Operis hierarchici, siue, De ecclesiastico principatu, libri 3. In quibus epist. tres B. Pauli apostoli, quae pontificiae vocari solent, commentarijs illustrantur. Autore P. Cosma Magaliano ... Timotheo, Ephesino Primati, duae vna Tito Cretensi scrib

발행: 1609년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

a Hili.Scbol. Quo honore Romae exceptus sue rit Paulus.

Paulus ab omnibus deseritur. Act vlt.

SECUNDAE EPIST. AD TIMOTH.

Caeterum cur Felicis praeturae tempus biennio illo Neronis impe rh, definiri debeat, non video; cum nec uribum a Luca fiat de Nerone: nec ulla occurrat ratio, cur fieri potius Neronis, qui Felicem praetura abdicauit, mentio debeat; quam Claudij; qui eum praesidem creaverat. Multo minus probabile est quod Magistertiist. Scholasticae asseuerat, biennium illud computandum este, a tempore, quo Felix accusari coepit a Iudaeis,cum nulla huius accusationis apud Lucam extet mentio. III. Decedente ergo de magistratu Felice,sub quo Paulus in custodia propter importunas, de insidiarum plenas Iudaeorum accusationes biennio fuit Festus missus a Nerone Claudii succesJhre, Iudaeam suscepit 'gubernandam: Apud quem Caesareae pro tribunali sedentem, Apostolus causa dicta, vinctus, ut paulo ante diximus , ad Caesarem, quem appellauerat, Romam ire compellitur. Quis pro dignitate enarrare queat, Christianorum in urbe agentium erga illam ossicia Z Non enim quasi vincto homini, sed tanquam emerito duci urbem cum triumpho ingredienti, ultra lapidem quinquagesimum, obuiam it una est,ut ex aliis annotat Cardinalis Baronius tom. i. An. Christi is . Guansiit autem biennio toto in suo conduco,tvt D. Lucas refert Act. 28. &suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, praedicans regnum Dei, S docens cum omni fiducia sine prohibitione tam Iudaeos, qui Rome erant,quam Getiles Iudicium autem cui adesse oportuit coram Nerone, quem appellauerat,adeo atrox,& formidandum plerisque visum est,con-

.siderato immanissimi Imperatoris ingenio, ut illum eo in discrimine constitutum, omnes fere discipuli, & amici, timore perculsi omnino deseruerint; quod ipse commemorat cap. .huius cpistolae(quam ramen non eodem anno,sed multo post scripsit, ut mox dicemus.) In prima, inquit, mra defensione,nemo, inquit, mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non ullis imputetur, . Nec solum, qui adc-rant , ab eo, in tanta concussione recesserunt; sed etiam alij longe positi ab illius consuetudine desciuere. Vnde cap.r .ait, Scis hoc quia aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt,es . Crediderim, Iudaeos,quae illorum tunc erat, in fidei Christi praecones odij acerbitas, misisse Hierosolymis viros in Iudaismo insigniores, qui in urbe Neronem

in Paulum concitare nr. V l

I V. Paulo sic ab omnibus destiluxo, Christus Dominus a fuit, eumque ab imminenti mortis periculo liberauit: non itata im-vt prorsus liber abire sit iusius: dumtaxat in suo cmducto catena

