장음표시 사용
21쪽
hanc philosophiae partem spectante, me minus percepisse subdubitarem, ipsum haberem, qui pro singulari
sua humanitate, mentem suaIn plene atqUe Clare patefaCeret, Cujus ad nonnulla a me quaesita respondentis, non sensum modo, Verum etiam verba alta mente reposta habeo. Natus est Nicholisius Londini, anno post natum Christum sexcentes1mo nonagesimo nono supra milesimum. Patrem habuit honesto genere in agro Cor- nubiens ortum, jurisconsultum doctum et diligentem; qui sceminam ingenUam CX eodem agro in matrimonio habuit, ex qua tres filios, unam filiam suscepit. Filiorum natu maximus Gulielmus ad mercaturam eruditus est, quam tamen nunqUam CXerCUit. Tertius, licet honesto artificio institutus, propter ingenii qualidam lentitudinem in otium gratum brevi se Con tulit et rure paterno juvenis diem obiit. Filia vero nondum adulta ad plures migravit. At Francus, cujus vitam memoriae tradere aggredior, cum corpus infantile ita induruisse videretur, ut vitae genus asperius inter pueros tolerare posset, a matris
22쪽
gremio abductus in ludum Grammaticum missus est, ut rudimentis linguae Latinae et Graecae instrueretur, utque fumo et nebulis, quibus Londinenses urgentur,
remotus, aere pUriore Ves Ceretur.
Is ibi, propter mores suavistimos, et ingenium acre, nam facilis et benignus inter aequales fuit, qVae autem a praeCeptore traderentur Celeriter arripuit, memoriaque firma et diuturna tenuit) condiscipulis pariter atque magistro fuit carissimus. Post paucos annos, cum haud mediocriter doctrinam, qua aetas puerilis impertiri solet, hausisse videretur, in scholam Weshmonasteriensem transductus est, ut exemplis frequentibus puerorum ingenio praestantium auctus, aemulatione inCitatUs atque inCensus, optima quaeque ConaretUr. Hinc Oxoniam demigravit, et in numerUm Commens alium sSbournarios vocant) Collegii Exoniensis receptus, in tutelam et disciplinam Johannis Havitandi raditus est mensas Martii die quarto, anno post na tum Christum ΙΤΙΑ. AtqUe
23쪽
Atque hic, pro ingenio suo magno et aCUto, omnibus studiis, quibus juventutem leges academicae ad dictum volunt, animum intendit, maXime vero Physicae, et politioris humanitatis, incubuit ; ex quo factum est, ut nemo animalis naturam Clarius per speXerit, nemo eandem plenius, magisque subtiliter in
scholis, quas postea de Physiologia habuit, discipulis
suis proposuerit. Cum arti medicae discendae operam daturus esset, et plane sensisset neC naturam partis, quae morbo tentaretur, neC morbi rationem, neC quid deficeret, nec quid superaret, nec quid alienum aUt Corruptum, neCquid mutandum esset, neC qualis mutatio ad salutem recipiendam requireretur, intelligi posse, nisi fabrica et natura corporis universi, nisi neXus et forma, et structura, et usus Criusque partis perciperetur; ut harum rerum notitiam sibi compararet, lectis perpaucis de re anatomica libris, ut partium animalium nomencla turam, qua tum temporis medici utebantur, disceret, ad cadavera disiecanda se accinxit; et opinionum quarumCunque Commentis, Vel ignotis, vel neglectis, in naturae disciplinam rudem et integrum discipulum se tradidit.
