Franci Nichollsii, M.D. Georgii Secundi Magnae Britanniae Regis medici ordinarii, vita : cum conjecturis ejusdem de natura et usu partium humani corporis similarium

발행: 1780년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

statui aut humori sit pervia; quod in emphysemate,

in hydrope intercute, quin et nonnullis in morbis ab

ictibus venenatis exortis Clare Conspicitur; ut taceam anatomicorum eXperimenta, in quibus ab immisso spiritu totum corpus, a flatu membranam reticulatam Permeante, intumescit. Usus, praeterea, alius est membranae cellulosae, alius reticulatae; nam in vesiculis membranae adiposse Conservatur oleum, sensim in sanguinem tradendum, ut sales acres leniantur, ne scilicet sensus vasorum nimis moveatur. Praeterea ut alimentum pingue ad mucum conficiendum non deficiat; postremo, ut laXitas salutaris vasis minimis Conservetur, ne arteriis praeter modum irritatis, sanguinis motus perturbetur. Adeps porro visceribus incumbens solus laxantis et demulcentis vice fungitur. Intestina igitur omento, membrana pingui insternuntur, renes etiam multo sevo circumvestiuntur, sic enim in illis foecum alvinarum irritamentum lenitur, in his autem Vasorum tensao, ab urina acri et stimulante, praeCaVCtUr. Eadem porro membrana, una cum tela reticulata inter

32쪽

inter musculos interjecta eosdem lubricos praestat, facitque ut minus a se invi m in motibus suis atterantur : postremo inter fasciculos fibrarum musculosarum protensa, eadem munia laxandi, lubricandi, leniendi, quibus in aliis locis fungitur explet. In natura vasorum explicanda, humorumque per cadem distributione ; multum a turba physiologorum disiensit. Et primo quidem de arteriarum forma inter illos et Nicholisium disconvenit. Illi enim vas quodque arteriosum a crassiore principio sensim angustitis fieri, atque adeo Conum longiorem referre volunt; sanguinem ideo a locis latioribus in arctiores vi Cordis compulsum dicunt. Quod quidem Nicholi

sius Confitetur, at formam arteriae qualem illi statuunt neC Cum motu sanguinis libero, nec, quod sequitur, Cum animalis salute, postremo, ne cum ipsa vita facile Constare posse Contendit. Cum enim partiCUlae magnitudinum diversarum a corde, communi sanguinis flumine, in canales omni in processu suo sensim exiliores factos deseruntur, necesse est, ut quasi cunei in Vias arctiores adigantur, atque tandem in iis Consistant, ita, ut neque progredi possint, nec motu contrario fa-9 cile

33쪽

cile reprimi; quod, cum in locis quam plurimis

eodem tempore fieri necesse sit, obstructiones vasorum periculosistimas nullo non tempore nascituras esse,

quis est qui non videt ΘHanc igitur opinionem sic Corrigendam Censuit, arteriam nimirum ejusdem esie formae cujus est cylindrus, at eandem, emista ramo, statim graciliorem fieri, quem ramum pariter Cylindra um esse statuit, nec secundum diametrum iterum imminui, donec alio omisib ramo exiliore is porro gracilior exeat; atque ita porro emitti surculos ejusdem formae minores donec tandem exilisi1mi fiant. Tali arteriarum forma obstructioni immedicabili, quantum fieri positi occurritur : licet enim in arteriae ramum particulae sanguinis inciderint majores sui autem multae incidant necesse est) quam quae a proximo emisib arteriae ramo recipi possint, facile tamen

vasis systole in canalem majorem retro aguntur. In arteriarum tunicis dinumerandis, CarumqUC na turis exponendis mire discrepantes habemus anatomi-COS ;