12쪽

PRA FATIONIS SECTIO LUGe. s

vinctus cum cinodient e milite, nulli obnoxius poenae grauiori , permissus est Romae agere per biennium. Huc alludit ipse cum infra cap. .ait Dominuu autem mihi asitit, O consortauit me, i per me praedicitio impleatur, O audiant omnes gentes. Et tiberatus sum de ore leonis Sic enim Neronem ob immane ingenium appellat ) Hoc ipso tempore,cum ad Orientem , ubi Euangelium praedicauerat,multa de illo in vinculis agente, fama pertulisset, Philippenses inter alios legationem ad eum per Epaphroditum suum ipsorum Episcopum,una cum subuentione pecuniaria miserunt, ut constat ex epistola ad Philipp.cap. . Venit quoque Romam ex Iconio Lycaoniae ciuitate Onesiphorus, qui Paulum solicite eo tempore quaesiuit, quo a suis fuerat destitutus.Ei, propter tam insignem ossiciosi amici charitatem, bene precatur Apostolus,cap. i . huius epistolae: Det misericordiam,inqu it, Dominus Onesiphori domui, quia sepe me refrigerauit, O catenam meam non erubuit: sed cum Romam vim sit,solicite me quaesiuit, crinuenit, 3ec. Denique multos ad fidem Christi, praedicatione Apostoli,vel ex ipsa Caesaris aula, aggregatos fuisse , illa verba indicant ad Philipp. .Salutant vos omnes Gauri , minim e autem, qui de Caesaris domosunt. c. V. Sic igitur Romae agens,non solum fide Christi imbuit omnes ad se confluentes, sed etiam per literas absentes ad pietatem crudiuit. Finito autem biennio, multas Orientis,obeuntisque solis plagas, veluti diuinus ales , mira adiit celeritate: atquc intra decennium fere libere Euangelium ubique praedicare permissus

cst: donec Romam iterum veniens a Nerone crudelius quam Vn- quam antea saeuiente in carcerem coniectus est; non iam inde, nusi in coelum inclyto coronandus martyrio, euolaturus..Ex carcere

aliquot scripsit epistolas,inter quas canonica est, & primum dignitatis locum obtinet, haec ad Timotheum siccunda. In ea, illum certiorem reddit de iis, quae sibi, tum olim, tum proxime accide runt : simul cum adhortatur, ut prompto sit animo ad labores pro Christo, ipsumque martyrium, si se occasio dederit, recrendum Rogat praeterea, ut se Romam quamprimum Conferat. Sic enim ait, cap. q. Festina ante hyemem venire. Illud tandem ab eo petit, ut penulam, quam reliquerat Troade, apud Carpum, veniens secum afferat, cum libris praesertilia membranis .et Optabat nimirum A postolus, Timotheum, quem tilium charissimum saepe appellat, ante mortem, quae non procul aberat,&-videre, & alloqui, simulque ut aliquem, animus Cluilium semper suspirans, fructum spi- Aa a 3 ritua

Philippentiu

charitas erga Paulum vinctum Romet.

Paulus Rox inctus praedicat Euangeli u.

omnes.

r. Tim. . Moriturus

Paulus sacerdotem dc sacros libros poscit.

13쪽

c SECUNDAE EPIST. AD TIMOTH.

ritualis dulcedinis perciperet, lectis ante mortem epistolis, quas in membranis, una cum Euangelio scripserat, scriniolum, in quo haec seruabantur, habere. Quid caussit, cur D. Lucas, nihil de hac epissitola, neque de martyrio

Hr alijs gestis Pauli scripserit. SECTIO II.

I. Vaeret aliquis, non tam quid gestum sit ab Apostolo illis renouem, aut decem annis, quibus post biennium, quo sub Nerone in vinculis fuit, superuixit (id enim ex fide dignis, si non

