Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

141쪽

I 23 Cura Peripneumonriae. Iis, quae ad morbi causas, characteres , decursum atque varia stadia, & ita fansluna prog-nosin spectant, eXpositis, ad peripneumoniae curam progredimur, eamque ira explicabimus, ut sua cuique peripneumoniae stadio medendi methodus respondeat; ex illis enim, quae latetenus dicta fuerunt, satis patet, generalem curae methodum tradi non posse, qylae in omni casu sussceret, cum adeo diversiis viis in sanitatem abeat hic morbus.

Aphorismo I 44. N. I. status levissimae

peripneumoniae notatur, quae nempe suapte, aut levi apparatu tollitur. vero plerum. que non sub nomine peripneumoniae veniunt, sed nomine vel simplicis, vel febrilis catarrhi insigniuntur. Cum in curandis catarrhis,& a plebe, & non raro a medicis graves errores committi soleant, operae pretium esse existimo morbum hunc accuratius persequi. Catarrhorum inflammatoriorum c nam de his hie tantum sermo est, saepe epidemica constitutio observatur, tuae nempe, cum hye-

142쪽

Iet4malia tempora primo vere solvi incipiunt. Inflammano enim, quae per hyberna frigora dominabatur, molli nunc aura facta, pitui. tam nunc sibi junctam habet; ut ea constitutio , quae eX inflammatoria & pituitosa se. bre quasi coaluit , catarrhasis a Grantio a dicatur. Ea diarante constitutione Vir hie

sagqcissimus quatalor morborum genera syncch otia Observavit, quae tamen ejus deae prosis piae erant; scilicet tusses, rheuma. tismos, erysipelata, alvi fluxus; quadraginta annorum spatium hosce morbos si nul regnare vidit Grantius, atque perversa meden. di methodo unum morbum in alium transmutari. Omnes hi morbi inflammatoriae indolis erant, sede tantum, quorsum materies inflammatoria decubuit, diversa. Hippocrates Umentionem facit pulmonum erysipelatis, cum sputo tenui copioso, in Veram tandem peri. pneum0niam converta, & mxbamus c) quoque horum morborum consortium anno

observavit: se Tusses, catarrhi, rheumatismi & defluxus mense Novembri & Decembri valde erant consueti; tussi imprimis catarrhali fere quilibet aliqua ratione perturbabatur ;paucae tamen tantum Occurrebant peripneumO

niae, aut pleuritides; nihilominus phthysi pul.

143쪽

monali corripiebantur muati, & tabe morie. bantur plurimi.

uanta pernicies a neglecta, aut etiam perversa catarrhi cura immineat, ipsum SeoAlium a) monentem audiamus. is Sub egi tu men.

sis Februarii 1777 febris catarrhalis saepius visa, & rarior pleuritis, nisi ipsam hanc febrim catarrhalem compellare pleuritidem velis, sed cicuratam, & acie refracta incursantem, quaeve aegros Obambulare permisit, & aenta pleuritide praecedentium septimanarum diuo turnam magis. Febrim hane catarrhalem an tiphlogistica methodus sanavit, missiones sana guinis,& emollientia herbarum radicumve decocta, cum mitissimo nitri sale. Id genearis catarrhosas febres temporibus phlogosi sa- ventibus exortas, & hoc, & aliis annis non raro in immedicabilem pulmonum phthysin conversas vidi. Rus rei rationem hanc deis prehendi , quod multi in terris hisce ita opi.

nentur, phlebotomiam catarrho nlunquam convenire , neque disquirant, quaenam illa catarrhi species sit, quae id auxilium abhorreat,

