장음표시 사용
41쪽
nem suam habere Nicholisius demonstravit. Nam immisse flatu in portini hepatis biliarium, vel in tes liculorum vasa, haec lymphatica in scholis suis anatomicis Oxoniis plusquam ullata abhinc annos discipulis ante oculos ponere solebat. Usum praeterea in glandulis vasa hisc lymphatica eum praebere, ut liu morem aquosum a suCCo secernendo dum eorum oscula praeteriret detraherent, eundemque sinceriorem redderent, docuit. Libentius autem temporis mentionem facio, quo illud experimentum Nicholisium fecisse memini, ideo quia quosdam non ita pridem inter se contendisse video, quis primus vim humores tenuiores absorbendi vasculis iis lymphaticis, quae valvulis instruuntur, dederit, et asseruerit; dum rixantium singuli laudem ioventoris s1bi vindiCarent, cum tamen res diu ante a Nicholissio Oxoniae, exposita et demonstrata, et notiuesset. In usu valvularum, Cum earum quae in venis se guinem deferentibus, tum in iis quae lympham du- cunt, reperiuntur, tradendo, diversus abiit a caeteris.
42쪽
physiologis. Omnes siquidem, qui de earum usu
seripsere, eas humorum reditum ad cor promovere voluerunt: At ille, ut harum interventu humoris altitudo intercideretur, Musdemque, gravitate sua deorsum tendentis vis minueretur, atque i morbosae vasis
distentioni praecautum esset. Venae igitur lympham ducentes, quarum tunicae, cum sint tenuissimae, disrumpantur facillime, valvulis frequentissimis instruun
Est autem alius usus valvularum in venis sangui rem a capite deserentibus; quo minus enim in vomendi, tussiendi, sternuendi nixibus sanguis in cere, brum validius et copiosius justo repellatur, venaeque in meninge tenuiore rumpantur, sti homo attonitus moriatur faciunt, Venae lympham deserζntes modo memoratae, ad corpora quaedam Compacta et globosa, quae a Graecis, glandia a Latinis, glandulae a recentioribus VOCantur, properant, atque in ea sese inserunt, underariores et in Ores emergunt. De horum usu nihil sani a veteribus medicis traditum habemus ut munimenta
43쪽
enim, et futamenta in angulis, quos faciunt vasorum rami, apposita volunt, ne scilicet vasa motibus violentioribus distraherentur. Scriptores vero recentiores, qui id solum ossicii glandulae esse dicunt, ut ejus ministerio humor aliquis a sanguinesseCernatUr, Cum Vas, per quod humor seCretus exeat ex his glandulis, se minime invenisse sateantUr, nCC, quod sequitur, humorem secretum s1ncerum sensuum judicio, et experimentis subjicere, ut naturam ejus patefaciant, possint; in vanas multas et discrepantes sententias eunt, huic enim glandularum generi in aliis locis usum alium tribuunt. Nicholisus conjectura
probabili usus ab his humorem quendam spissum et muCOsum parari autumat, quia eandem vasorum dispositionem habent quam glandulae spisiis humoribus secernendis inservientes; vasa siquidem sanguinem deferentia in sui medio habent, vasa vero humorem spissum secernentia in facie sua exteriore, quod in testiculis videre est, qualis est etiam dispositio vasorum in glandulis lymphaticis. Humorem vero illum spissum glandulis hisce paratum Cum lympha Commisceri docuit, ne liquor ille tenuis et subtilis per membranas tenuissimas venarum E lymphaticarum
44쪽
lymphaticarum percolatus per totum corpus quaqua patet tela reticulata diffunderetur : quae quidem sententia CX eo etiam confirmata videtur, quod in infantibus, quorum vasa lymphatica tunicas habent tenuis simas, glandulae lymphaticae plures sint et majores quam in senescentibus. De nervorum natura Cum dissereret, spretis et re-jediis commentis et hypothesibus vanis, nihil protulit, quod sensu et eYperimentis non Comprobatum esset. Nervorum materiam sentientem ex silis exilissimis a sede animae ad singula corporis puncta sentientia protensis constare docuit, nec ullam Communionem, Vel Conjunctionem materiae sentientis inter nervos esse di versas. Nullam enim distinctionem loci sensu affecti in animo existere posse, nisi species nervo impressae silis singularibus ad animum essent delatae , dolorem quidem et voluptatem implicitis nervosum silis cieri posse libenter confitebatur, uter vero pes vel Caput doleret ullo modo homini sentienti Constare posse nor Aliud, quod nervorum sensum spectat, Nicholisitis solus notavit eos nimirum res objectas non nisi suis extremitatibus
45쪽
extremitatibus atque apicibus sui vocabulo ipsius utar sentire. Cujus sententiae multiplex est probatio.
