Institutionum medicinae practicae

발행: 1802년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

6. CCXCVII.

Atque haec est communissima, maximeque ordinaria variolarum insititiarum historia . Sa penu- ia; ι mero adeo benignae sunt, atque exigua adeo ea tis β. 'm rum eruptio , Ut paucis limae pustulae ad cutim pro- dita hideant , ac proinde levissima tam inflammationis . β'

r . . . . iuuant

quam luppurationis symptomata eas comitentur .

Quin immo non infrequens est, febri in oculationem subsequenti nullas variolas succedere ; quo in casu et sit vera eruptio desit, pustulta tamen circa insitionis locum exortae omnem natasmatis inserti vim per se solas exantiare dicuntur. Quare V r stt ceri Um , ratumque est, febrim variolosam inter f; dum sine variolis observari , eaque sola immunem , qui in oculatus fuit , a variolis credendum esse , aeque az multis variolis conspersus sa) fuisset. Non tamen inficiari licet, variolas insititias quandoque in aliquibus confluentes, & periculo γ per fas exstitisse; in aliis complicatas cum alio ali duo εμ/q μ'

morbo exanthematico sa , In multis ulcera diuturna , erysipelata, abscessusque varios reliquisse, itemque nonnullos, qui insititias jam habuissent, in naturales, sive spontaneas demum incidisse H, Non I m- quod tamen infortunium commune est iis quo- Cf., 'Iaque, qui naturalibus laboraverint . vertun

tur .

a GAΤTi P ouυel. re stex. p. I 43. 144. a 3 Recentissimum exemplum variolarum in oculatarum , quae cum morbillis complicatae fuerunt, dc summopere , & cum vitae periculo confluxerunt, Vi detur in T. IX. Murn. de Med. I783. p. IzO. b) GATTI L. c. p. Q.

392쪽

3. CCXCVIII.

mae ea- At benignae, & tutae vix non semper esse con-rum4ς' saeverunt . Benignitas vero, securitasque earum

non medicamentis, quorum non egent, sed fere

tota atque Universa institioni ipsi , & regimini diaetetico debetur. Regimen autem paucis quibus

debeat ξ dZm praeceptis totum innititur. Ab inlitionis die

ad febris usque adventum nihil sive in victu jam proposito, aut consueto, sive in vestimentis praeter consuetudinem innovandum est . Aeri solum libero , atque assiduis deambulationibus , animique variis oblectamentis inoculatus paullatim aD suefaciendus est , ut deinceps , ubi hisce praesidiis 'Vin imagis indigebit, lubentius eis operam navet . I- his fili, nutile , ac supervacaneum , ni etiam anceps consi- μ ' lium arbitror primo statim die , Ut quidam inoculatorum proponunt, pulverem DIMIDALH, emeti co-catharticum , ex calomelano, tartaro emetico , & absorbentibus conflatum praebere. Nam saepe nZUseas, vomitus, ventrisque dolores, aliasque tiarbas excitat , aUt, licet eo omisio, Variolae tamen , dummodo reliqua in regimine serventur , --πμβ benignae esse solent. Neque quodvis aliud Itida' medicamentum, quod alvum ducat, propinandum Wm g -- est, nisi nausea , appetitus dejecti O , aut alia do- ' ' ceant, primas vias sordibus praegravari. QUO C3su, nisi antea jam id praestitum sit, licebit alvum eccoprotico solvere . Alias satis erit alternis die-hus alvum , si compressa sit, en emate injecto ape- sinesunt me. Recte faciunt, arbitror, qui primis mox die- H hius inoculatione ad plenam usque variolarum eruptionem pedes in aquam moderate calidam quovis vespere per semihoram demittendos jubent.