24쪽
In corpore animali retexendo simplicislsima partium videntur fila illa subtilia quae vocabulo, ab
anatomicis reCentioribus trito fibrae dicuntur. Non quidem illae quae a natura partis, quam ConstitUUnt, sive musculus, sive nervus, sive membrana sit nomen suum sortiuntur, Unde aliae membranosse, aliae nervosae, aliae musculosae dicuntur ; sed simplicisJ1mae et exilissimae productiones materiae animalis, quae in elementa
quidem resolvi posse constat, in fila vero simpliciora non posse, volunt Physiologi. Has vero fibras solidas esse docent plerique eorUm,
qui animalium Corporum natUram disiecando patefa- Cere conati sunt. At Nicholisius, cum partes hae subtilisi1mae exiliores sint, quam Ut aCerrimo OCUlorUm
sensu eorum forma percipi possit, qualis earum figura maXime Conveniat Cum iis, quae in fibris fiunt, conjectura verisimili assequi Conatus est. Cum igitur Corporis animalis incrementum, qUo sensim a minimis initiis naturalem molem adipiscitur, hisce fibris sensim productis fiat, nec verisimiliter incremen
tum illud adjectioni jugi particularum ad eXtremi tates filorum solidorum tribui possit, quod mox liquebit,
25쪽
bit, sed potius protrusis fibris primariis exilistimis a vi humoris per easdem propulsi easdem Cavas esse probabiliter statuit. Fibras autem illas cavas et subtilissimas ex segmentis Coni longioris, qui parum a Cylindro forma dissert, a se ordine receptis Constare voluit, ita ut tenuior extremitas segmenti primi eXtremitatem Capaciorem segmenti secundi intret, extremitas porro segmenti seciundi tenuior eXtremitatem CapaCiorem
tertii, et sic deinceps in totam fili longitudinem. Hinc facile intelligitur segmentum quodque a vi humoris per canalem fili conici a basi versus ejusdem apiCem propulsi, promoveri, atque adeo filum sensim produci. A fili fabrica exposita robori ejusdem in singulis locis aequali prospicitur. Filum enim ita structum ex partibus aequalibus similibus ejusdem naturae constare vult: quod contra fieret, si adjectione particularum
solidarum, ab alluente succo alimentario suRectarum longius essiceretur; cum minime verisimile sit particulas ea mole, ea soliditate semper paratas esse sitam tempore progrediente humores Crassiores, eorumque elementa magis solida fiunt) ut diversis temporibus fibrae increscenti adjectae οἴχοιομεαειαν faciant.
26쪽
PraetCrea, quo Corpias animale vivat, et ad tempus a natura praestitutum durare positi, Ut nutriatur necesse est : quod tum fieri Nicholisius statuit, cum minima quaeque corporis fila succo alibili tenuisamo perfluente irrigantur. Fila igitur primaria non -Jida, sed cava esse haud temere asserit ; tali enim fabrica id, quo corpus alitur, in locos ejusdem intimos deducitur et distunditur. At praeter illa corporis stamina prima et subtilissima, qUae modo memoravi, alia duo sunt fibrarum genera, qUartim natUram et vim qui perspexerit, nae ille haud mediocriter instructus ad Physiologiam eXponendam erit. Nam Cum primum Nicholisius Corpus animale perscrutabatur ; Ut subtiliter variam materiam, ex qua constituitur, distingueret, et in suum quamque genus Ieserret ; partes quasdam, qVarum natUra simplicior videbatur, notavit. Harum aliae vi adhibita, mirum in modum se eXtendi et produci patiebantur, vi autem illa remota, statim resiliebant, in naturalem suam longitudinem retractae : quarUna igitur materiam Elasticam nominavit. Aliae, Contra, Clementa sua Catege cohaerentia habent, ut vi nulla ea minore quamqua
27쪽