x.Tim .. plene , saltem magna ex parte constare potest historiographis quam quid causae sit, cur a B Luca,qui in secundis vinctilis illi ad fuit, ut ex cap. . huius epistolae manifestum est: imo vitam, post Himon, eiusdem martyrium ita produxit, ut teste Hieronymo in lib. descript. Eccles& in praef. in Lucae Euangelium, quatuor supra octoginta annos agens obierit in Bithynia, nihil nobis relictum sit in monumentis. Num toto illo decennio Paulus lituit E Num ille- Fusib Cath. sti stubaobmutuit 3 Atqui Eusebius tradit, eum, tunc passim praet-D.Hieron, dicasse. Num in uno loco stetit immotus 3 D. Hieronymus Euangelium ab eo annuntiatum fuisse ait in Occidente : quo nomine utranque significat Hesperiam. Caietanus ex illis verbis, cap. . huius epistolae,rinulam,quam reliqui Troade, apud Carpum, vemen afffer tecum. Et ex sequentibus, in quibus meminit Erasti a se relicti apud Corinthios,& Trophimi,Mileti aegrotantis,ingeniose infert, Paulum post prima vincula, ad ea ipsa Asiae loca reuersum fuisse, quorum facit mentionem. Et vero tunc,quod bis promiserat,Philippenses inuisisse i de suum adiisse Philemonem. In illa ad urbem

decennio fere tras icto,reditione, reliquerat penulam Troade cum membranulis I &Trophimum Mileti aegrotantem. Sed de his ad finem epistostae, hocest,in proprio loco copiosius. Illud obiter an notauerim, in hac ciuitatum Asiae,&Graeciae lustratione, Ephesum non fuisse lustratam. Dixerat enim Ephesinis, Asta. o. Et nunc ecce ego scio, ia amplius non videbitis faciem meam vos omnes,per quos transiui praedicans regnum Dei, &c. Num, id temporis in Hispaniam v nil Illa mihi ad fidem pronior est sententia,quae in astirmationem conssentit. Id enim videtur indicari ad Rom. 16. Et asseuerat Hieronymus su per II. capulasaiae : agens nanque de Paulo : In II D-m inquit, porta es nauibus; Et in cap. I. Ainos, Paulus, inquit,

vocatuat.Tim. . Caieta Hieron.

Amos i

14쪽

PRAEF ATIONIS SECTIO II

vocatus a Domino essus esisuper faciem uniuerse terrae, ut praedicaret Euangelium a merusalem, v que ad Illyrirum, O ad caret, super a teriusfundamentum, ubi iam'erat radicatum que ad Hi stania, tenderet, &c. Idem sentit Hippolytus martyr in libello de 1. disci Hippol. . pulis; Athanasius ad Dracontium ; Epiphan. haeres et . Cyrili. Hic rosolym Catechesi i Z.Theodor. in cap.vltimum huius cpis . Greg. fpiphan. Magnus, libr. 3 i. Moral. cap. 32. Soptironius Hierosolymitanus Episcopus in serm .de Natali Apostolorurn ed.cap. vlt. Act. Apost. Greg. Mag. omnia deniq; tam Graeca qu im Latina Martyrologia. Adde Abu- ''i lensem super cap. 33. Genes vers 1 . Et qui mihi multorum instar Abulens.cst, Cardinalem Baron. Annal. tom. r. Et in Martyrol. x1. Mart ij. ''

Quicquid olim dixerit Gratianus in Decretis 22.q. I I.Cap. B. Pau- Martyrol. lus. Itaque peragrasse Paulum multas Orientis, obeuntisque solis plagas, atque ad Hispaniam usque peruenisse, communior est sententia. At cur omnia, quae peragrationem hanc illustrem reddunt, praetermissa sunt a Luca nec solum haec , sed martyrium ipsum omni dignum memoria E Id pland co factum arbitror, quod Lu- cam diuinus impulerit spiritus, ut ea duntaxat scriberet, quae satis essent, tum ad facile stabilienda fidei dogmata; tum ad mores ta clesiae informandos. Caetera, quae ex chronologis, & historiarum scriptoribus,quorum libri canonici non sunt,discere satis erat,ne a

Luca scriberentur, Spiritus diuinus prouidit. Quin de multa per Pauli epistolas sparsa legimus,quae in Syria & Iudaea , aliisque Asiae prouinciis, eo praedicante acciderunt, de quibus mirum est apud Lucam in Actis Apostolicis silentium. An ea pugna, qua Paulus