34쪽

cos ; quorum alii ex quinque, alii ex quatuor, alii ex tribus tantum membranis haec vasa Constituta volunt. At omne hoc tantum dissidium in re nec dissicili, nec obscura, ex ambitiosa et futili minutorum quorundam anatomicorum eXortum Videtur, qui eo magis in animalium natura exponenda se profecisse existimavere, qUO plures in quavis membrana laminas, sic enim telas illas subtiliores vocant ex quibus sibi ordine appositis quaeque membrana sit, monstrare po

Secundum Nicholisium arteriarum tunicae natura et fabrica differentes sunt tantum tres ; quarUm CXteriora vaseulis numerosis, arteriis atque Venis, eam perreptantibus vasculosa dicitur ; estque valida et elastica, ex silis aequaliter dispersis et intertextis faeta; atque adeo in quamCUnque partem eXtendere eam Coneris, distractioni et disruptioni aequaliter adversatur. Huic adhaeret media, naturae ut plerique perhibent musculosae, sed ex materia illa elastica, quam supra descripsimus, Constans: nec enim vel Colorem, vel texturam, vel usum cum musculis communem habet.

35쪽

Hujus fila in morem circuli tunicam intimam cingentia, nexu debili sibi invicem adne fiuntur, atque adeo, licet tunica haec media exteriore multo crastior sit et robustior, si secundum fibrarum annularium longitudinem eam distenderis, cum tamen tunicae eXterioris fila pari et aequabili textura in omnes ejusdem partes dividantur, mediae vero tunicae fila annularia facile sint dissociabilia, nam stamina, quibus a latere sibi in vicem Connectuntur, admodum tenuia sunt, et multo minus valida quam ea, ex quibus tuniCa Constat eXterior; liquet, a vi intus sistendente, ea minore quam qua fila eadem secundum. longitudinem suam Contentae disrumpantur, a se invicem separari possie, illaesa tuni

ca exteriore.

Ex his perspectis Nicholisius naturam aneurysmatis patefecit; de qua multa incerta tradidere medici. Hoc autem tumoris genus ex eo oriri docuit, quod, disjunctis fasciculis circularibus mediae membranae, tunica exterior a sanguine per hiatum impulso distendatur: et quoniam necesse est ut sanguis copiosior in tunicam exteriorem ruat, Contracto Corde, atque ut idem ab eadem tunica elastica vicistim retro-

D pellatur,

36쪽

pellatur, cordis ventriculo quiescente; sequitur di stolen σφυγμοειδη potius quam σφυγμον esse signum, quo tumor hic a Caeteris tumoribus dignoscatur. A vi vero intus arteriam distendente mediam arteriarum tunicam distrahi posse exteriore integra utut distenta, aptis experimentis coram Societate Regia Londinensi factis docuit, sociis omnibus in sententiam ejus Cuntibus. Tertia arteriarum tunica caeteris est tenuior, atque id etiam peculiare habet, ut ejusdem facies interior admodum levis et polita sit; ne scilicet particulae sanguinis ei adhaerescant, atque ipsa sordescat. Hogartificio cautum est ne via sanguini progredienti sensim obstruatur. Quali sensu arteriae praeditae sint primus omnium docuit Nicholisius. Easdem minime dolorem pati ex chirurgorum actis satis constat, Cum in deligandis arteriis nullo dolore homo afficiatur, nisi simul

cum arteria nervUs vinCulo Comprimatur. At arterias nunquam non Comitantur nervi, qui surculos suos in earundem tunicas immittunt, quorum sensu pecu-

9 liari

37쪽

Iiari sanguinis stimulus persentiscitur, pulsus moderamen fit, humorum in vasa, justa fit distributio, succo rum utilium confectioni et secretioni, inutilium autem expulsioni prospicitur. Arteriam statim ab emista ramo graciliorem fieri

modo dictum est, donec tandem ea sit exilitate, ut sanguinem omnibus suis numeris integrum excludat, et solis humoribus tenuioribus via pateat. Non tamen id ita accipi Nicholisus voluit, quasi arteriarum graciliorum semper eadem esset Capacitas ;

