Henrici Augusti Wrisberg phil. et med. doct. ... sylloge commentationum anatomicarum. I. De membranarum ac inuolucrorum continuationibus. II. Neruis arterias venasque comitantibus et III. De neruis pharyngis

발행: 1786년

분량: 90페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

tegitur, et cum reliqui tres rami venae temporali incumbant, hie

noster ramus commode ramus furialis polarior appellari potest. Elegantissimum spectaculum visu est, quomodo haec vena temporalisper hunc plexum migrat. - Diuiditur hic ramus faciatis posterior iam sub ipsa vena in duos ramos, aequalis magnitudinis, quorum superior cum trunco su periore, et ansa rami medii conssuit, inferior

autem cum ramo secundo s. medio coniungitur, et nouam ansam

facit, ex qua magna ansa siue area, Vti diximus, reliqui nerui zygomatici, faciales superiores, medii, atque inferiores oriuntur. Rara haec varietas, quam ab illo tempore, quo primum eandem vidi, et ex quo cadauere etiam haec descriptio deprompta est. semel elapsa hyemu repetere mihi licuit, admodum idonea videtur. ad mirabilem ventriculi consensum in quibusdam hominibus cum facie illustrandam et evincendam. Non enim adeo infrequens est ouseritatio homines videre, qui, saburra in ventriculo laborantes, miras patiuntur lineamentorum et physiognomiae mutationes, eum singulari musculorum faciei lusu et agitatione: quibus paullo post, impuritatibus siue a nimia ingestorum copia, siue ab humorum gastricolum in quinamento, siue a bile et succo pancreatico, ex duodeno in ventriculum regurgitante, ortae fuerint, vel sursum vel deorsum expul-- serena frons, et vultus naturalis redit. g. 2C.

Plexus arteriae transuersalis faciei.

Inter alias partes, quas nerui communicantis faciei plexus ambiunt et comitantur, illi reliquis facile palmam praeripient, quos ab durus neruus circa arterium faciei transuersalem sormat, b) ubi venas, et praecipue Venam magnam faciei amplaetitur, et c9 dum ductum Senonianum cingit: de primo itaque primum sermo faciendus.

52쪽

Ramo nempe communicantis faciei superiore in duos magnos

ramoS, temporalem nempe, et zygomaticum dehiscente, transit per hanc surcam ramus arteriae temporalis sub nomine transuersalis faciei cognitus, et ansae instar illam fulcit et sustinet, cum ramulus non mediocris inter utrumque ramum temporalem et Zygomaticum intem medius, arteriam transuersalem per foramen hoc n erue una migrantem excipit, ex quo ipso loco arteria ramum illum insignem massetericum superiorem musculo masseteri ablegat. Ex ramo temporali nerui communicantis faciei, qui caeterum tribus magnis ramis arcum gygomaticum supergrediens altiorem temporum regionem petit, quartus ramus magnitudine reliquiS non cedens cum ramo Zygomatico denuo confluit, et ipsi ramo zygomatico nunc insignem conciliat magnitudinem. Effert sese sub hoc ramorum ne rueorum consi u continuatio arteriae transuersalis faciei, et ex loco profundiore in sublimiorem quasi emergit. Rami illi neruei, alter nempe 'x ramo temporali, alter gygomaticus, nunc rursus separati, super faciei partem transversalem inter arcum Zygomaticum, arteria transuersali faciei intem media, incedunt, et multis minoribus surculis, ex ramo temporalicum retro, tum ante arteriam in gygomaticum insertis reteque fommantibus, arteriam tam arcte amplectuntur ut vix eleuari possit: repetitae surculorum neria eorum subdiuisiones et nouae coniunctiones,

paruas inter se relinquunt liberas areolas, per quas rubra pellucere potest arteria. Vbi arteria faciei transuersalis neruorum plexu hoc modo inclusa, altiorem Zygomatis regionem attigit, et in minores surculos diuiditur, quorum maximus cum arteria infraorbitali coit, elegantistimo rete neruoso ubique tectus, separati illi rami neruei tandem

