Franci Nichollsii, M.D. Georgii Secundi Magnae Britanniae Regis medici ordinarii, vita : cum conjecturis ejusdem de natura et usu partium humani corporis similarium

발행: 1780년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

71쪽

st, cum ex animi dolore fletus cietur ; nam nervorum moderamine ea fit vasorum tensio, qua humor copiosior in glandulam lacrymalem adigitur; quod ex sensu quodam gravitatis et plenitudinis in pectore atque Capite, lacrymarum profusionem praecedente, intelligimu Epoto medicamento purgante, humoris rivus brevi ab interiore tunica intestinorum erumpit, quo materia a salute aliena, et molesta abripiatur. Nec alia causa subest fluxus illius acris et liquidi, qui in morbo Cholera prodire solet. A renibus certa ratione et modo in sanitate defuit Urina. At ex febre decumbentibus fit, ut humor ille modo copiosior, modo parcior, modo limpidus, modo coloratus descendat In mali hysterici accessione, rivo nonnunquam ab Un- dantisamo profunditur idem ex improviso. Unde mira haec inconstantia, atque varietas ξ nisi quod a nervorum vi et potestate Vasorum Capacitas nune laxior nunc strictior sit, pro imperio animae Cuncta, quibus vita constat moderantis. EX

72쪽

Ex propositis intelligamus quid statuendum sit de

sententia eorum, qui vim quandam in glandulis inesse Volunt, qua sanguinem appulsum, et in earundem vasa TCCeptiam, in natiaram humoris ejus, quem a sanguine

ope illius glandulae separari cum plerisque physiologis

dicimus, mutat. Quasi scilicet urina in sanguine non nas Ceretur, sed sanguis ad renes delatus in his urina fieret. Cruorem pariter bilis formam adipisci,

Cum in hepatis vasis ejusdem potestati bilificae, si ita dicam subjectus fuerit At vim hujusmodi in glandulis inesse non quidem

admodum verisimile videtur, quia nullo eXperimento Comprobatur ; quia ratio ejus admodum obscura est ;qUia Ciam natura Corporis Conservatrice pugnat eandem partem humores a sanguine detrahere, eandem humo ribus iisdem parandis et sussiciendis inservire; quod, tali vi concessa, in renibus fieri neCesse est, Cum eorUm ope serum a sanguine derivatum ab iisdem in urinam mutetur, quae ab iisdem in vesicam e corpore ejicienda ingrediatur. Eadem ergo ossiCina venenum inutili γεια et paratUr et amandatur. Praeterea in bilioso humorum temperamento haud raro Cutis, oculi, lingua colore flavescente suffunduntur, Os amarescit, urinas Colore

73쪽

colore luteo favescit, alvusque bile copiosa profluit. Unde haec ξ nisi quia hepar licet bilem copiosam a sanguine detrahat, eaque liquidis et copios1s dejectionibus esseraturin bili tamen abundantiori perpetimin sanguine innascenti expurgandae non sufficiat. Contra, s1 humorum secretio, non effectio glandularum ossicium sit, omnia plana atque Clara fient. Nam secretionis ratio est intellectu facilis, et ex hoc glandularum ossicio posito et concesso fabricae cujusque glandulae patent causae, quid vasorum ordines varii, quid eorum dispositio faciat, usum denique et finem

eorundem docemUr. Nec aliam esse earum vim et effectum monstrant

leges hydraulicae, atque ipsa experimenta, quibus in glandularum simplicium vasa, villorum nempe intestinorum, in arterias iridis, quin et ipsorum renum, liquoribus coloratis immissis tubulos minutos in Conspectum damus, et liquorem immissum per vasa secretioni inservientia propellimus.

