptomatibus et phaenomenis manifestum, in plerasque harum partium actiones tam in sano, quam in morboso statu influxum habeat, et in descriptione huius nerui Lobsteiniana, quam sere omnes post eum sequuti sunt, et sere exscripserunt, Varia Occurrant emendationem poscentia, nouam illius quoad decursum imaginem, a natura depromtam, minime super- suam esse arbitratus suta, j. 2Iω

85쪽

Diuiso nerui access0rii.

Nemus accessorius, factis cum vago intra canalem membranaceum copulationibus, nunc eXtra canalem comparens, Venae iugularis superficiei interiori et paullo posteriori arctissime adhaeret, et ante neruum noni paris incedit, ut ita medium locum inter venam iugularem et neruum nonum occupet. Si hunc situm optime cernere Volumus , praeparatio , non Uti plerumque a Lobstento , aliisque administrata fuit, ab exteriore colli latere inchoanda, sed in capitis dimidio, verticaliter secti, ab interioribus Versus eXteriora progrediendo perficienda est. Opus quoque est, ut eXamen vel in su tecto instituatur, cuius venae materia ceracea non repletae fuere, vel, si hoc factum est, vena iugularis euacuanda, ut in planitiem expandi possit. Mox infra nerui egressum, truncus quatuor vel quinque si lamenta diuersae crassiti et emittit, quorum duo vel tria crassiora cum ramis pharyngaeis ex glossopharyngaeo confluunt: unum cum silamento ex pari primo nemorum ceruicalium AscAII versus superiora ascendente confluit, et cum surculis eX nono et intercostali accedentibus, in longe pluribus subiectis in egregium gangliolum confluit: ultimum, si 4 fuerint , vel duo si s cum neruis mollibus uniuntur. His surculis exhibitis truncus accessorii in plerisque subiectis absque omni alio ramo dato versus coniunctionem cum neruis ceruicalibus properati Cum nunc inter musculum longissimum et venam iugularem descenderit, circa vertebram colli secundam truncus accessorii in duos ramos dehiscit, quorum posterior ramus communicans, anterior ramus muscularis dici potest. Ramus eommunicans denuo statim diuiditur: altera et prima portio, duobus falciculis grandibus cum ansa inter par ceruicalium secundum et tertium media confluit.

M a Reliqua

86쪽

Reliqua, eademque maior portio, siue musculum sternomastoideum siue cleidomastoideum perforauerit, quod in multis contingit, siue illum plane non tangat, versus colli scapulaeque musculos excurrit, et pluribus fila mentis per trapezium et cutem distributis finitur. Alter ramus, quem muscularem dixi, nacta et data radice ex pari nemorum ceruicalium tertio, in mUltos ramulos diuisus, per musculos sterno- et cleidomastoideos distribuitur. g. 22.

Consensis inter varias partes ope huius neruil

ena CenΙ. Memorabilis omnino nemus est: hic descriptus spinalis ad vagum

acce1sorius, causa et instrumentum adminiculans multorum phaenomenorum, eX coniunctione et consensu eius cum glossopharyngaeo, et per hunc cum quinto pare encephali, vago, intercostali et ces Vicalium plurimorum pendentium , in morbosis praecipue affectibus saepe animaduertendorum. Nostrum equidem non in praesenti est, saltem a scopo meo iam alienum, omnes enarrare affectus, qui ex consensu nemorum huius regionis, cum neruis per thoracem, abdomen, et pelvim distributis oriri queunt, in qua re prudentes viri

multique alii plurimum fecerunt. Addere modo horum virorum veritati pauca philosophumena volui, quae practicum seu potius therapeuticum me docuit eXercitium. ab Notum omnibus medicis practicis esst phaenomenon , insolitum stuporem et rigorem in mouenda scapula et brachio sentiri, si aflectus catharrhalis in veram anginam transire videtur.

87쪽

et) In veris anginis, aut sub symptomate anginodo in hydro. phobia, procul dubio consensualis est ex infimo ventre specifice spastica strictura, neruis pharyngis, laryngis, accessorioque communicata, cum viderim, inter has conuulsiones, insolito more attolendo deprimendoque vicissim scapulas moueri, interdum adeo rigidas et immobiles esse. 3) Si ebrietatis essectus, praecipue ex vinis austeris et mangonisatis obseruamus, saepius singularem scapularum inertiam deprehendimus. 4) Vidi nuper in uxore centurionis vehementis conuulsionis ex cardialgia hysterica enatae exemplum.