393쪽

Oborta vero febre , tum primum ad eruptionis usque finem necesse est, Ut in oculatus aerem ii berum, purum ac frigidum ducat, & quidem re mine uti novatum assidue sic, ut qui semel pulinone egres- tib i. sus est , non iterum respiretur . Praeterea is interdiu a lecto , & speciatim a somno religiosae his, . abstineat. Quod si ob aetatem, veluti infantibus necessarius etiam interdiu sann Us sit, in stere a- cto perto , & frigido capi sinathr . Moeror quoque omnis , aut taedium procul irceatur jocis, fabu- Infantitiis , cantiunculis , musicis concentibus , aliisque Σὴ., '

pro aetate oblectamentis , sed praeserrim lenibus aere aper- deambulationibus, quae nimirum mentem exhilarent , exspirationem adjuveni, non Vero corpus , sanguinemque exagitent. At si vires ita langue- Inter obant, ut inoculatus pedibus cdnsistere , aut ince- , de re nequeat, tunc deferatur in aerem apertUm,

ibique relinquatur , donec qea si reviviscens sponte pedibus insistere, & deam fulare incipiat. Tan' I lati . ta quippe est puri, frigidi , liberique aeris vis ,

Ut vires illico resurgant, an ietas conquiescat &febris plurimum deferveat. 1in vero neqUaquam id liceat aut ex voto non cedat ; currU, aut rheda eum vehi oportet per zmoena viarum, aut

spatiosa, apertaque ambulacra . Quod si tempestas pluviosa, aut ventis agitata, aut humida, acncb Ulosa, aut subitum acre frigus impediat, quominus foras prodeat , domo quidem se se contineat , sed per cubicula huc illuc vagetur, cavens quidem a te poris injuriis , non vero ab aeris accessu, & renovatione prudenti . Sic toti dies transigendi sunt, excepto prandii, & coenae tem

394쪽

δε- Λ l 2ς , q00 te sidere licebit . Sed etiam a longae

is ibis a temone Ca Vere Oponet, ne vires amittantur, &i f..hyb me' ra torpescant . Cubitum demum petat horatis; conlueta , & prope sessus ; dormiatque in amplo .- ' Inclavi, & bene ventilato. Quod attinet ad vi,

Aufii .um , . sebris , atque eruptionis tempore ei-bi arbitrio, & gustus aegrotantis 3ccommodentur, dummodo ex eorum genere sint , quorum supra

CCXC ὶ ille tit onem feci . Natura rectius,

da . qUam medicus cibi cuantitatem definiet; nam si appetitu spurio , & fallaci aegrotans ad edendum impellatur , statim sitietatem queretur, & abstinebit. Quantum igitur cibi, & quando sumi li- Potur. ceat, natura ipsa do ebit. Potui autem aqua frigida , & palato grata datur; quam succo mali id e dici , & saccharo gratiorem, utilioremque redde Ientaeu- re fas est . Qui jen aculo assueti sunt uti pueri jejunium minime fetentes , poterunt illud suine-Mρης 4 re cui jam a everint , idemque de merenda praecipit Ur . Nemo ullus fortisse pluris fecit aeris frigidi u

Ium , quam celeberrinus inoculator noster GAI TUS . Ne quis tamen creda: in ejus laudibus modum non elle debere, audiamuι eum ita loquentem ' me moborne done a demanιer que Di inocuos , pendantia maiadie, enitent Malement ges exces de la cha-

g. CCC

395쪽

Tale regimen etsi a quibusdam observandum Retimem ad finem usque a eruptionis tantummodo pro- rari jubponatur , quasi hic malum a varioloso miasmate Qque ne proficiscens finem haberet, & reliqua stadia, sup si purationis videlicet, & exsiccationis seorsum considerentur , tamquam pustularum inflammationis effecta, quae sponte, & sine medica ope felicites terminari solent: tamen alii & suppurationis, &exsiccationis tempore pergendum in eodem regimine volunt , suadentque etiam in plena suppuratione, ut aegri in aere aperto , & frigido assidue versentur ; neque eos audiendos esse censent, cum horrore se , & frigere ajunt; nam nihil hinc mali unquam derivari amrmant . Nos vero neqne necessarium omnino tunc temporis refrigerans ejusmodi regimen , neque temere corpus suppurantibus variolis conspersum aeris inclementiae objiciendum, cum nocumento id prorsus non vacet, arbitramur. Sanius , tutiusque consi- Catilia

lium erit, si ab aere frigidiori , & nimium acri

caveant, brevioremque moram extra domum tr3- in aerem

hant, diutiusque in cubiculis, non tamen undi-1 : Ibis, . que clausis, sed opportune cum aere libero communicantibus se contineant , & , quantum per pustulas dolorificas, quhus pedes , & crura am-ciuntur , licebit, deambulent, & recreentur. Il- 'assura lud etiam animadvertendum est , pustulas pure di- '' a stentas, ni sponte dehiscant, aperiri acicula, pus que exprimi posse; quod & dolores lenit, & e X-sceationem accelerat, impedimentoque est, quominus pus Variolarum intro refluat . Exsiccatione Purgatio absoluta, mos apud clinicos obtinuit, semel, bis, ' 'aut