Nam arteriarum pulsus a nervis easdem comitantibus
et ab iisdem percusi1s non percipitur. Sensum, praeterea, doloris ad extremitatem nervi assecti semper referimus. Nam reciso crure vel brachio, saepissime conqueruntur mutilati digitum vel partem aliam membri abscisisi dolere, dolentibus nimirum extremitatibus nervorum qui in partem sectione ablatam fuissent progressuri. Praeterea, locos, in quibus vel voluptate, vel ardore Contrario assiceremur, nullo modo dignosceremus, si nervus divers1s locis, sive in extremo suo sine, sive in itinere ejusdem medio, sive prope ab animi sede percussus sensum rei impressae in commune ἀισθητήριον pariter deferret. Vis rei externae nervo impressa non statim sensum excitat, sed tempus aliquod, ut Ut breve, semper in tercedit inter ictum et perceptionem, dum motus sensifer ad animi sedem nervi ductu perveniat, unde facile intelligi possit, cur membrum ictu veloci abrep-E 2
46쪽
tum nullum, vel certe obtusum doloris sensum excitat. Perrumpuntur scilicet nervi Citius quam tensionis perceptio animo dari potest. Abrupto autem nervo nullus cietur dolor. Falso enim, quod experientia scimus, veteres dolorem in eo esse tradidere, quod in loco dolente continui facta s1t solutio. Nam quaestione, in judiciis, tormentis habita, norunt Carnifices eo aCriorem Cruciatum esse quo magis homo distenditur ; contra, nullam rationem esse, qua PromP tius dolor levetur, quam si semento tepido et laxante florum sensibilium distentio minuatur, quod etiam in curatione inflammationum compertum habent medici. Sensus nervo impressus non statim perit, sed pro visentiente majore vel minore protractior vel brevior fit: nam rotarum radii Currus per CampUm Celeriter rapti, speciem Continuam non intercisam in OCulo faciunt. Manet enim species prinai radii dum oculum secura diis feriat, secundi dum tertius appareat; quae sensus continuatio Clarisi1me repraesentatur augurio illo a
Jove apud Virgilium Anchisae dato
47쪽
e coelo lapsa repente Stella facem ducens multa cum luce CUCUrrit. Illam summa super labentem culmina tecti Cernimus Idaea clare se condere sylva, Signantemque vias: tum longo limite sulcus Dat lucem. Sensus quippe stellae modo praetergressae impressius, et aliquantisper moratus tractus lucentis imaginem oculis impressam reliquit. Cum continuationem sensus in nervo excitati etiam rei objectae ictu cessante animo contemplatus est Nicholistus, statim res non minimi momenti, et in Phy-s1ologia, et in medicina occurrit; ratio nempe statuendi quantus quovis tempore esset in homine sentiendi vigor. Nam aliquem in eo usum esse vidit, si,
quid venus, quid labor, quid inertia, quid vinum, quid epulae, quid desidia faciat in nervorum potestate
augenda vel minuenda ostenderet: illam autem potestatem Continuatione et mora sensus in nervo excitati
48쪽
Instrumentum igitur, quo illa sensus mora et duratio aestimari possit construendum Curavit. AXin nempe ligneum paravit ita fulcri foraminibus insertum, ut facile quavis Celeritate CirCU magi potuerit. Huic ad angulos rectos bacillum ad instar radii inseruit, CUJUS CX tremitas ea, qUse ab aXe esset remotior, Colore Coccineo tincta erat : aYe autem apta Celeritate Circum icto, eX tremitas radii colorata, pro sensu nervi optici acriore vel hebetiore, annuli COCCinei imaginem perfectam, vel deficientem oculo imprestit.
Nervis munera dedit iis similia quae a physiologis
vulgo iis tribuuntur ; motibus nimirum eos praeposuit, atque sensui ministrare dedit: de utrisque uberiora et veri magis similia protulit quam Caeteri. Nam primum motum divisit elegantius; eum enim, qui mus culorum vi sit, ab eo, qui tensionis vario moderamine ministratur, secrevit; ab hoc moderaminis genere
pendet humorum per vasa justa distributio, sanguinis impulsio in locos aptos in morborum judiciis vigente
natura, Cadem vero fatiscente tensionis remisito et symptomatum cessatio saepe lethalis. A tensionis moderamine sit, ut capitis gravitas, oculorum Caligines, aurium linitus, βαρυηκοια in febribus sanguinem enaribus
49쪽
naribus profluxuriam anteCedant. Apta nimirUm vasorum contractione sanguine in partes Corporis superiores Compulso : quod, Cum ab utero idem descensu
rus est, lumborum gravitas et dolor hebes premant :hae siquidem molestiae uteri vasis sanguine distentis comites fere sunt individuae. Praeterea in resolutione illa, quam Graeci vocant, os distortum nunquam non Conspicimus; tono nempe naturali in musculis resolutis pereunte, eodem vero simul in non resolutis vigente. In animi denique motibus, ira, metu, caeterisque perturbationibus a casu gravi et inopinato ortis, miras mutationes in arteriarum pulsu, in OCU-lorum obtutu, in musculorum motibus fieri compertum habemus. Inde est, quod in his animi perturbatis motibus, et hepar, et intestina, et renes ossicia sua saepe praetermittant. Hinc teterus, Cruditas, Urina modo Copiosior, modo parcior descendens. A remissa denique tensione fit, ut cum mulieri gravidae scelus mox in lucem edendus moritur, e laxatis et flaCCescentibus mammis lac aquosum sponte destillet. His fere Nicholisus sententiam suam de vi nervorum
in motu tonico moderando CXponere et confirmare
50쪽
In altero illo motus genere, eo nempe, qUi mustu lis vi sua propria contractis fit, exponendo, distinc tionem illam notam, qua motus voluntarios ab eo, qui voluntatis imperio non subjicitur, non improbans
a Willi sit sententia discesi1t. Quando quidem Willisius imperium in motus voluntarios Cerebro dat, alios cerebellum ciere et moderari vult. Nicholisitis in se dissicili et obscura, ad experimenta Conflagit, ex quibus, Contra, recte colligi putavit cerebellum motibus voluntariis praefectum esse : hoc enim perfossis motus cordis et intestinorum manent; ii, Contra, quorum mens Conscia esset, illico pereunt. Quisquis animalium naturam Contemplatus fuerit, huic profecto verisimile videbitur, eandem ex dua bus partibus Constare, quarum altera movet, altera seipsam movendam praebet; et qUOniam pars movenda ex variis Constet instrumentis, quibus singulis sua a caeteris diversa est fabrica suis usibus apta, quae ideo a parte animalis movente ita moveri ratio rerum animalium postulat, ut fines in horas variabiles conse quantur: hisce motibus Ciendis, prorogandis, moderandis,