144쪽

Ias quaeve e contrario exposcat. Hi sub eodem catarrhi vocabulo di versissimos re is pa morbos complectuntur, & eandem semper aegritudinem arbitrantur , cui phlebotomia semper etiam ossiciat. Catarrhi hac tempestate a phlO-gistica corporis totius , sed prae primis pulsu O-

num intemperie nasceban sur, erantque aut

inflammatorii, aut subinflammatorii, eosque pleuritides, vel peripneuuionias mirificatas rectius compelasses. Has utique missus semel iterumque sanguis juvabat, & potio multa emolliens, nitrosa, & fracta tandem phlogosi, aut tussi nihilominus ob consuetudinem

redeunte, nareoti eum Vespertinum pulmones irritatos componens. Sed ipsa morbi fallax lenitas non paucis imponit, ut ab aere frigidiore non caveant, e victu nil detrahant, carneo, vinoso: morb0que tam levi, quem etiam ob salubritatem quamdam imaginariam fauste, fortunateque sabi eventurum existimant, satisfecisse sibi male, persuadeant, si semel, bisve per diem vasculi decocti cujusdam pectoralis hauserint. Interim , , etsi non magna, pulmonum inflammatio perni elotissintus cuniculos agit, & pure elaneulum nato , atque intra saccos concluso pulmones subruit, Oeyus, serius.

145쪽

s Stoli rat. medendi. T. II. p. q.

uatuor universim in catarrhorum cura. tione indicationes Grantius a) constituit. T. Oportet inflammRtionem auferre. Conducet ergo summopere, sit curetur, ut aer inspiratus tepidus & la umidus sit, quo nil magis laxat. Unde muccinia aqua tepente madida, naribus supponere oportet, totamque at mos-

pilaeram, in qua aeger decumbit simili halitu replere. Balnea vaporis pariter inferioribus corporis partibus applicantur, ut& aqua venis bibulis resorpta, sanguinem diluat, &laxatae hae partes majorem copiam humorum in se retineant; sicque impetum & copiam humorum a pulmone, quantum fieri poterit. subducant. Dein serum lactis, hordei, a veis nae, panis decocta,& similia proderunt, quibus solis; cibi, potusque titulo assumptis, satis sustineri poterunt vires, donec levioris inflammationis resolutio facta sit. Dduens vero etiam vehiculum requiritur; aquosa hinc, imprimis farinosis incoctis tali copia, ut nimio lentore obesse nequeant, nitrosa, mellita, sapones nativi plantarum molies & blandi , & roob sambuci, plerique ossicinales sy. rupi summi usus sunt. Simplex certe hordei decoctum eum nitro & oxymelle huic indiu

146쪽

pressione, in venae sectione habetur. 2. Materiam morbi attenuare, acremque involvere, cui indicationi victu praesertim Vege -isibili, subacido satisfit , additis illis, quae junctae, cognitaque aerimoniae, e . g. bilios, , ar-tliriticae&e. peculiariter inimica sunt. 3. Materiem morbiticam tempore coctionis via maxime congrua educere. In eo maxime elahorandum esse Grantitas monet , tum Ob coctionis tape difficultatem & tarditatem, tum obaeriorem saepe materiae catarrhalis indolem , tum Ob ipsum viscus affectum, per 'quod aliqua semper materiae copia eliminanda venit, haud omni morbido humore per alia corporis colatoria integre subluto. q. Robur tandem solidis partibus restituere.

Historiam morbi addere volui eX eodem Auctore, cum multa contineat, quibus methodus medendi catarrhis hucusque eXposita optime illustratur. κω

147쪽

Historia morbi.

Vir iii aetatis flore constitutus, sanguinei temperamenti, coryga corripitur. Acristin more naribus stillans labium superius, ipsasque nares arodens. Secunda levis saucium inflammatio ; cui tertia die irritamentum tussis gutturalis accessit. A perfrigerio ortum hune morbum esse credebatur. Hinc per aliquot dies fudoriferis madicamentis utebatur aeger, quin tamen Vid tui consueto aliquid demeret. Sumpsit largam copiam mixturae ex oleo oppressio & spiritu cornu cervi paratam; vesperi autem paregoricunt. Tertia die, cum hoc remedio uteretur , nempe die morbi sex.

ta ad aegrum vocabar. Fauces rubebant, aesi ab erysipelate affectae essent; tumor modi, cus, at ardor & dolor ingens. Prae doloribus per internas satiees nndique diffusis inspira tionem inhibere cogebatur praesente licet molestissimo ad tussim impedimento. In utroque thoracis latere ad costas spurias dolorrheumaticus, respirationem laedens. In humero & cerviee postica vesiculae quassi erysipelatosae; alvus dysenterica, capitis tumor , anxietas. Ρulsus mollis, parvus, haud celer, irregularis. Urina parea, crudoque nunc

c0nspicuo sedimento ante aliquot dies rubel

148쪽

IO. Cutis arida, aridaeque fauees; sitis inexplebilis. Ρaucis: Erysipelas, aut levis in.

flammatio cutis, pulmonum, intestinorum , cum rheumatismo. Putabam hanc humorum te-naeitatem & aerimoniam ab impeditis te & eκ- cretionibus industam membranam pituitariam narium inflammast e, atque malum hoc ub alcati volatili,& elixirio paregorio insigniter fui nse exacerbatum. Respirationis difficultas, ct inflammatoria pulmonum obstructio pulsum mollem, parvum, irregularem efficiebant; atque di arrhaea illa tormina inter, & tenes- mos ab eodem aeri stimulo, quibus fauces &nares infestabantur, Originem duXit. Complicata haec erat inflammatio, cum aeri sellicet materie conjunficta; atque methodum medendi juxta illus indicationes , quas supra eXplicavi, institui. Facta hine larga venae semio; clysma emolliens cum melle; in fusum seminum lini succo aurantiorum acidulatum ; potus tepidus melliti, & vaporum tepidorum in fauces & nares attractio. Post aliquot horas tormina saeviora, ab acidis &melle, ut adstantes putabant; mellis itaque

loco sacharo utebar; succo tamen aurantio

rum insistebam , praescripto simul purgante ex manna ct tartaro solubili. se

149쪽

Septima morbi die mane, sanguis e vena missus crusta flavescente testa conspiei e batur, pauco sero. Alvus noctu saepius in o. ta , absque torminibus tamen, nullusque nune intestinorum dolor. Ρulsus plenior , mugis evolutus, respiratio liberior; tu sis tamen molesta , & dolor rheumaticus intensior. Οmnia liaec recte , ut mihi videbatur. salubrem purgantium usum indicabant; tussis vero &doloris rheumatici augmentum a liberiori hia morum motu oriebantur. Faucium quoque dolores mitiores evasere. A meridie neque diarrhoea , neque dolores colici; urina copiosa, nondum tamen omnino cocta. AEger de tussi & dolore utriusque lateris vehementer conquerebatur. Repetita venae sectio. Usus emollientium continuatus. Vesperi pulsus mollis, celer, re alsalis; respiratio emendata, tamen frequens. Fomenta thoraui imposita; decocto emollienti parca quantatas syrupi diacodii addebatur, cum pauco melle& nitro. Crusta major, crassa magis; at plus seri.

Octava die mane aegrum invisens, cum noctem dormiendo transegis e percepi. Nul- Ius faucium aut pectoris dolor. In ensior lamen utriusque lateris dolor, ab attactu ex-Ι a teris

150쪽

terno auctus. Scarificatione in utroque latere instituta dolor vesperi mitigatus; pulsus

minus celer, mollis, aequalis. Vesiculae in colli. CXterna plaga exsiccatae, respirata O facilis; cutis non culilla, Attamen strida. Cum alvum nullam deposuit, enema applicatum. Continuo horum remediorum apparatu usque ad I 4 morbi dolores rheumatici tandem disparuere. Tussis tamen molesta, &sidua perstabat. Ictus arteriae centum in uno minuto. Urina varia, sat copiosa , atque at viis fluens. Praescripsi emulsionem camphoratam cum spiritu mindereri & antimonio dia-phoretico; potui ordinario major quantitas oxymellis addς batur. Vigesima secunda morbi die sputum comparuit copiosum , paveo sanguine commixtum; ea sputa usque ad 24 diem majori se in per cOpia prodiere. Ab emulsione camphorata aeger tunc abstinebat, solum OXymelle usus. Eneisma, fonticuli in utroque brachio, victus mere vegetabilis. Hae methodo adjutus usque

ad 4et morbi diem tussiebat, sputa ejiciebat, tandemque convaluit. Tussis sensim sine sensu fatisscebat, & morbi die omnino disparuit. Tune primum carnium usus concessus

est, & rusticationem aegro tuasti Sanatus itarque

SEARCH

MENU NAVIGATION