Ephesi decertauit cum bestiis, ab eo narrata est Eam tamen Pamlus i. Cor. II. refert, dicens: Sisicundum hominem ad bestia pugnam r. Os. Ephesi&c. Eandem Nicephorus lib. 1. Eccl. hit copiose enarrat. N ' PhAd haec, ipse Apostolus,r.Cor.II. Ter, inquit, virgis caesussum; Cum x. Cor ratamen non nisi semel eum virgis caesum referat Lucas, Act. 11. Ter '

etiam nauseabum si fecisse scribit; atque in maris profundo fuisse nocte ac

aelo. At Lucas praeter naufragium, quod illi Romam nauiganti accidit, nullum commemorat. In illo vero non tantum noctem, ac diem unum; sed multos, naufragus,neque solem vidit, neque sidc-ra, ut nemo dubitare queat, praeter illud, cuius Lucas meminit, alia a Paulo insinuari naufragia.Quid referam pericula fluminum, pericula latronum,S ea , quae ex falsis fratribus illi obuenerunt Quid visionem ante annos quatuordecim factam Num de his,vel x Comi, verbum unum inuenies apud Lucam Quod magis mirere, quae

toto

15쪽

8 SECUNDAE EPIST. AD TIMOTH.

toto biennio Romae gesta sunt, ipso Luca teste, & spectatore,alto

premuntur silentio. Et inmen biennio illo, magna cum libertate Christi fidem praedicans, multis miraculis sacri In confirmauit doctrinam.Quibus rebus complures auditores suos fidei astrinxit Sa- Philipp i. cramento. De qua re ad Philipp.L. fidi circa me ita inquit, ad profectam venerunt Euangeli et ita, ut vincula mea manifesta serent in Christo, in omni praetorio,&C..i , u , II. Ad finem epistolae, Salutant vos, inquit,omnes Sancti, maxi-seneea Pauli me autem rui de Cesam domo sunt,dec. Quibus verbis indicat, in at . ., hi i. tarn Caesaria penetrasse Euangelium. Sunt, qui putent, Senecam tem. philosophu,Neronis magistrum,Pauli permotum literis, ad Chri-A-grumst, stianam religionem valde affectum fuisse. De co ita August. epist.i sis i. p. sq, ad Macedonium: Seneca tempori s ymolorumsit,cuius etiam quaedam ad Paulum inpostolum leguntur victoli , 5 C. Et Linus Papa in libello de martyrio B Pauli,sic ait Concursus de domo Caesiris ictant ad eum. Sed etiam inuitutor Imperatoris, adeo fuit illi amictis copulatus, . videns in eo diuinam sitientiam, ut se a colloquio istius temper ire non posset, sicquentibus datis-acceptis literis, dcc. Quod si epistolat, quae Pauli nomine,ad cum datae inscributitur,Pauli sunt, ut plerique putant, sane sexta indicat illum veram coluisse religionem. Sit hoc incer- Hieron. tum illud certum,quod Hierony m scribit lib. I .de script. Eccl.Senecam,a Nerone in omnes virtutum, & laudabilis vitae cultores, sente. bien- immani ausu ciuiente, duos annos ante Petri Si Pauli martyrium,nio ante P, iniquissama mortis poena fuisse mulctatum. Haec igitur, de multa

'' u. alia in lacra Lucae: Euangelistae historia, non sine diuino consilio, ut dixi sunt praetermissa : quemadmodum Sc multa Christi Domini gesta ; quae, si literis mandarentur, mundus capere non posset, qui scribend essent libri,ut ad finem Euangelicae historiae aflirmat

Fuerit ne secunda ad Dimotheum epissi iumnium, quas pos&- fit fit, potirema.

ANNOTATIO III.

Euseb. Chrysost.