qua disrumpantur, longiores fieri possint: hanc igitur materiam inelasticam nuncupavit. Materia illa elastica dignoscitur ex colore albo flavescente, ex Cursu fibrarum re sto, ex eo, quod nec aqua fervente submersa, nec vini spiritu macerata, vel minimum aut Colorem naturalem mutet, aut minus elastica evadat. In Collo bovis, cervi, ovis maxime aspectablis est, in quibus ab occipite per colli longitudinem ad dorsi vertebras protenditur, capitisque pondus inter Currendum sinelabore mustulorum, ut erectum geratur, sustinet. At usum materiae hujus elasticae alium, et longe praestantiorem in animali corpore monstravit Nicholi sius. Mediam enim arteriarum membranam, quam musculosam perhibent anatomiCorum vulgus, ex eadem constitutam docuit, a cujus et elasticitate, variaque
pro sensu vitali magis vel minus vivido) tensione majore, vel remisitore, magna ex parte pulsuum disserentiae, impetusque sanguinis propulsi moderamen
28쪽
maxime veris1militer deduci positiat. Quin et hinc
facile intelligitur, Cum in Corpore nusquam non sit, nam Una Cum arteriis in omnes partes diffunditur, vim ejus et effectum ubique valere. Materiae vero inelasticae notae sunt splendor argenti semulus, Contractio insignis cum elasticitate si in aquam ferventem immergatur, unde nitor ejus insig
Materiae vero hujus inelasticae duae sunt species, quarum alia persecta est, alia degener. Facillime dignoscuntur. Perfectae notas modo proposuimus. At degener, quo magis discedit a natura perfecta inelastica, eo magis Colorem perfectae aqua fervente Coctae refert. Utitur autem natura materia illa inelastica persecta in tendinibus musculorum efiiciendis. Quod quidem necesse fuit. Quo enim magis vi adhibita tendo produceretur, eo minus proficeret musculi Contractio. Ligamenta etiam, quibus ossa invicem ConnectUntur, in pluribus articulis ex eadem conficiuntur, in iis scilicet, quibus firma atque arcta conneXione opus est. At
29쪽
At contra, cuni usus postulat, ut copulae robori ita prospiciatur, ut, causa maioris momenti oborta, productio ligamenti fiat, materiam illam degenerem adhibet natura : Quod in nexu Osi1um pubis, ossis sacri cum c virum Osi1bus, et nexu vertebrarum factum es ;nimirum ut partui faciliori, dorsique flexui provisum
In partibus corporis animalis similaribus describendis, membranam reticulatam a membrana adipo-sa disjunxit, de quibus plerique anatomici satis confuse loqui solent, licet facillime inter se dignoscantur,
Cum nec teXtu, nCC natura, noe Usu Conveniant. Nam
ndipis forma simplicistima est vesicula minima oleo tenui plena pediculo subtili ab arteria minima de missa pendens, quae a sanguine humorem suum pinguem per pediculum illum derivat. Ex multis hujusinodi vesiculis, quas membrana
communis circumvestit et Coercet, fit medulla ostium cavis comprehensa. Cum autem multae Vesiculae, quales modo memoravi, Communi membrana Concluduntur, et cum si-C a miles
30쪽
miles porro vesicularum collectiones plures membrana- Cea Capsula Capaciore continentur, fit adipis species
illa, quae sevi nomine distinguitur. At tela illa pinguis, quae cuti proxima subjacet, et
musculis interjicitur, ex ejusdem naturae, quam modo descripsimus, vesiculis constat, una cum vasis et fibris varii generis intertextis ; adeo ut ex triplici adipis genere medulla sit simplicissimum, adeps maxime Compositum. Ex adipis natura explicata patet medullam jure quodam cellulosam nuncupari posse, nam ex vesiculis imperviis tota fere fit. Quinetiam sevum et adeps, ratione pinguedinis, quae una Cum fibris membrana ceis ipsis immiscetur, cellulosa, haud inepte dicat
In membrana autem retiCUlata pura, quae partibus vicinis laxo nexu invicem copulandis inservit, vesiculae nullae sunt, sed ex filis exanguibus, hic productioribus, hic brevioribus, et septis tenuissimis membranaceis, tenuissimo opere reticulato septis interjecto, constat, ita ut in omnem partem, quaqua porrigitur,