in unum communem truncum congressi, cum ramo Zygomatici descendente masseterico, qui huc usque Stenonianum ductum sequutus erat, consuunt, et non solum celebrem illam anastomosin cum

nemo

53쪽

neruo instaorbitali rami secundi quinti paris emciunt, sed etiam

cum ramo buccinatorio communicantis faciei in coniunctionem cum ramo buccinatorio rami tertii quinti paris abeunte uniuntur: ex qua unione dein partim numerosi surculi per ipsum musculum buccinatorem disperguntur, partim labiis anguloque oris copiosissimis nerueis filamentis prospicitur, uti egregie a beato ΜKCKLLIo annotatum est. g. 2I.

Plexus nerui communicantis faciei venam magnam facialem in ophtalmicam inoficulatam ambientes.

De insigni rete neruoso venam temporalem tam mirifice amplectente paullo ante dictum est. Τam grande, et tam copiosis ramis mutuo sibi irretitis, et tam arcte venarum tunicis inhaerens saepe inueni, ut de singulari illius retis neruosi in mutando sanguinis itinere influxu dubitari nequeat. Luculentius autem ramorum nerveorum communicantis faciei cum vasis sanguiseris circumuolutiones intueri possumus, in obse vando decursu venae faciatis, ab angulo maxillae inferioris usque ad ingressum eius in orbitam. In ipso enim angulo oculi interno, ubi ramulos venosos palpebrales recepit, et pone ligamentum palpebrale incedit, copiosis irretitur surculis neruulorum trochlearium cum ramis ex ramo Zygomatico et temporali inseriore communicantis faciei unitis. Manifestiores fiunt illi plexus et reticula, si vena lacialis, in sinu isto inter nares, Zygoma et maxillam superiorem versus buccas progreditur : Ibi enim per tam intricatum rete nemorum transit, quod ex unione infraorbitalis et maximae partis zygomatici sormatur, ut verbis vix describi possit. Omnium vero maxima et validissima coniunctio fit, dum vena, derelicta maxilla superiore, in vicinia ductus saliualis Stenoniani super buccas versus maxillam inferiorem incedit. Validi nempe surculi ex ramo Zygo-Η a malico.

54쪽

matico, cum plurimis ex ramo masseterico duri, aliisque ex ramo inferiore eiuSdem cum nemo mentali confluente, et ramis bucci natoriis et massetericis ex ramo tertio quinti, tam inessabili ratione inter se confluunt et irretiuntur cum vena per illud rete gliscente. ut suamenta neria ea pluribus in locis arctissime Venam, et ramum arteriae buccalem venae comitem amplectantur et cingant. In hoc

etiam loco cum specie veri praecipuam contingere in vasis putamusa tationem, euius sequela et effectus faciei rubores et pallores sunt, si amnii affectibus laboramuS. g. 22.

Plexus circa dilectum salmalem Stenonis.

Paucis modo verbis speciatim tangam neruorum circa

Iuctum saliualem Iudentium reticula, phenomeno illo, tam hibito saepe aucti vel imminuti saliuae prouentus si nerui assiciuntur, memorabilia facta. Incipunt iam nemorum filamentula ex ramo temporali et gygomatico prouenientia ductum Stenonis amplecti, dum minores saliualis ductus surculi ex diuersis parotidis locis in communem truncum confluunt. Augentur plexuli illi Tis ex rete neruoso elabenti,'

quod arteriam transuersalem faciei, mox propius mox remotius a ductu saliuali excurrentem cingiti Progreditur hoc rete cum ductuvsque ad locum ubi musculum buccinatorem perserat, et in os aperitur. Ibidem enim eum enarratis nerveorum filorum roticulis ex profundiore isco accedentes irretiuntur surculi mediantibus ramomasset erico et buccinatorio ex ramo tertio quinti orti, quorum fila

partim musculum buccinatorem petunt, pariun strietissime ductus saliualis tunicis adhaerent, et in illis finiuntur.