396쪽

ggr CAp. IX. DE VARIOLII, aut ter ad intervalla convalescentes purgandi ;quod improbari nequit , si miti , atque aetati , temperamento , & corporis habitui accommodato corpus u- medicamento id fiat. Delapsis demum pustulis to- Δό- ' tuna corpus lacte & aqua tepentibus quemadmo dum . dum in variolis naturalibus fieri diximus , abluendum , abstergendumque est. Non nullis magis placet lac ex seminibus melonum expressum , in quo camphorae aliquantulum solutum sit, adhibere . Ex hoc calente spongiam exprimunt, eaque blande cutim fricant, & mundant, & postea pannis lineis siccis impositis omnem humiditatem ab- au sumunt . Interim pro appetitus ratione paullatim sim a fa- ad pristinum ciborum usum revertendum est. Non

Diam . prius Vero ex hisce Variolis convalescens alios ,κμμ', . Variolas passi non iant , conveniat , quam satis' -- quadraginta dies ab inoculatione praeterierint, no-dire, si vaque vestimenta insectis substituta fuerint .

f. CCCI.

Si q* iη Qtianquam vero insititiae hujusmodi variolae be- stolis,a nignae, & regula res solo regimine ad felicem exu is hisb tum perveniant ; si quando tamen ab ordinaria ut in na- benignitate deflectant, & gravia symptomata sibi is si,' adstiscant, quae soli regimini non obtemperent ,

curantur. poscantque validiorem medicinae opem; tunc non

alia curandi ratio in auxilium vocanda est, quam I' T quae variolis naturalibus adhiberi consuevit, quae graves que jam supra exposita est. Nec solum interdum: avi I, variolae inmitiae graves, & periculosae evadunt , tha ea verum etiam lethales, licet hoc rarissimum planerari. sit, si cum naturalibus comparentur , quibus tu

397쪽

VARIO L. IN SITITIAE. 383tiores benignioresque non injuria reputantur Argumenta yero , quibus inoculationem variolis '

spontaneis anteponendam communiter contendunt, praefera-

alsertamque ab impugnatoribes, vituperatoribusve vindicant ejus patroni, ad quaedam praecipua re- Donradiguntur, nimirum I. Quod in sanis corporibus, ' aut lite praeparatis institui potest. a. Quod aetas, annique tempus magis accommodatum deligitur . . ouod ferales epidemicae constitutiones vitantur . q. Quod minima puris variolosi particula ad insitionem adhibetur , & cuti tantum applicatur, nec ore aut naribus naiasma attrahitur, ut in naturalibus variolis usu venit majori cum periculo . . Quod contagium sic communicatum minorem in oeconomia animali perturbationem inducere experientia compertum est . 6. Quod pubertatis tempus , graviditas , puerperium , senectus, &morborum malignorum grassatio per inoculationem declinantur . 7. Quod venustati faciei pro picitur. 8. Quod qui hereditaria quasi labe peias mas , fatalesque variolas sibi timent , infortunium istud praevertero insitione, quae benignas ,& discretas ut plurimum excitat, non sine probabili fundamento possunt. Quae postrema ratio tan- Exemplati momenti visa est nostris temporibus . ut sum- Ru , potentulamique Principes, quorum progeni- cta. toribus variolae spontaneae perniciosissimae exstitere, prolem, nepotesque carissimos a tanto discrimine per inoculationem eximendo eventu fortunatissimo curaverint. FE-

398쪽

FEBRIS VARIOLOSA SINE UARIOLIS. f. CCCII. Ut variolae sine febre M. CLX. ὶ , sic febris

variolosa sine variolis interdum occurrit. Haec inprimis tempore, quo variolae epidemice vagantur observari solet. Non desunt tamen, qui eam in dubium revocent; sed , ni valde fallor, injuste .

kiolosa fi- cet paucismis febris Pariolosa sene eruptione ex-zI rist' anthematum areedit . Cum LUD lGio consentiunt non pauci alii magnae auctoritatis bὶ scriptores . At nemini fr8quentius , manifestiusque ipsa se ostendit, quam variolarum inoculatoribus, ut supra animadversiim g. CCXCVII. )est. Consueto enim ab insitione variolosi puris tempore febris non ruo supervenit , quae perstat ad aliquot dies, demumque decedit, quin eam variolarum eruptio subsequatur . inis eam non variolosam dixerit δ a' distis. Medicis. GAD. P. L cap. I. subsect. VII. β. 176. b) AZZocum. Lettera sopra HV uoso. Nec ab horum sententia abhorrere videtur ch TISSOTIUS .

f. CCCLII.

