Dissertatio inauguralis medica sistens partus naturalis brevem expositionem

발행: 1786년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

linquunt. Parturiens sub his doloribus, tantum minori gradu, ita se gerit, uti in stadii secundi descriptione dicetur.

Dolores istoS veros esse, partumque i stare, tantum ab expertiS multi paris noscitur, et ab obstetricante non nisi praegressa exploratione affirmari potest. Hi enim dolores praeter praesentiam ante dictorum pamtum praecurrentium signorum se produnt segmento uteri inferiore maXime expanso,

breui, et ob capitis globum in illo degentem, et firmiter supra arcum ossium pubis positum,

sphaerico; orificium Uteri vero tam detersum et extenuaturn est, Vt ab eXterno ad inte num fere nullum interstitium superfit: ad unam duasue linea S apertum esse, et per aperturam istam sub uteri contractionibus tensio velamentorum sentiri debet. Notandum vero, quod in multi paris orificium uteri multo citius et ad maiorem diametrum dilatatum sit, ita visere semper digitum medium, immo duoS, intromittere possis. ibi instantis partus indicium certum, solummodo velamenta sub doloribus tensa, digitis explorantibus obuenientia, et canaliS ceruicis plane detrusuS, praebent.

maximam praeterea diuersitatem versari, inter illam continuatam et partibus accomodatum dilatationem, quae velamentis et capite foetus lensim et opportune fit, et inter debile illud, non sine interuallis continuatum et partibus non accomodatum auxilium, quod

digitibus fit.

32쪽

28 Dolores fraeparantes. Studium secundum. Paulatim dolores et frequentioreS redire, et vehementiores fieri incipiunt: an-Xietas, caeteraque symptomata ingrauescunt: parturienti sub doloribus genae rubent, si deambulaverat antea, nunc pedem siliit et quaecunque illi obuia manibus prehendere, et firmiter tenere cupit: in spiratio Vehemens subsequitur, simul et pectoris et abdominis musculi versus inferiora nisus edunt, et par turiens etiam inuoluntarios nisus edit, ac si aluum deponere cuperet. Inuadunt Omnibus 6 - 8-Io minutis, perdimidium s. integrum minutum durant, in interuallis vero iemina se reficit ac mox placida et tranquilla fit.

Huius vero stadii initium adesse dicitur, si mucus ille albus in vagina secretuS nunc cum sanguine sit mixtuS 'P. Tunc temporis orificium uteri saltem ad dimidium pollicem in diametro est diductum; sub doloribus tensae foetus membranae iam in eo percipiuntur. Pol finem singuli eiusmodi

doloris, aquae paulum adscendunt, Ut tamen minuS quam ante eum dolorem altae

sint: deinde etiam silentibus doloribu S protrusae manent, et sub fine tandem stadii secundi ita deprehenduntur, ut quasi duressecant et sub quouis dolore rumpere minentur

springsertig). Scilicet sensim sensimque

increscendo, sormam oblongam, Ouiso

memSignum istud non quidem in omni, sed tamen in quam plurimis partubus adest.

33쪽

29mem prae se serunt, in conum nempe fastigiatae, cuneum quasi, cuius etiam ossicia praestant, reserunt. Subinde tam magnae molis sunt, ut de vagina emineant, et hoc modo ipsa genitalia externa diducant. Orificium et segmentum uteri inseriuS, dum haec geruntur eouSque evanescit et diducitur ut amplissimum ac tenuissimum dici queat

et cum ipso utero et vagina Canalem aeque latum efficiat, foetum tranSmittentem. Tandem cum leui plerumque fragore et impetuosa liquoris amnii profusione, membranae

rumpuntur.

Stadium hoc per 2 - 3- 6 horas durare potest, et etiam multiparis tam molestum fit, ut cum ad primum non attenderint, nunc magis circumspectae fiant. Signa eius ex symptomatibuS apparent. Dolores veri ad partum. Stadium quartum. Statim post velamentorUm rupturam obseruamuS dolores nunc nulla habita ratione VehementeS et frequentes fieri. Vbi enim omnia in partu rite procedunt, singulis duobus vel tribus temporis minutis redeunt dolores. EOS Vero multo efficaciores ac veluti aliUS naturae esse, quam praecedentes, primus iam intuitus demonstrat. Facies ruberrima, pulsus plenus et celer, sudor ex quaviS totiuS corporis parte stillans, oculi splendentes, tremor totius corporis et inprimis genuum , summa comporis inquietudo, anxietas, inspiratio suispiriosa, laboriosa, diuturna, et nisus validissimi-