55쪽

Cenenatia de ne uis cardiacis.

Cum iam limites commentationi academicae, ne in volumen accrescat praescripti, vix permittant, eo ordine quo huc usque usus sum, etiam magnos neruoS Octauum et intercosalem per magnum quem absolunt eampum in valarum amplexu persequi, quod proxima commentatione, quae historiae neruorum viscerum abdominalium alteram partem comprehendet, peracturus sum, nunc unicam tantum particulam, nem0rum nempe ca diacorum, ceu ramorum ex unione utriusque Vagi netape et intercostalis ortorum, ad vasa rei

tionem respicientium cum publico communicabo. Idque eo minus ab instituti mei ratione alienum esse arbitror, quod nouas quasdam contineat obseruationes, ad constituendam et in clariorem lucem ponendam diffcillimorum neruorum historiam idoneas. Quod repraesentationem plexus cardiaci maximi cum dissicilem, tum dubiam, naturae minime respImd entem, quin falsam et erroneam reddit, sunt numerosissima vasa lymphatica glandulis lymphatticis seu conglobatis et arteriis remixta, plexum insignem vaserum lymphaticorum cardiacorum formantia, et tandem partim venae thyroideae mediae et principio venae cauae superioris inserta, pamtem versus ductum thoracicum migrantia. Oriuntur enim in baseos cordis uniuerso ambitu, praecipue in regione coalescentium sinuum copiosi vasorum lymphaticorum surculi, qui in interuallo venae cauae superioris, arteriae fortae et tracheae, cum iam plures ramuli in glandulas conglobatas confluxissent, non mediocrem plexum Drmant. Facile inciser in cognoscendis vasis lymphaticis inexemcitatus in errorem incidere potest, Vt Vacua et contorta vascula absorbentia pro nerueis filis habuerit, dubia inde in figuris exhibita retia enata esse videntur.

56쪽

Nerui uasa c0rdis amplectentes.

Cordi, viscerum vitalium sere principi, multos naturam neruos impertiuisse, facile erat assertu, si perennem huius partis motum a primis foetuum incunabulis ad extremum vitae halitum durantem, actionem eius minime in sanis animantibus interruptam, vigorem, essicaciam, sortitudinemque, qua massam sanguinis propellit, languentem fulcit et sustinet, cessantemque saepe restaurat, coninsideraueris.

Quamuis equidem nostri temporis industria, HALLERI q) vel ANDARACHII r), et NKUBAUERI s) indagandi cupidine incensa, neglectum LoWRRI 0, LANCIsu hos neruos describendi depingendique studium et laborem, a VIKUASKΝIo u) et WILLIsio M paullo meliorem factum, correXerit, multum tamen abest, omnem hanc disquisitionem plane absolutam, luceque meridiana clariorem redditam esse, ut nihil partim neruorum cardiacorum enodationi in genere, partim eorundem per varias cordis partes distributioni addi possit. Quid quod, ipsa neruorum cardiacorum quantitas minime ita comparata est, ut ex eorum in fibras cordis musculares ipsas dispersione, ad sustinendum tam sortem constantemque motum lassiciat, cui vividissima huius visceris irritabilitas succurrere omnino debuit. Pro hac neruorum cordis paucitate ac tenuitate, magna adhuc illorum pars cordi ipsi eripitur, vasisque illius impenditur. Paucis itaque obseruationibus de plexubus neruorum cardiacorum in genere ab aliis,

q) Descriptio anatomica neruorum

cordis, nondum promulgata, vel vero quoad picturam, ALBKRTI DE HALLER

ad figuram neruorum cordis diuinatio in Comm. Soc. Goett. T. I L. ν) Descriptio neruor. cardiacorum. Penae I ra. ψ.