III. L Xistimarunt plerique omnes antiquiores,& insigni erudi- , tione interpretes, secuti Eusebium lib.2. hist Eccles.ca. 12.D.Chrysos . in homiliis super hanc epistolam , & D. Hieronymum in lib. de script. Eccles. ex quatuordecim quae ab Apostolo scriptae sunt, epitiolis i hanc suisse omnium postremam ; ea nimiruml ratione

16쪽

PRAEFATIONIS SECTIO III. p

rationi persuasi, quod ad finem illius dicat Paulus: Ego enim iam x.Timo es Aor, O tempus resolutionis meae in a Bonum certamen certam, cui semiansi a ranam idem seruaui: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, OcSic Cnim haec verba esse accipienda arbitrantur, quasi Paulus spiri- 'tra Prophetico assiatus, & quam proxime martyrio coronanduS, O Pronia iactauerit; Contrariae sententiae Autores sunt Cardinalis Ba-xonitas tom. I. Annal. &Salmeron disp. I. super hanc epistolam;pu- paronius.

tant Enim in illo biennio, quo Paulus vinctus ex IudTa Romam rethu, huc veniens , egit, hanc epistolam missae scriptam; unde postea alias tant hae epi- etiam scripserit, ut ad Ephes. Philipp Coloss. Philem.Hebr S c. sta-

. totant igitur hanc non fuisse ultimam. Mouentur eo argumento, quae ab Apol

lota Paulus in ea testatur,sibi Dominum apparuisse, & in summo ' tu irum illo discrit ine, fore praedixisse, ut per ipsum Euangeli, praedicatio inaes ' vapud omnes gentes adimpleretur.Quomodo inquiunt) potuit adimpleri praedicatio apud gentes per Paulum si illi iam mors immi- nebat Quare aliquod tempus concedendum cst vitae diuo Paulo post scriptionem huius epistolae, in quo per ipsum propagari posset

Euangelium. Ac proinde,sicut cliin a ludaeis ad mortem Hieroso lymis expeteretur, ut dicitur Act.1 3. Dominus illi adfuit, 3 dixit, Asti, Constans es Sicut enim testificatus es de me in Hierusalem c te sportet O PU Romae te ficari,ctc. Ita Sc Romae, in simili periculo versanti, Euan gelium ab eo in omnes gentes propagatum iri praedixit. Vnde con-jequitur,ut sicut illud impletum esse certa fide constat; ita hoc prP Qui alitet standum nefas sit dubitare hoc tamen argumentum facile soluitur ab iis,qui referunt mentionem reuelationis, quae fit in hac episto- argument, impertinere ad prima vincula, quae decem annis praecesserant,haec aduertari secunda ; ex quibus scripsit: in illis autem decem annis interiectis, potuit satis commode adimpleri Pauli apud gentes praedicatio.Sa- lne apud Patres antiquiores, ut existiment,hanc omnium postremo

scriptam fuisse epistolam, magni momenti est, ipsum Apostolum dixisse ad finem epistolae, Ego enim iam delibor, O tempus resolutionis

meae inflati Haec enim verba licet Baronius interpretetur,non alium Baton sensum habere, nisi quod fortasse fuerat sibi diuinitus reuelatum, a se suo Neronis imperio martyrio coronandum: quod tempus satis instare poterat videri, quoniam ultra vitam unius principis non proserretur:vix mihi videntur admittere posse cum sensum. Quomodo enim instare dicetur tempus mortis, quae ad decem fere annos, aut plures, ut ille non negat, differenda erat Quod vero il-

leae it, vixille quidem Paulum, postquam epistolam hanc scri-

17쪽

Chrysost Theophyl.