34쪽

3odissimi quos exserit parturiens, indicant naturam nunc OmneS vireS impendere, et

nihil aliud moliri, nisi ut aegram breui onere suo liberet. Non longo tempore post etiam effectus magni huius labori S apparenti Caput nempe, velamentis non ampliuS obtectum, statim in illum quem ante aquarum effuxum Chorion et amnios occupauerant locum, intrat, et per totum suum ambitum orificio uteri cingitur. Tunc temporiS caput coronatum Kops in der Κr6nung. Tetecourotansie Germanis et Gallis audit, Quouis dolore caput, et quidem primum occipiat, magis in cauum pes uis deprimitur, atque hoc modo magis magisque ab omni latere comprimitur, Capitis inde ossa in conum fastigiantur: integumenta capitis cum antea non ubique sint dura et tensa, modo in plicaS abeunt, eundem cum suturis cursum seruantes. Postea dum per fretum ossibus pubis et sacro interceptum lento modo transit, tumere incipiunt, id quod cuius tumorem appellamuS.

Stadium istud intra horae et saepissime semihorulaea spatium absoluitur, sed

tam vehementer assicit parturientem, ut ingruente Studio quarto, e. doloribus conquassantibus ViX eandem agnosceres. Doloribus enim vehementissimis creberrimisque e cruciata , oculis suribundis extra cauitatem

protrusis, fronte et genis madidis, facie ruberrima, seruente, urente; dentium stridor

35쪽

impatientia et inquietudine concomitata sub totius corporis tremore, omnibus ViribuS ad magnum opus impensis, sine ulla intermissione sue requie affectam reperires. A capite profundius nunc descendente canalis vrellarae premitur, hinc urinae est luxus impeditur. Caput ipsum, tum ex uteri ostio dimissum, totum in vagina haerens, ita perinaeum sub doloribus in hemisphaerium distendit: intestinum rectum, mechanice pressum, faeces suas dimittit, et ani orificium in rimam longitudinalem , secundum pelvis diametrum maiorem directum, intromissioni uniuS s. duorum digitorum adaptatum aperit. PauciS insequentibus minutis tumor capitis extra labia maiora conspicuus sit, et perinaeum cutisque vicina vehementissime distenta sempermanet, et tenuitate chartam scriptoriam refert. Anxietas parturientis nunc summum attigit gradum: adest momentum, quo sibi ipsae mortem certam nitare putant, quo veri conquassantes dolores ingruunt: donsecus cruciatus suos verbiS eXprimere Valent, quam comparando eos cum dilaceratione partium cultrorum ope. Tandem sub acutomatriS clamore et Una cum peculiari tremore caput euoluitur; ita quidem ut ea occipitis pars, qua lambdoideae crura cuni sagittali conueniunt, intra arcum 'ssium

pubis maneat, et hoc hypomophlji munere

36쪽

fungente, facies primum in conspectum veniat. Reliquum corpus sere semper facile sequitur, si partus sit naturalis: subinde quidem a nimia humerorum latitudine dis- ficultates quaedam oriri possunt, at plerumque minUS graueS; Vt idcirco partus haud alio nisi naturalis nomine insigniendus Veniani Foetum continuo sequitur sanguinis copia librae unius pondus circumcirca semper fere aequansa qui Vltimo partus tempore vasis uterinis exstillas e videtur, una cum liquoris amnii ea quidem portione, quam secundariam appellare solent medici obstetrietantes. Tum demum foemina dulce matris gaudium post tantos labores sentit. Dolorum enim experS summa tranquillitate et serenitate perfusa est, ita ut plures id temporis momentum inter felicissima & iucundissima vitae ponere minime dubitauerinti Blandus nunc interdum somnus defessam recreat, suauia insomnia exhilarant. Haec quidem beatitudo vix per se- initiorulam , tamen subinde etiam per horam integram durat. Interim uteruS aequa-ιiter ubiqur se contraxit quod uniformi

modo iam in ipso partUS momento, climVteruS Vacuum se prima vice senserat fa-

ctum fuit) et eo modo placentam paulatima parietibus silis separauit.

Paucarum guttularum sanguinis effu-Xus, et Vieri tumor, qui nunc sub umbilico circumscriptus, paruuS et duruS per'

37쪽

cipitur, indicant, placentam solutam et

nunc in eo esse, ut exitum ex utero moliatur spontaneum. Novi hinc exoriuntur dolores, neque admodum graueS, quibuS tamen puerperae somnuS perturbatur, ac paulo post placenta tum pondere suo, tum Vteri contractionibus adiuta viam sibi parat, aperiundo denuo uteri os, quod antea paululum contratium clausumque fuit, sicque descendendo in vaginam sponte plerumque inlucem prodit. Tempus, quo placenta utero' excludi

solet, varium est: raro casu accidit, ut e- tum protinus sequatur, rarissimo exemplo Vna cum embryone ita expellitur, ut oui neXu cum Utero soluto, ouum, membranis quae liquorem amnii cum embryone ac placenta continent integris, in conspectum veniat. Saepissime intra unius horae spatium ex utero propulsa placenta et in vagina haerenS, perinaeum, parteSque vicinaS eadem,at. minuS molesta, ratione distendendo, uti antea laetus, ab obstetrice deprehenditur. Interdum Vero, quod quidem omnino nihil nocet, et non nimis pertimescendum est, per integrum et plures etiam dies in utero remoratur, attamen non sine morbi sus-spicione. Post exclusionem placentae, Vterus Vi quae ei inest elastica atque contractili , denuo se contrahit, usquedum ad figuram et magnitudinem quam in mulieribus non gravidis reperimus, sensim sensimque accedatic Placem