57쪽

aliis, ANDERscHIo praecipue et NEUBAUEuo cum publico communicatis, quae ortum nerui cardiaci magni concernunt praemissis. subnectemus proprias nostras novasque cum de maximo neruo cardiaco ganglio longiusculo praedito, tum de neruulis ex plexubus cardiacis vasa cordis amplectentibus obseruationes. g. as.

De magno neru0 cardiac0 dextri lateris ganglis longitudinali instruem.

Ex iis, quae de neruorum cardiacorum ortu, situ, nUmero, figura, magnitudine et habitu, tam ex figuris publici iuris factis, quam ex descriptione adiecta collegimus, pater, neminem omnium magni huius cardiaci neruei ganglio praediti quem trunci instar considerare possumus, talem in modum mentionem fecisse, qualem mea adumbratio cum verbis tum icone repraesentat, et qualem quilibet rei cupidus inter mea praeparata cernere potest, quare absque Vlla arrogantia et inclarescendi pruritu eum nouum appellari debere existimo. Non simplicem varietatem, rarissime inter plura cadaueravnico tantum exemplo occurrentem esse, repetitae meae in nouem corporibus humanis institutae obseruationes testantur, quorum seX similem ostenderunt fabricam, conformationem, figuram, situm, magnitudinem aliaque: in tribus tantum tam nerui ipsi quam eiusdem ganglion erant teneriores, et uti a NEUBAUERO. descripti sunt. Ad faciliorem nerui huius cardiaci maximi et ganglii eidem proprii disquisitionem instituendam, et situm eiusdem securius et certius inveniendum , cor a pericardio nudum, e dextris versus sinistra reclinandum, Vena aZyga cum Vena caua superiore vel descendente quantum fieri potest in sinistrum latus dirigenda, aspera vero arteria fortiter versus dextram thoracis regionem ducenda; es hoc modo enascitur cauum oblongum, cuius inferiorem marginem sormant

ramus

58쪽

ramus arteriae Venaeque pulmonalis, finistrum Vena caua superior cum reflexa azygos Vena, deaetrum sinister ramus bronchiorum cum integra asperae arteriae parte in seriore, superiorem truncus communis pro arteria carotide et subclauia deXtra s. anonyma vel arteria prima, et vena subclauia, in fundo autem huius foueae cernimus superficiem posteriorem arcus aortae Vbi arteria prima illa egreditur. In hac descripta cauitate, si debita encheirosi, cautela et administratione vasorum lymphaticorum plexus et glandulae, cellulosa et adipis particulae remotae fuerunt, intueri possumus insignem hunc neruum ad totam longitudinem in fundo cauitatis L foueae saper arcus arteriae Sortae planum posterius versuS cor descendere, et in media auriae parte in ganglion suum oblongiusculum intumescere. β. 26.

Ortus huius magni nerui cardiaci.

Primam eandemque maximam repetit originem nemus ear intus maximus ex crassissimo nerui intercostalis filamento, quod ex ganglio ceruicali superiore trunci continuationem format, et super musculo colli longo descenditi Exit nempe ex hoc nerui intercostalis trunco in regione media carotidis cerebralis filamentum nerueum insigne ipso trunco tamen minus, et paullo magis in interiore colli superficio pone carotidem communem destendit, antequam fere locum attigorit, ubi arteria thyreoidea inferior sub carotide transit, neruea radix haec finditur, et paullo post denuo cum altero ramo coit insu- Iam constituens, in cuius ramum alterum interiorem inseritur teneriussit amentum ex pleXu magno, quem ramuli intercostalis, octaui nonique paris ad exterius pharyngis latuS formauerant, alter autem huius fissae radicis ramus eXterior exiguum surculum ex trunco inter-