Theodor.

io SECUNDAE EPIST. AD TIMOTH.

piit, nouem aut plures annos, verum id spatium vocari instans, tamomentaneum, more eiusdem Apostoli,qui ad Hebr. io Saluatoris aduentum ad iudicium post modicum tempus futurum praedixit illis verbis, Adtacmodicum aliquantulumque, qui venturus est venire non tardalit, non videtur hic habere locum.Chrysenim Theoph. Theodor. At fere interpretes accuratissime, ad ultimum vitae tempus referunt hanc epistolam, nec aliam post eam scriptam fuisse, existimant. Nec interpretatio illa, qua mors instans vocari potest quae longe adhuc abest, idonea est. Aliud enim est, agere de dila tione temporis comparati cum breuitate vitae;( sic enim modicum tempus dici potest, quidquid aeternum non est) aliud , de nostris actibus. Quis enim mortem post decem annos futuram instantem mortem vocavit unquam quis, nisi in meta positus unquam dixit,Cursu na consummaui 33 c. Quare,ne vim verbis afferamus, te imminente iam morte loqui Apostolum, dicendum est. Non tamen ita cognita fuit hora aut dies mortis, ut eam posset designare: ideo de rebus, superstite adhuc vita,futuris disponit,nempe de penula, membranis, aduentu Timothei,&c.imo credibile est plures, . eo brcu i tempore,literas dedisse,utore non poterat peruenire propter vincula, eo per epistolas Euangelium inferret. Quod tamen haec non fuerit postrema, credibile non est.Sane diuus Hieronum. in catalogo scriptorum Ecclesiasticorum,in vita Pauli,sic ait,Sciem dum autem in prima fui actione, nec dum Neronse Imperio raborato, nec in tanta erumpentes helera,quanta de eo narrant hi oriae, Paulum . Nerone dimi sim, ut Euangelium Christi in occidentis quoque partibus praedicaret ,sicut ipse fici ibit in se unda vi hi ad Dim. eo te pre quo, ct pessus de vinculis dictum vi lam. Haec Hieronym cui suffragatur diuus Chrysost hoc loco. Sic enim ait: indetur autem tun si solum cum estproximus ni Ego enim inquit) iam delibor,&c.& Theoph. Reuocat, inquit, Timoth. ad si se, quandoquidem prope Fnem iam vitae

IV. Primasius vero cap. . enarrans illa verba: Ego enim iam d libor, O tempus resolutionis meae in at. Bonum certamen certaui, cursum consummaus, es c. sic ait, delibar, hoc est, immolon Dentem suam quasi ficrificium De uturam dixit,ut eum ad martyrium prouocaret,sonum tamen certam, Oc Modo iam con denter hoc dicit, in extremo vitae limite Theodor. con itutus, c. Theodor.in argumento huius epis olla,sic ait; Romae

scripsit scundum hanc ad beatissimum Timoth. solam diuinus AH olus,

iam est in ipse ne vita que scrinis cauit, cumsic scripst: Ego

Chrsiost.

18쪽

PRAEFATIONIS sECTIO IV.

iam delibor,&c. Tantorum ergo Patrum autoritate ductus, assi

matissime dico, hano epistolam datam fuisse Romae ad Timoth. a Paulo decimo quarto fere Imperh Neronis anno pro Christi fide

cum beato Petro iam iam morituro: atque in hoc sensu postremam dici posse, quod nullam habeamus, quae extet, hac posteriorem. Per hanc enim, & alias, quae non extant, ultra decennium libertatis, inter prima & secunda vincula interiectum,potuit adimpleri praedicatio Pauli apud Gentes, etiamsi morti esset vicinus; Nam tres epistolae nempe ad Ephes. ad Colos ad Philemonem,licet ita praenotentur in salutatione, Paulus S Dimotheus, ic. Et ob id putentur a Baronio scriptae post aduocatum S pra entem Romae Timoth ob illa verba huius epistolae, Festina ante emem venire, tamen,ut constat ex tot Patribus multo ante scriptu fuerunt. Nec vero Timoth. illis verbis,cap. .vocatus, Romam,ante mortem Pauli,

venire potuit,&c. tantum illi Apostolus significauit, quid optaret; certus mortis, incertus horae. Atque haec est communis doctorum sententia,sive illi de ordine epistolarum Pauli disi eruerint,sive epistolam hanc commentariis explanaverint.