Est: alia quaestio de qua disierere solebat Nicholisius, an scilicet secretiones sint commutabiles λ sive, ut pla-

74쪽

nius rem eXpediam, an alia glandula alius vice fungi possit 8 An intestina cutis ossicium in materia impetiginis educenda praestare, vel, Variolarum pure retrΟ- Cedente, resorptaque, ut loqui amant nonnulli, sanie Venenata, homo medicamentis purgantibus sumptis

alvi dejectionibus morbum deponere ΘHaec in medicina latissime patent, cum judicationum

in morbis rationem, et exinanitionum arte faciendarum praeCCpta et Cautiones Complectantur. Eoque libentius quaesitionem hanc tractabat, quod nonnulli in arte me

dica clarissimi statuissent secretionis cujuscunque de sectum, si glandula ei naturaliter inserviens ossicium suum detractaret, ab alia glandula compensari posse. Ut ad hanc quaestionem respondeatur, despiciendum est quid natura sponte sua in hoc rerum statu facere soleat. Si eX causa quacunque, in bile secernenda ossicium suum natura deserat, aut si bilis itinera

in hepate obstruantur, atque fel in venas repellatur, sensim a bile abundantiore sanguis in horas magis atque magis inquinatur, sensi,n porro humores tenuiores a sanguine deducti eodem recremento inficiuntur.

8aliva igitur, et quicquid humoris in os a glandulis funditur

75쪽

funditur amarescit, cutis flavescit, vasis scilicet, quae sanguinem subtiliorem, aut serum, aut lympham sano homine deducere solebant, bilem aquosam et tenuem admittentibus. Sudor etiam, et quicquid materiae perspirabilis arteriarum vi e corpore projicitur, eodem humore felleo immisto, indusia lintea lurore flavo tin gunt et et tandem, Corrupta penitus naturali sanguinis temperie humoris biliosi veneno, languestunt vires, pulsus deficit, et homo putrore dominante moritur.

Ex quibus quis facile intelligat bilem, nisi per viam a natura praestitutam, a sanguine minime deduci posse,

modo eo, ut vita et sanitas Conserventur, licet natura aliis omnibus secretionis instrumentis, ut suCCus a salute alienus secedat, utatur.

Est quoddam isthuriae genus, in quo renes, ossicio suo praetermisib, nihil urinae a sanguine secernunt ;unde sensim et in horas humore illo inutili sanguis in

ficitur, licet natura, per vias quascunque positi, venenum eXpellere Conetur. Nam saliva in os a glandulis suis essusa urinam sapit, excrementa Cuticularia, et foeces alvinae eandem olent, quin et id, quod vomitu extunditur, huic enim malo vomitus supervenire

76쪽

solet sapore et odore lotium renale refert; moritur tamen homo, nisi iter suum Consuetum, a sanguine ope instrumenti proprii deducta urina repetat; cum nullae aliae viae humori huic, quantum et qualem natUra postulat, e corpore educendo lassiciant. Renibus cum cute satis ins1gne est Commercium nam meatibus Cuticularibus frigore occlusis su pervenit Urinae profluvium: quod etiam variolis recedentibus nonnunquam fieri testantur medici. Lippientibus humor ille acris, quem Ciliorum glandulae avehere nequeunt, diarrhaea salutari, quod do-Cuit Hippocrates, egeritur. At licet in morbis de

pellendis majora nonnunquam natUra moliatur, et,

praecluso itinere consueto, hostem in loca devia com pellat, nonnunquam et exigat, spost aptam scilicet humoris Coctilis praeparationem, aptoque toni in glandulis moderamine) non tamen ideo instrumento secretionis quolibet, in morboi deducendo se pro arbitrio feliciter abuti posse spes medico datur. Nam in eXemplis illis s1ngularibus, quae modo prothali, sunt quae