38쪽

Placentae autem exclusionem sequitur sanguis modo maiori modo minori copia, ex ostiis solutione placentae dilaceratarum venarum uteri stillans, subinde tam copiosus, Ut urgens vitae periculum afferat. Absoluta eorum quae in partu natu-turali occurrunt, historia, superest etiamnum ut quaedam

De Ope in partu naturali ferenda adiiciamUS. Ea quae obstetricem, siue vir siue lae- mina hoc munere sub partu iungatur, de-ςent, longiore sermone commemorare, animus non est. Dixisse sufficiat, mihi tantum de viris probis, in arte magistris, et seein minis honestis atque peritis sermonem esse. Quam primum accersitus erit obstetriscans, ante omnia prognosta quamdam edicere urgebitur. De ea autem effatium suum semper incertum atque mancum manebit,

quum, proh dolori Semeiotice obstetricia, nondum ad eum persectionis et certitudinis graduna peruenerit, cui necessario opus est ad prognosta certam atque solidam serendam. Verum enimuero occurrunt casuS plurimi, ubi se necessitate coactum ad inte pretandam sententiam suam vidit. Tunc praemissis quibusdam generalioribuS quae stranibus, adsigna praecurrentia, dolores praesagientes &c. spectantibus, ad

Explorationem.

refugere d*bet. De hac prima illi lex esto, ut eatri quantum pQtest differre studeat, quia

39쪽

quia plerumque lavent foeminae eam de nobis sententiam, ut partus, etiam naturaliS, a celerari possit, simulac tactu de foetus situ certiores facti essemus, Qua sola opinione fit, ut a nobis petant quod earum pudicitia alio tempore firmiter recusaret. Hinc si v. g. iam in primo partus stadio explorationem instituimus, et Beminae adhuc per duodecim et quod excurrit horas increscentibus magiS magisque doloribuS excruciantur, bonam quam de nobis foverunt opinionem deiiciunt, ac desperare coeperunt, id quod praecauere potuissemus, si tantum sub initio stadii tertii explorassemus. Admonitione vix opus habet nostra, ut in peragendo isto negotio cauta ac leni manti

agatur, et decentiae quam maxime comsulatur. Quodsi itaque obstetricans foeminam siue in lectulo, siue in sella obstetricia explorare velit, semper eo respiciat, Vt suetis vestimentis amictam linteo largo atque

commodo adhuc obtegat.

Exploratio laemio vel subsistente, vel sedente, vel in lectulo aut in sedile

aut in latera, aut in dorsum procumbente institui solet. Situs lateralis et decumbens reliquis praestare mihi videntur. Multis iisque grauibus argumentis adductuS, praeunte Pugos, Levret, Faulin,

Baud elocque, Deleuryd, Stella, aliisque Viris in arte praeclarinimis, experientissimis, semper et ubique, duobus digitis , medio nimirum atque indice, oleo quodana C a exprese

40쪽

tis, ubicunque fieri potest, flexo eiusdem lateris genu imponendum esse puto, nam indies praestantiam atque emolumenta insolitae alias huius explorandi methodi eraperior.

In interuallis utique dolorum explor tio institui debet, neque prius finienda, quam subsequutus dolor iterum cessauerit,

quo melius dolorum efficaciam. oris uteri Bperturam , atque Velamentorum figuram et naturam discernere queamuS. Praeterea exploratione tumorem, humiditatem et dilatationem genitalium eX ternorum et vaginae, ac partem praeuiam laetuS cognoscimuS. Sciscitando, et exploratione eXterna, de reliquis momentiS, nobiS scitu necessariis, fimus certioreS.

Quodsi igitur hisce adminiculis inueniamus, signa ea adesse, qualia in primo, secundo tertio, quarto, partus studio depicta fuerant, tunc hoc utique affirmare possumus, at de infamae consulere VelimuS - sere nihil. Verum enimvero, uti experientia, Optima semper duce, edocti compertum habemuS, fmgul OS partus naturales fere semper, quod attinet generaliora, inter se conuenire, ita quoque haec eadem nobis discrimen sat magnum in quocunque partu, pro natura singularum mulierum parturientium mori

SEARCH

MENU NAVIGATION