nam, Contra, tensione tuniCarum, a variis Causis nunc

remisi1ore, nunc strictiore, eidem humori appulso nunc patet nunc Clauditur via; quod in erysepelate nunc pallidiore, nunc Coloratiore, in tumoribus arthriticis repente exortis, et eX improviso evanescentibus, ex materiae morbidae in febribus ad alia atque alia loca compulsae translatione, vocant medici, ex sphacelo repentino inflammationi superveniente, ex coloris immutatione, qua in animi motibus occulta

pectoris inviti patefacimus, liquet. D 2

38쪽

Ex arteriis minimis sanguinem deserentibus iter continuum eidem progressuro in venarum ramos eXilissimos esse dicunt recentiores anatomici nullo paren-chymate interposito. Quod paulo secus esse Nicholi sius demonstravit; quando quidem arteriae, quae irrtunicas venarum sanguinem importaint, in ipsas majores venas, quibus nutriendis inserviverant sanguinem suum, functo ossicio, continuo infundunt Venas autem ex tribus tunicis Constitui monstravit ; quarum intima tenuis et laevis est exterior ex vasis sanguiferis multis est spectabilis; media autem paulo validior est humori vitali continendo et deferendo apta, vi praeterea elastica praedita, qua sanguinis moli abundantioris Cedit, eundem vero parciorem, se Contrahendo Comprimit. Ex hac autem venarum Contractione Varia, quae tam ab elasticitate naturali, quam a sensu nunc acriore, nunC remissiore fit, magna ex parte pendet illa latitudo vitae, qua homo vel vivit vel deficit, pro varia mensura vel modo sanguinis, ratione capacitatis

vasorum Nams

39쪽

Nam ut sanguinis motus perpetuetur, necesse videtur, ut in venis nullus locus sit vaCuUs ; sed, Contra, ut ab extremis arteriis ad cordis usque auriculam dextram, humoris illius servetur continuatio; nempe ut, arteriis Contractis, tantum sanguinis, quantum in venas immittitur, aut saltem, quantum auriculae cordis

aperiendae lassiciat, ex iisdem in auriculam immittatur; quod nullo modo fieri possit, intercisa humoris in venis perpetuitate; cui conservandae venarum elasticitas, qua humoris modo sese aptant, eundemque amplectuntur, et Comprimunt, unice inservire videntur.

Inde est quod in sanguinis fluxu profusiore homo vicistim et animo linquitur, et revivis Cit, nempe paulatim, et per vices remisia et restituta Venarum tensionea

Arteriarum ramos qui angustia sua sanguinem omnibus suis numeris integrum eviludunt, partem autem ejusdem serosam vel aquosam deserUnu, CommUni nomine Iymphaticos Nicholisius vocavit, licet horum ordines tenuitate varia diversi sint, variisque humoribus i deserendis inserviant. Per totum animal P pagantur γ

40쪽

propagantur, et proprios succos Cuique parti, visceribus, glandulis, nervis, ossibus lassiciunt; atque tandem rore tenuissimo fibras corporis simplicissimas irrigant atque nutriunt, humoresque ossicio suo functos per proprias venas delatos, venis sanguiferis, et tandem cordi reddunt. Nequis vero haec, quae de vasis lymphaticis Nichola

sius docuit, opinionis commenta et ingenii foecundi figmenta esse putet, contempletur animo ea, quae in tunica intestinorum interiore, post arteriam mesaraicam liquore rubro arte repletam apparent; faciem scilicet ejus interiorem natura albidam et eXanghlem, Colore Coccineo saturato rubentem, ob vasa numerosissima, in statu suo naturali sanguine impervia, sed artificio, in natura animantium perscrutand4

maxime utili, in conspectum data. Quod quidem clarius videbit, quisquis corporis crystallini in oculo

Vasa αχροα, et pellucida, eadem arte repleta et colorata conspeXerit.

Est species alia vasorum lympham ducentium quae ex vasis glandularum secretioni inservientibus origi

SEARCH

MENU NAVIGATION