Descriptis. Incipit autem haec febris , progredit ii rque ei Ddem prope stipata synaptomatibus , quae variolarum eruptionem antecedere consueverunt ; nec alia ratione curatur , quam quae variolis opportuna est . Interdum etiam piyalismum , qualis va-

399쪽

FEBRIs VARichosΑ si NE VARlOL. 381 molarum confluentium proprius est comitem habet sa), quo loculentius ejus variolosa natura demonstrari videtur. Non una vero st in ea durationis ratio. Modo brevius, modo longius sp3- cur desttium percurrit. Finiri autem sine variolis credi q/tur, quod miasma variolosum mitius, e& dilatius nio. vasa culanea laxiora potuerit, quin ea irritatione coarctaret, aut densitate obstrueret, praeterlabi, & in auras avolare . Illud etiam verisimile esse potest, quod aetasma variolosum non intime se cum reliquis humoribus commiscuerit, neque eos sibi satis assimilarit , ideoque quodammodo vagans, & diffluens, neque ullo modo irretitum per vasa culanea , quin in iis consistat , & aut haereat, facile evaporetur. Quandoque tamen in ejusmodi febre mihi videre contigit partem ejus, quod difflari debuisset, in adi posse membranae spatiis alicubi depositam, atque accumulatam abscessum genuisse, quo febris critice solveretur.

Cognoscitur igitur febris variolosa sine vario- Diagnotis ex contagio praegresta , ex epide mica constitu- tione , ex symptomatibus exanthematicarum fe-hrium communibus, & variolarum propriis , exsolutione demum sine ulla exanthematum variolosorum eruptione . SYDENAAMius ca) descripsit ημη febrem quamdam , cui variolosa nomen dedit , Idid.ὰd- quia variolarum symptomata , & speciatim ptya- i 'lismum criticum, quo solvebatur prae ferebat. Utrum vere haec Syden hamiana cum nostra , de qua sermo est , congruat , vehementer dubito ;

400쪽

men, in-rer veras

me etiam

nam etsi constitutionem variolaru ira ann. I 667. 68. & 69. comitaretur , praedominantisque morbi mores indueret , quod fere faciunt omnes morbi intercurrentes , tamen longitudine durationis, &exanthematibus Petechialibus, alia longe diversa a modo descripta nobis videtur e a, Oper. Iect. 2. p. 16 I. edit. Patav. I7o6.

v ARIOLAE SPURIAE '. g. CCCV.

A variolis veris tam naturalibus, quam insititiis multum differunt spuriae, sive illegitimae, sed in primis levitate, & brevitate morbi . Plerumque nulla , aut exigua ad πω dum , S: diariae similis febris eas antecedit . Ac nisi prima , altera certe die erumpunt numero non multae, sed illico satis conspicuae, & prominentes, sparsim locatae, & mutuo inter se dissitae , & diicretae. Pu-stulas referunt in marginibus valde rubras , in medio diaphanas, quia ibi vesiculam humore lymphatico , aut m Ucoso plenam habent ; quam ob .caussam lymphaticae etiam, aut crystalfinae vocantur . a crystallinis tamen , de quibus alias I. CLXXXIlI. ) loquuti sumus , apprime differentes . Celerrime suum augmentum attingunt ad pisii saepe magnitudinem accedentes . Intra bi duum , aut triduum media vesicula plerumque disrumpitur ; & pustulae exsiccantur. Hinc exiguae crustae exortae decidunt , nullas ut plurimum cicatrices , aut qUaedam tantummodo vestigia, quae cito evanescunt sa), relinquentes. Fereque morbus totus tribus , quatuor, aut quinque diebus

SEARCH

MENU NAVIGATION