costalis ipis nanciscitur, nactusque hoc duplex augmentum in elegans sed

59쪽

sed paruum gangliolum intumescit, in plerisque cadaueribns arteriae thyreoideae in seriori insidens, quod etiam in aliis mox supra mox infra eandem inueni. Ex tenello ganglio quinque surculi plerumque solent exire, duo exigui in tunicas carotidis, tertius maior et satis insignis ad regurrentem, quartus pariter memorabilis in thoracem descendit, et inter arteriam anonymam s. primam et venam thyreoideam infimam neruus cardiacus superficialis fit, quintus vero, omnium maximus, ulterius descendendo progreditur, et in angulo, quem carotis et subclauia dextra includunt, alteram eandemque crassissimam radicem, ex trunco intercostalis prouenientem, secum Iungit. Vt alteram nerui cardiaci maXimi radicem melius cognoscamus, ratio habenda est progressus nerui intercostalis usque ad ansam subclauialem. Edita magna illa radice cardiaci, quam primam appellaui, truncus nerui intercostalis versus thyreoideam inferiorem progreditur, in quo itinere unicum surculum, quem tertiam radicem nominaui, cardiaco dedit, super thyreoideam incedit, eandemque exigua ansa amplectitur, quam format nouum filamentum ex neruo ceruicali sexto accedens, cuius maxima portio cum alio filamento, ex septimo ceruicalium proueniente, gangliolum essicit, ex quo deinceps duoslamenta cum trunco intercostalis ipso, et alio filamento a septimo ceruicalium emergente, in ganglion ceruicale medium abeunt, thyreoi- deae inferiori adsidens. Prodeunt ex ganglio ceruicali medio, quod plerumque inter omnia heruicis ganglia minimum esse solet, in sere omnibus quae examinaui subiectis, tres nerui: primus idemque e terior, truncum ipsum intercostalis continuans , super arteriam sub- clauiam dextram se coniicit, ansam subclauialem format, et in ganglion ceruicale infimum transit; secundus, qui medius est, et omnium minimus, fit cardiacus superficialis, tertius interior maximus, trunci nomine dignior quam primus, radicem nerui cardiaci

nostri constituit.

60쪽

De fripila nerui cci diaci maximi et ganglii

Magna haec radix, derelicto ganglio, insignem ramulum ex neruulis ceruicalibus superius descriptis, qui paruum gangliolum

formauerant, sibi insertum accipit, duo etiam filamenta retro sub- clauiam in ganglion ceruicale et canalem vertebralem abeuntia emittit, mutata que directione, nunc interiora magis petit, ubi in angulo, quem carotis et subclauia cum arteria prima includunt, trunculum ex prioribus radicibus enatum secum iungit. Ex hac coniunctione nemus cardiacus ad eandem increuit crassitiem et magnitudinem, quin fere maiorem, quam nemus recurrens dextri lateris habeti Sub carotide dextra neruus cardiacus nunc absconditur, ante recurrentem deXtrum incedens arteriae primae appressus est In ipso hoc profundiore retro arteriam primam situ, noua insignis, ex unito ramo qui eX octauo et nono prouenit, radix accedit ad cardiacum : ex ganglio tunc ceruicali infimo, arteriam vertebralem arctissime amplectente, abscedit ramus non mediocris magnitudinis, sequitur vertebralem usque ad originem eius ex subclauia, firmiter eidem appressus, ex trunco cardiaci nerui ipso duo rami transuem saliter illi inseruntur, ut vertebralem arteriam plexus in modum cingant et amplectantur, iunctis dein his neruulis ramus ipse insignis sub angulo acuto ad ortum arteriae subclauiae ex prima, cum trunco cardiaci nerui coniungitur. Truncus cardiaci in ulteriore versus cor progressu integrum rete ex tribus quin quinque fila mentis a recurrente dextro ortum, binis radicibus sibi ad sociat. Quo facto n unctandem ex omnibus radicibus conflatus integer nerui cardiaci truncus prosundius in thoracem demergitur, et planum posterius aortae

in cauitate superius descripta attingit. g. a 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION