Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

451쪽

audemns dare, vel tantum adeo diluta, ut oculus non laederetur ab his instillatis. Ρreterea omnia medicamina debere dari pauca copia simul, ne distentatur ab ingestis ventri culus, nam & inde omnium malorum augmentum fieret. Si autem causa cognita fuerit, quae aerimonia sua rodendi inflammationem se cisset, dantur simul opposita huic aerimonia remedia ; sic v. g. in infantibus, ab acido acri in ventriculo haerente convulsis, dantur ata sorbentia terrestria, quas & blanda sunt, &simul acidum absorbendo ener Pant.. Cum autem non possint intra breve tem pus diluentia & attenuantia ingeri magna cο- pia, conamur per alias Vias haec in corpus

introducere. Hue saeiunt balnea, menta, epithemata, & imprimis clysmata, saepius ap. plicata & diu retenta, ut venis bibulis intestinorum resorberi possunt. Simul facile patet, quanta malorum eX- acerbatio sequi debeat, dum stomachicis vulgo dictis remediis c quae solent fere laudari spirituosa, amara, aromatica, aeria,& in frigidis ventriculi morbis pulchrum usum habent imperiti hunc morbum aggrediuntur. Longe adhuc prius cum miseris aegris agitur, si me.

452쪽

Vomitus vomitu curatvv. Dumque vident aegros tales a minimo liquido ingesto frequenter vomere, statuunt malignam in ventriculo thaerentem saburram morbi causam esse &vomitorio dato illam expellere conantur. Candide fatetur Syrinbamus se hie erratie,& dum viderat in febribus epidemicis autumαnalibus, in quibus anxietas circa praecordia aderat, & nausea perpetua & vomendi cona, tus tam pulchre successisse emeticum, post Venae sectionem praemissam, in initio morbi datum ; dedit in febre ardenti pestilentiali, ubi vomitus ab incipiente inflammatione ventriemili oriebatur ; sed pessimo cum successu. GLH manniis a) uotabilem causam habet, qui docet funestum eventum vomitorii in hoc moraho dat. Canonicus Halberstadiensis perfecte sanus, ira vehementer excanduit, dein vinum calidum superbibit: sequenti die dolores sum.

mi circa praecordia, angustia, conatus vomendi , ardor stomachi aderant: vocatus medicus dedit vomitorium. ex sulphure aurato antimo nii, unde ter vomuit aeger, sed cum symptomatum Omnium augmento ; & intra decem horarum spatium, convulsionibus accedentibus, periit. Cadavere dissecto in fundo ventriculi plures maculae, partim nigrae, partim 'rubrae

453쪽

brae, apparuerunt. Jam in gangraenam abi-verant loca inflammata tam ruditer concussa& pressa a vomendi conatu.

Exitus in suppuratὰonem. Casus suppurati ventriculi habetur in actis

pari nis. a) Homo continuo dolore ventritaculi laboraverat per tres septimanas ; eardial gia & nautea frequentes fuerant, ultimisque vitae diebus multum sanguinis sursum & deorsum evAcuerat. Ρost mortem invenit OLLitere in ventriculo ulcus rotundum, quinque lineas aequans diametro, & mediam lineam prosundum , ad distantiam pollicis cuni dimidio a pyloro ; multum sanguinis in cavo

ventriculi & intestinorum , reperiebatur. uandoque & tale ulcus, dum peritonaeo ae-- crevit ventriculus, eXtrorsum aperitur , & relinquit fistulam, per quam toto Vitae tempore pars ingestorum exit. Vidit ruietennius sexagenariam mulierem, quae jam 'per duodecim annos tale fistulosum ulcus gerebat, abs que multo incommodo ; & vidit contentorum: E e a ven-

454쪽

ventriculi partem exire per hane aperturam. Longe mirabilior casus legitur in Diariis eruditorum b) de puella, cui ex absces u hypochon-dtii sinistri una cum fragmentis costarum cariosis exibant contenta ventriculi. Sensim tamen angustior facta fuit ulceris apertura, &supervixit diu , viribus adeo auetis, ut ruis nidis laboribus consuetis eXeernendis par fuerit , & per viginti tres annos malum tolerare potuerit.

Si ex signis praegressis inflammationis ven

triculi satis validae, nec pessimae tamen, suspicio nascatur, in Ventriculo apostema fieri, decocta mollissima ex althea, malva, consolida majore, seminibus lini &c. parca copia simul, saepe repetitis vicibus danda, ut emolliatur vomica re ad rupturam citam disponatur. Ubi pus sursum vel deorsum prodiens ,& Ievamen malorum, docent, abscessum ruptum esse, tunc lenissimis detergentibus, &postea consolidantibus opus erit. Verum dum consolidandum est tale ulcus, careri debet, ne a copiosis ingestis v tridulus distendatur dim

455쪽

distraherentur enim denuo illa, quae coire inceperant. Satis autem patet, dissicilem fore

curationem, cum Omnia ingesta ulcus alluere debeant, &motu peristallico ventriculus continuo agitetur: Solum jus carnium, cum ory-Za , hordeo, pane &C. coctum, tunc conduceret: sorte & per clysteres nutrientes P0ssent satis stistineri vires per plures dies, cumuleus jam purum est, ut, quiescente sile ventriculo , consolidatio citius fieret. Seirrius ventriculi. Alter exitus inflammationis, de quo in praecedentibus pariter saepius dictum fuit. Ρlures tales aegri Occurrunt quotidie, qui se beatos crederent, nisi alimentis indigerent quotidie ; sentiunt enim dolores molestissimos ab ingestis, quandoque statim a pastu, quandoque post unam alteramve horam: nullum levamen sentiunt a decantatissimis etiam stoma.

chi eis remediis, imo ab omnibus acrioribus dolores augentur; Omnium maXime a purgantibus aut emeticis validis. Vidit LIL Swietentus plures tales miseros, qui dolorum in alientes , illiquot post cibum sumptum horis digito in fauces immisso evomebalit omnia , ut

456쪽

levamen haberent doloris. Semper tune suspicandum de scirrholis tumoribus, ventriculum aut vicina loca obsidentibus; quod Acadaverum sectio confirmavit. Nobilem matronam anglicam vidit tali morbo laborantem,& una cum amico suo God . du Bois Med. αΡhil. Ρros. in Acad. Franequerana, deli veravit , quomodo succuri posset huic miserae, quam jam per plures annos cum hoc malo conflictabatur. Frustra tentata fuerunt omnia: levamen aliquod a blandissimis remediis& optatis quandoque habuit. In cadavere in.

ventus fuit ventriculus OVO anserino non major ; Ρylorus & proxima intestini duodeni portio, uti & pancreas, seirrhosa erant. In homine, qui diu de ventriculi dolore conquestus erat, cum Vomitu continuo & animi deliquiis, invenit Rudis hius a= fundum ventrieuli obsessum tumore scirrhuso pugni fere magnitudine ,

materia tenaci & atra reserto,qualem materiam quoq0e paucis ante mortem horis vomitu reis

457쪽

Seirrhus antem, quamdiu benignus adhuc manet, pondere & mole sita distrahen. do partes adeo sensiles plurimum quidem mali producere poterit ; verum ubi temporis

diuturnitate, aut acrium medicamentorum uiu, in cancrosum malignitatem vergere incipis,

horrendi dolores inde fient. Insignis tilis casus describitur a GL Petit O: mulier eorripiebatur dolore cum febre, aderant simul nausea & vomitus cum dolore colleo: iteratis venae sectionibus, aliisque remediis a peritissimo medico praescriptis, levamen habuit quidem , sed reliquias morbi nondum eradicati neglexit, diaetae regulas minus Observans. Cum langueret diu, empyricum consuluit,

qui & validissimis emetiuis , & clysmatibus primo lenioribus, dein acerrimis, in pessimum statum redegit miserrimam aegram. Prudentiorum dein consilio usa levamen quidem percepit, sed tandem periit. In cadavere inventa fuit pars ventriculi colo intestino vicino firmiter adhaerens, ' cum illo in massam scirrhosam magnam concretur dissecto ventriculo, inventum ulcus nigrum foetidissimum duos pollices in diametro habens; quod integumentis concretis eum hoc seirrho, viam versus eXteriora laeerat ichori & puri. Plu.

458쪽

ra adhue maxime notanda circa hoc malum

ibidem recensentur, sed modo dicta docent,ia delibus observationibus constare , se irrhum ventriculi in cancros una uleus degenerasse. Praecipuum est, ut nihil in victu exhibeatur , quod exasperare possit haec mala; jura Carnium; cum oryza coecta, vel mollissimis oleribus, hic sunt praecipua: vitelli ovorum , cremores hordei, avenae & similia parca copia simul data, ab his enim magnum solamen in doloribus illis chronicis circa ventriculum solet percipi. Ubi vero seirrhus adhuc recens est, magna copia seponis veneti profuit, sed diuturno usu, ita ut drachmas duas quotidie per plures menses sumerent aegri r

summum enim distatuens est & satis inito; si

autem ab hoc assumto dolores augeantur, abstinendum est illico; tune enim metuendum est, jan in cancrosam indolem degenerare seirrahum, qui tunc nequidem illud remedium ferre potest. Prosunt & aquae medicatae spadanae, vel his similes, quae mira vi solvendi

concreta in corpore valent, neque interim aerimoniam magnam habent. At vitium hoc, scirrhus nempe ventri. culo, non tantum a pnegressa inflammatione,

sed ab aliis saepe causis Ventriculum assieten.

459쪽

enumerat:

I. Commoratio in loco humido. paludo. sor miraturque hanc causam a binis clarissi mis Ma ι's Geuns in solutione quaestionis Harlemensis , quaeram causae sensem obortae re Iethesi, degluelandi dii ultatis ex vitio oesopba-gi , quare is morbus frequentior in Belgio appareat , atque etiam a ch Heuland in phil. cherrima dissertatione de sana morbosa Οὐ-Plagi structura , omnino praetervisam fuisse a Victus crassus, farinosus, non fermentata P. g. Fabae, pisa, placentae, sacharata &c. 3 Aeida , . austera, magna copia ingesta. Ita Hallerus , Op. m. T. III. p. 3O6. ab aceto magna copia ad minuendam obesitatem inge. sto, ventriculi scirritum, & Gorriettilas Eph.

M. C. Cent. 8. Ob L sto. p. 288. a citris laris

ge comestis pylori scirrhum observarunt. 4 Ρotus defessus, aut abusus potuum calidorum, adstringentium, spirituosorum, praecipue potus Piιncta s) Alimenta aut potulenta nimis calentia; deinde potus gelidus as umptus aestuante corpore, quam ultimam causam frequentem esse adfirmat Trillepus de fame se thali ex callofa oris ventriculi angusta. 6 Vita sedentaria. 7 Belusus amor , curas

460쪽

& dinturnus animi moeror. 8.) Evacuationes' humorum copiosae, aut humorum etiam retentio e. g. mensibus, liaemorrhoidibus su p. pressis. s. Morbi praegress ii, praeeipue metastases materiae morbiscae ad ventriculum . uti saepe contingit morbis exanthematicis, & Ω-bribus i intermittentibus male curatis. IO.)Frequens validorum purgantium, & vomitoriorum usus, Venena, Vina mangoniZata. II. Thoraculorum abusus , regionis stomachicae Percussio. a

fiammatio linris. Inflammationem quandoque lienem Oecu. pare negari nequit, nam cadaverum sestiones docuerunt, inflammationis effectus in liene observatos suisse. Verum minus frequenter, quam alia viscera , lienem inflammari, notavit Trallianns q). Ρraecipua signa autem inflammati lienis sunt, febris acuta continua, dolor in loco lienis, quandoque Rd humerum, mammam & claviculam sinistri lateris protensus. Licet autem & functiones laesae partem

SEARCH

MENU NAVIGATION