Paulus scri sit e vincu-

Cur Apostolus tam accurate Fripserit hanc ad Timotheum secundam epipolam.

SECTIO IV.

V. mi A olim apud multos,& graues philosophos inolevit opinio

l hominis animum,vi quadam diuinatrice amari in morte, cycnarum nescio quid,si virtutem in vita coluit, modulari. Vnde apud Xenophontem lib. S.Cyropaedia: inducitur Cyrus, cum iam Trump*phon animam ageret, affirmans sub tempus mortis, animam hominis esse diuinatricem. Socrates etiam apud Platonem in Apologia: In socrates c d (inquit) tempus incidit,quo homines maxim lent tenturapnaedic 'i' ' re, cum am morituri fiunt. Idem multis exemplis confirmare nititur apud Ciceronem lib. i. de diuinatione quintus frater Ciceronis. ci si ivi-Caeterum haec opinio, si naturam ipsam spectemus, falsa est. Tan tum enim abest, ut animus hominis appropinquante morte, diu nior fiat, ut certum sit,fieri in ea hora languidiorem,& ob morborum , 5 dolorum, quibus acerbe conflictatur, cruciatum, obtusiorem reddi ad intelligendum. Quod si aliquibus accidit,ut tunc Animus ob acrius de verius futura prospexerint;id, vel experientiae,&scientia rerum humanarii, in quibus longo tempore prudentcr sunt versati

tribuendum est; vel callesti affatui, Si diuino beneficio, o Deus Bbb et vult,

19쪽

turi, filios

erudiebant, det Gen. Q. Gen. '

SECUNDAE EPIST. AD TIMOTH.

vult, ut qui laudabiliter vixerunt ea morituri loquantur, quae, de ipsis gloriae,& posteris sint emolumento. VI. Hinc insigniores Patres veteris Testamenti, cum appropinquantem mortem prouiderent,conuocare filios solebant,& eos quorum ipsi praecipuam curam gererent,ut, aut ventura ipsis, sit diuinae reuelationis participes erant, praedicerent:aut ad rectam vitae institutionem salutaria traderent documenta. Id, fecisse primum omnium Adamum credibile est; deinceps vero Noe, Sc Abraham& alios; quorum nouissima verba literis non sunt consignata, forte quia nihil cotinerent, quod ad posterorum spectaret eruditionem. Licet autem digna memoria fuerit benedictio, quam Isaac impertiuit Iacob Genes. 1 . eam tamen sanctus Patriarcha non contulit morte imminente Quare primus omniu legitur Iacob, Gen. s.supremis verbis filios ad pietatem adhortatus fuisse;&: quid esset singulis euenturum , vaticinatus. Ad imitationem patris proditum cst , duodecim patriarchas, familiam quenque suam, cum ex hac vita migrandum esset,allocutos stiisse. Meminit Origen homil. i stain Iosue,& Procopius Gamus,super cap. 38. Genes libri: cuiusdam, Testamentu qui inscribebatur, Te mensum duodecim patriarcharum. In eo, multae . . - erant exhortationes, ad virtutis studium S Dei venerationem spectantes; multa vaticinia ex libris Enoch admista, quae filiis,& nepotibus duodecim patriarcharum an nunciabant futura Hebraeorum, tum scelera,tum paenas. Praedicebatur inter alia Saluatoris mors ab Hebreis inferenda, ob cuius vindictam euersa Iudam metropoli, populus Deo ingratus in varias orbis terrarum partes captiuus erat abducendus. VII. Moyses etiam centum viginti annos natus, ac morti, quam diuinitus praeuidebat, vicinus, varie nunc suppliciis, nunc praemiis propositis, ad pietatem Hebraeos adhortatus est, illisque paterno affectu benedicens, vice testamenti, multa reliquit futurarum rerum oracula, quae inuenieS Deuteron. cap. 3I. 32.33. ubi sic ait; Dominus de Sina, venit, di de Seir ortus e nobis: paruit de mole Pharun,ct cum eosanctorum millia n dextera eius ignea lex,ctc. In exo dio enim benedictionum , rem gestam commemorat, quae habe tur Exod .r Apparuit enim Deus specie regia cora Moyse, Aaron,