Propter motum peristallicum, Iento modo versus oesophagum directum, omnis bilis et succus pancreaticus ex duodeno in ventriculum retrocedebant, quoties lassiciens saburrae copia ventriculum repleret, spastica saucium conuulsio enascebatur, rigor et immobilitas scapularum tanta erat, ut eleuare corpus nequiret, et singuIaris durities in sternomastoideo oriretur, subueniente vomitu, omnia cessabant.

s) qn deplorabili illo seminarum hystericarum statu, si imp

dimentum in qualicunque tractus intestinorum parte oboritur, quominus liquores intestinales, Ut succus gastricus, pancreaticus et bilis non bene descendant, quod frequentius in ieiuni principio fit, a mesocolo transuerso constricto, vehementissimi dolores conuulsui in ventriculo, oesophago, et pharynge oriuntur, ex quibus conse sualiter colli scapularumque musculi simul assiciuntur.

88쪽

CAP. III.

DE NERVIS PHARYNGIS EX INTER COSTALI PROVENlENTIBUS.

g. 23.

De relati0ne nerui intercsalis ad phar ngem.

Nemus ille corporis animalis mixtus, qui ex pare nemorum encephali quinto et sexto I , et quoad maximam partem ex medulla spinali ni prodit, et qui partim intercosalis, nomine licet maxime incongruo, attamen frequentissimo et omnibus cognito, partim sympathetici maximi a WiNSLoWio praecipue adhibito, et quoad usum et functionem praecipue commendabili, notus est, pharyngem equidem non pluribus munit neruis, attamen illum minime intactum relinquit Numerus et magnitudo ramorum pharyngaeorum ex interco- stati illis omnino minor et inferior est ex glossopharyngaeo exhibitorum, dum teneri modo illi surculi ex ordine nemorum mollium, et proprii pharyngaei exinde prodeant, nihilominus autem in explicandis variis phenomenis, propter consensum nerui intercostalis cum tot aliis, et toto fere neruola systemate magni omnino momenti censendi sunt.

Nerui pbai ngaei ex classe nemorum insilium nerui intercsalis.

Oriuntur proxime nerui pharyngis ex classe nemorum mollium supra ganglion ceruicale superius, statim ab egressu nerui interco- statis

89쪽

statis ex canale carotico. Non exiguum numerum sistunt, nec inter minima pertinent filamenta quorum constantem per pharyngis tunicas distributionem iam b. HALLERUs agnouit. Interim tamen in his ipsis filamentis multum varietatis et inconstantiae subrepit Si iunctae radices ex neruo vidiano quinti, et una vel altera sexti paris per canalem caroticum delapsae in collo in conspectum prodeunt, et truncum nerui intercostalis essiciunt, inter carotidem cerebralem, et crassum neruorum, glossopharyngaei vagi et accessorii fasticulum tenaci cellulosae immersus iacet. Ex ipso hoc coalito trunco, antequam ex Vllo neruorum colli radices accessorias nactus fuerit, vidi in cadaueribus tria, vel quatuor silamenta, in et subiectis unicum surculum in regionem pharyngis palatinam distribui. Incedunt haec silamenta pharyngaea inter neruum glon sopharyngaeum eiusque ramos et arteriam carotidem, cum nonnullis glosopharyngaei ramis communicant, et fere eum omnibus arteriae pharyngaeae ascendentis ramificationibus per pharyngis superiorem regionem distribuuntur. g. asω

Nerui phar ngaei ex ganglio ceruicati nerui intercostaPy, superi et infe lar.

De radice accessoria quae ex ganglio eeruicali superiore ad neruum pharyngaeum eX octauo accedit, iam superius dictum est; Praeter hanc duo adhuc magni fasciculi neruei, pharyngaei inter-

costalis appellandi, ganglio ceruicali superiore exeunt pharyngi impertiti,

Aster

90쪽

Alter superior idemque maior factis per tenella sta cum pharyngaeo ex octauo anastomosibus insta cornu cartilaginis thyreoidis superius pharyngem petit, et pluribus diuisionibus et subdiuisionibus perpessis super pharyngis partem laryngaeam seu trachealem dispergitur. Alter inferior s. minor, ex infima ganglii parte egressus in duos ffinditur ramos, quorum superior insimae pharyngis parti impenditur, inferior maior, rami ipsius continuatio vasis thyreoideis superioribus se adiungit, et multiplici ratione iisdem irretitus finitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION