Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

131쪽

hae causa praeternaturales cohaesiones oriri istentius a) monet e ,, Numerosissi me Observationes confirmant, post pleuritidem Aperipneumonistin tuses concretiones pulmoni , cum pleura inveniri. In bobus, quod anima, lium genus De litentissime hoc morbo corriri' pitur, laniones toties inveniunt pΠlmonem pleurae validissime acretum esse, atque re petitis experimentis certi sunt, talem morbum tune praegressiain esse. Quin imo & in exte rioribus partibus horum animalium concretio membranarum ad se mutuo observata fuita talibus causis, quae inflammationi producenta die sunt aptissimae. Talem morbum descripsit

Columella b) sequentibiis : o infista pe- sis bubulo pecori, coriaginem pusici appellant, eum pellis ita tergori adb aeret , ut apprehens

manibus deduci a costis non pessit. Ea res non aliter accidit, quam se bos . aut languore

aliquo ad maciem periιctus es , aut sudans Diopere faciendo refrixit, aut δε sub onere pluvia madefactus es.

4. Hine etiam catarrhi inflammatorii neglecti, aut calefacientibus remediis tra.

132쪽

ctati crisin hanc erroneam frequenter pro

ducunt. . I

s. Tale lymphae phlogisticum coagulum in foetu liveusque nulli bi visum est a); non raro tamen in teneris puerulis. b

Tertius denique modus erroneae crisistunc habetur, cum lympha coagulabilis non in ipsam pulmonis substantiam, neque in cavum thoracis, sed subito in vesiculas bronchiales transsudat, in aegri salutem non raro, si parca tiintum copia effundatur. Epidemicam ferme talem crisin erroneam ab adnotavit in constitutione Taurinens anno I72i;& Illustris Sisietentus peripneumonias anni

1728. adducit, subiti me suppurandas , di fatunc per sputa evacuantes. b) Huc quoque sedit historia illustris Viri Conta in , seXto morbi die defundii, in cujus cadavere Observasse refert Cardanus c) omnia vasa pulmonis ex triplici genere , magis tamen asperae arterie ramos plenos sanie simile laeti adeo, ut nullus prorsua adesset sanguis.

133쪽

II sa) Rielia eoristit. Taurinenses. sydenh. Op. P. a. p. 4 6. by van teten constit. T. I. p. 33. Q Cardanus de providentia, dc anni constit. p. ro a.

Hydrops.

Non raro hydrothoraX CX peripneum Onia originem trahit; atque tunc pocissimum malum hoc superveniens metuendum est, si durante inflammatiouis augmento urinae parcius fluant. Ρraeter has modo enumeratas peripneumoniae sequelas, alii quoque effectus numerandi sunt: 1- varicosa vasorum encephalieonditio, quam in cadaveribus peripneum Onia extinctorum Morgagnos a), Unde dispositio, aut germen Variarum mentis aberrationum. Qui inflammationibus pectoris decubuere, iis plerumque cor amplum,& summopere dilatatum b); unde varia circulationis vitia, frequentes teipothymiae, mors inopinata.

134쪽

Gangraena.

Ad ultimum denique, atque funestissimum

exitum peripneumoniae, nempe gangraenam pervenimus. Inflammationis magnitudo, neque lysi, criticisve evacuationibus solvenda, aut blanda suppuratione terminanda gangraenae lmetum injiciunt; pulsu praesertim debilissimo, parvo, irregulari , atque eXtremi.tatibus frigidis. Maxime autem sputorum conditio, cessante subito pectoris, molestia , dum interim febris, aestus, sitis ingens, &spiratio dissicilis perseverant, gangraenam praesentem significant; sputa enim tunc tenuia, teliori simillima, foetidissima. Nonnunquam lanunt sanguinem nigrum, porosum, ad instar spongiae, iis pars aliqua sphaeelo corrupta est, & omnes pereunt. a) Neque tamen subita semper a gangraena mors et narrat enim Huaebamus b) historiam mercatoris, qui ex

simili peripneumonia gangraenosa primum de etaea nona morbi die obiit.

Inter signa destructi a gangraena pulmonis a quibusdam medicis etiam stigmata illa

135쪽

nigra numerantur, quae saepe in exsti piciis observantur. Verum tamen non crediderim illa stigmata a corruptione gangraenosa orta esse, cum nulla plane ratio adsit, cur hae notae spha- celi in hoc tantum , vel illo pulmonum icto compareant, reliqua illius parte perfecte in tegra. Dein hae2 1ligmata non inter certa praegreta gang ense signa numeranda esse ,

inde colligitur, quod etiam in aliis diversis Omnino a peripneumonia morbis ejusmodi stigmata observentur; scilicet in . apoplecticis, hydrothorace, nephritide, febre linta, uti assim Morgagni a) adnotavit.

Prognoris in speeis.

Quaenam in pulmonibus ab inflammatione mutationes oriuntur, supra dictum est, cum sphor. I. & seq. explicurem. Periculum etiam, quod ab inflammato pulmone imminet, &quid sperare , aut timere debeamus, hucusque abunde demonstratnm est, ut de prognosi in genere satis constet; juvat tamen etiam quasdam singulares notas colligere, quae funestiim exitum significant. o Operae pretium est, ait

136쪽

illustris Sisietemus c considerare illa sun est

syi p Onaasa, iluae naedicunt docent certam innare perniciem. Praestantius quidem foret sanare aegros, quam futura praenoscere; Verum cum illud semperan potestate medici non sit, tune saltem famae suae con sui et, & omni Culpa vacare credetur, si praeviderit, &praedi Xerit , quinam aegri evadere possint, quinam autem perituri sint.

Si cor in latus procidae. Scilicet, si a pulmone sinistro in minati mo & volumino. fore urgeatur mitro fum, dextrorsumque. Vel si pulmo dexter totus inflammatus, voluminosiorque urgeat sinistrorsum ad latus , & pu monem siniseruma, & cor ipsum. Vel si circulo per pulmones fere sus cato , cor deXtrum cuin sua Huricula ab em uente sanguine summopere distenditur, sinistrum vero fere vacuum sit, tunc procumbit, prociditque in la. tus proprium deXtrum, utpote ponderoitus. Si urina cocta initio, sit tenuis, cruda, parca; est enim metastas eos signum. Malnm, si in vigore morbi aeger cogatur erectus sedere ; motu enim hoc automatico aegri

137쪽

aegri plus spatii in thorace acquirunt; un

de reste concluditur , maximum saliguini Per pulmones tranaturo impedimentum Opponi. Ρessimum signum, si pus per alvum feeedat; tunc enim jam solutio continua , jam U91uica adest. Ρus autem per alvum sero tantum dejicitur. Si iscea cum fervore Tunc enim vasa aerea fere deleta, & spista humore in. furecta sunt; strepitus is oritur ab aere pauco, violenter inspirato, in vias aereas angustatas, compressus. Strepitus hic lignum imminentis mortis; moribundorum spiratio. Unicum novit Seolmis alitiae servatum. In asthmate minus periculi a tali strepitu. Si peripneumonia in corpore durato, Virili , macro, sicco, senili, rigido ob labores, spirituosi assumpta oriatur, mala prognossis. Magna enim tune, & inflammatoria tenacitas in liquidis adest, & rigida vasa cedere nequeunt, unde nihil boni in hoc morbo ex sua natura adeo periculoso sperari poterit. Si mala est eumsissicidio praerubro narium: stillicidium enim non est Oh materiae paucitatem judicatorium; est tamen signum negati transitus per pulmones, coacervati ad supe-

138쪽

I et

riora ; inde mors tape appoplectiea. Rubra ,

teIlui dilue pars sti inuidio prodit. Sicca cum rubore ad colum, iboracem: tune autem materies est aeris, erysipelatosa, scarlatinosa; scilicet acrioris indolis. In omnibus autem morbis circa pulmonem

gravedines , seruolationes , tr praece et se , consequi Malum. a) Textus est Hippoera. ticus , qui ita debet intelligi: Si in seniculo catarrboso antea, longa gravedine detento Oriatur peripneumonia, ea est saepe & inopinanter lethalis. Vidit hoc Stollius in Principiss. St. Est species peripneumoniae nothete, senilis, tempore austrino in seniculis

frequens. Maximum periculum, si in febre ardente peripneumonia accedat; esst enim ipsa sola ardens morbus periculosus, ut audiemus suo tempore ; constat enim ex binosa in ammat ria , & intermittente tertiana.

Si sputum biliosum pure mixtum : sigmim enim est, partem jam suppuratam esse. Si sputum inicio valde cruentum, flavum, si cerum , album , rotundum; tunc enim pus jam adest; tunc pulmo antea jam fuit lassus, tune tulercula rupta fundunt globulos purulentos. Spumosum vero sputum designat,

139쪽

summa vi urgeri humores per vasa vix pervia in pulmone, atque ideo per Vasa mucum se ementia eX primi solito crailiores, ct tenaeiores humores. Inter mala etiam peripneumoniae signa sequentia numeranda sunt:

Mala, & fere lethalis peripia elimonia est, quae pleuritidi, anginae supervenit; pessam a peri pneumonias recidiva, cum pulsu celerrimo; durissimo. Malum, si aeger post assumptum potum urinam aquosum statim mittat; est enim signti in morbi crudissimi, ad coctionem prorsus inepti. Hippocrates eoac. praenotae :Malum, si pust tertiam venae sectionem nec minimum morbi levamen observatur. Malum, si sanguis e vena missus semper cru- 1la caret. Bogliv. Buxham. T. IL p. 169, Ρessima cum sudore in pectore: H manu med. rat. P. II L p. 333. uibus morbus cum febre s aut 7 die ingravescit, & oculi caligant, illi s aut Ixdie moriuntur. Hippocrates Ρessimae peripneumoniae cum respiratione mere abdominali, & pinnis narium tremulis. Notandum tamen est, pleraque praesagia de inbiusto peripneumoniae exitu de vera

140쪽

pulmonum inclammatione potissimum intelligenda esse: manus rigor e ad rheumaticas hujus visceris inflammationes pertinere. Nam dantur aegrorum historiae, ubi e. g. quarto die febris & oppressionis augmentum aderant, Rurinae jani ab initio coctae post quartam diem demo turbstrentur, fausto tamen cum eventu. a) Aliam quoque historiam narrat pleuritidis cum pulsu celerrimo, minimo, atque respiratione pinnis narium per-

bus fuit rheumatico inflamma Orius.

De crusta peri pneumoni eorum sanguinem tegente id notandum est, ejus seu praesentiam, suu absentium diversissimis circumstantiis deberi, ut ergo Baghvii praesagium valde incer

tum sit. Multae enim peripneumoniae aeuti Gsimae plurimos aegros oeciderunt Hagie Ilata. vorum anno II 8. mense Martio, qui sanguinem fere totum coriaceum haberent, in ultima etiam venae sectione. uibus vero sanguis dissolutus vena secta prodibat, hi ut plurimum servabantur. a a De Haen op. postli. T. I. p. 3 a. Cura

SEARCH

MENU NAVIGATION