septuaginta viris. Apparuit, inquam,tanquam descendens ex

-o viris fre- summitate montis Sinti. Plaga autem caeli ex qua visus est descen og g - dere,fuit mons Seir Dictio vero,pro qua posuit vuulgata editio,ci

tusebi, Hebraice significat ortum similem ortui solis ortus est ergo

Orig. hom

Procopius.

20쪽

PRAEFATIONIS SECTIO IV. is

de Seir,hoc est,ex plaga cocti, in qua est mons Seir respiciens mon tem Sinai. paruit de monte Pharan, hoc est, de alio monte, in . eadem cincti plaga potito. Instar enim solis mane stagentis, ex iis duobus montibus, hinc inde se respicientibus, describitur aduentus Dei cum maiestate & luce apparentis. Et cum eo Sanctorum millia. Vel iuxta Hebr. Et venit e siletibus fancritatis; significatur . . his verbis Angelorum insignis comitatus. Non enim Deus appa- ruit tanquam egrediens ex loco aliquo solitario ; sed tanquam ex curia, non solum visibilis ipse, sed etiam angeli numero pene in fi

in serina visibili, Regem suum stipulabant; Illa verba empha

sim habenti In stextera eius ignea lex. In Hebr.es dextera eius ignis lex eis. Vbi aduertit Caiet. in dextera Dei apparuisse, tam ignem, quam legem. In specie siquidem principis ostendebatur, ad cuius dexteram a ministris ferebatur lex, & ignis simul, lex quidem ad docendum, ignis vero ad puniendum. His,& aliis Dei in Hebreos, collatis beneficiis breui commemoratis singulis tribubus, nominibus Patriarcharum insignitis, benedicit,& felices, si Deo serviant, praedicit euentus. Idem fecisse Iosue scribitur,cap. r. . libri, qui no- mini ipsius praenotatur. Et Samuel, I. Regum,cap. u.David cap.vit.

VIII. Atque, ut a Patribus veteris Testamenti habeamus, Christus Dominus noui Testamenti, nouaeq; Ecclesiae conditor, Sc

parens in nouissima coena,ad mortem mox iturus, sermonem h

m buit ad discipulos suos diuinae doctrinae praeceptis, & oraculis refertissimum. Cuius exemplo ducti magistri, S quasi Patriarchae

religiosae cuiusque familiae, idem praestiterunt :Paulus vero eximius Christi imitator, diuina reuelatione sibi in vinculis facta certus mori; non solum suam fidena omnibus notam, ae testatam esse voluit ; sed etiam veluti testamentum testato factum, hanc epistolam scripsit, in qua Timotheo, omnibusque Ecclesiae Docto- . xibus, quae lotiga oratione, vel scriptione minus docuerat,taquam in Epitome reliquit. Vere coelestis cygnus,ut dicere possis, si illum in hac epistola, Christum suspirantem, de animam iam fere expirantem consideres:

Sic et fata vocant, dis abiectas in herbis, ista a Maeandri concinit albus olor. Caeterum cum semper Paulus nestio quid cycneum inferre auribus soleat, maxime mihi videtur in capite ultimo diuirium referre olorem : ubi recordatus quomodo in secundo Impe-

Bbb a ratoris

Dei visibilis

maiestas. Caieta Iosue ea. t

Sermo Chtia in vltima coena qualis

Ouid. in

Heroid. D. Paulus,di- uinum nobis

moriturus refert vi

SEARCH

MENU NAVIGATION