dam adjundia, quae in nullum alium casum Convenire

possunt; ex his igitur colligamus quidem quanta sit

77쪽

naturae in morbis domandis energia, quam admirari merito, imitari viX, possumus. In ratione motUs musculorum exponenda id qui dem Nicholis1us Bernoulio Borellum Corrigenti adsentiri solebat. Filum nempe musculosum ex minimis vesiculis forma elipticis alia eX alia nexa Constare, quibus, immisso sanguine, distentis, idem contrahi necesse est. Musculosa autem fila humore immisso distendi, et contrahi posse, si fides Cowperi experimento habenda sit, vix dubitari positi. Cowperus enim, injecta in arterias aqua, mustulorum motum in animali re Cens mactato excitasse se assirmat. Et ipse Nicholisius, musculorum vesiculis materia subtili, quam per arterias immiserat, repletis, ut musculi Contraherentur se es fecisse, asserere solebat. Non tamen in vesiculas illas arctissimas, ex quibus simplex filum musculosum Constare Borellius et Bernoulius ingenio finXere, nullis experimentis docuere, injectum liquorem suum subtilem impulsum credidit, sed lympham tenuiorem, quae minutis vasculis inest, ab illo liquore a tergo pres

78쪽

Utcunque autem haeC re vera se habeant, id saltem experimentis confici videtur, a sanguinis parte tenuiore in musculorum vesiculas reCepta eorum motum

cieri posse.

Nervis autem, quorum Vi et moderamine, omnem musculi motum et incipere, et perstare, et desinere

volunt physiologi, id officii tribuebat Nicholisius, ut

veluti janitores viis in vesiculas musculorum ducentibus astideant, et nutu sive voluntatis, sive imperio principii vitalis humorem tenuiorem a sanguine derivatum instantem et urgentem meatibus Clausis excludant, vel iisdem laxis admittant. HaeC autem Confirmata habere videbatur ex iis, quae in moribundis, nervorum vi deficiente, fieri no

Canes enim suspendio jamjam animam acturi crura posteriora extendunt, anteriora Vero versus latera retrahUnt. Sanguis enim, nervorum moderamine deficiente, qua datur porta ruit, musculosque omnes eX aequo implet: praevalent autem validiores. Motu

79쪽

enim crurum modo eXposito canes dum valent, intercurrendum se promovent musculis corporis, qui sunt validissimi, contractis. Nec alia causa est cur in febribus malignis tendi num subsultus morbi periculosi nota habeatur, nisi quod nervorum imperium languestens argVat. Maxime enim subsiliunt tendines musculorum digitos flectentium, qui extensoribus longe sunt validiores. Sed

haec plenius et pressius ipse Nicholisius in libro eo, quem de sanguinis motu scripsit, proposuit.

Musculorum motus alii imperio ejus, quod in nobis sentit, judicat, vult, atque adeo nobis Consciis et jubentibus sunt. Alii, contra, injusssu nostro cientur; et naturam illam, quam negotio vitali, ut loquuntur physiologi, divinus nostrorum Corporum Conditor praeposuit, gubernatricem suam agnoscunt. Tales sunt cordis, ventriculi, intestinorum motus. Est autem alia motuum animalium divisio ; motus enim alius secundum naturam fieri dicitur, alius prae

ter naturam.

80쪽

Motus secundum naturam est is, qui imperio natu rati fit; ut cum digiti imperio voluntatis eXtenduntur, aut inflectuntur; cum cor in ossicio suo obe-Undo, Co motUs moderamine sanguinem propellit, quo rebus praesentibus, quasi cognitis et perpensis salutis animalis detrimentum antevertitur. Contra, motus praeter naturam est is, qui exuto imperio naturali, sive voluntatis, sive animae negotio vitali praefectar, fit; ut eorum quorum membra tetano distenduntur, eorum etiam, quorum Cruor motu

inaequali et inordinato per vasa propellitur ; ut inpulsus intermittentis quadam specie, cordique palpi

tatione.

Musculi motus omnis, qui eXuto nervorum moderamine ordinario fit, Convulsio dicitur. Duplex autem est convulsio; alia nempe, quae ex naturae prudentis instituto fit, ut aliquid saltili inimi cum amoveatur ; Cum scilicet epoto veneno vomitus oboritur ; Cum variolis ingruentibus infans epilepsia corripitur, ut morbo eXituro Via apertior paretur. E contrario,

SEARCH

MENU NAVIGATION