Dissertatio inauguralis medica sistens partus naturalis brevem expositionem

발행: 1786년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

- 37

De ellentu partus tum demum certi quid dici potest, ubi omneS reS caeteraS, aetatem, corporis constitutionem, partus praegressos, doloreS praesentes , pelvis consormationem, Velamentorum figuram η, capitis foetus situm 'D, inter plura alia,

probe perspecta habeat obstetricans.

Obstetricantes tactu erudito praediti et expert

iam a figura et si tu membranarum partum naturalem vel praeternaturalem pradicere valent. Nam si caput solum praeuium sit, tum

semper plus minus rotundae sunt, i. e. capitis figuram et ambitum referunt versias uteri orificium ; versus anteriora vero angustiores deprehenduntur , coni figuram simulantes. Cuius basis in orificio, apex in vagina sit. Quandoque haemisphaerica remanent, quod qua 'tuor obseruaui uicibus, in quibus omnibus stadium tertium et quartum non vltra tria minuta durauere. Obstetricantis itaque attentionem meretur ista Membranarum figura.

Magnus inter scriptores rei obstetriciae dinsensus est, de situ capitis foetus in partu, et

vix meum censeo tantas componere lites. Referam ea, quae ego, trigeses saltem sensi et tactu percepi. In primo et secundo stadio foetus facies latus aliquod, plerumque deX-trum, respiciebat: sutura sagittalis, secundum diametrum Aliquum , s. Deuenteri sita erat: tunc sensim ingruente stadio tertio, et praecipue sub vigore eius, caput ita versum fuit ut incipiente stadio quarto fontanella minor in regione arcus ostium pubis, sutura vero sagittalis, secundum diametrum minorem silai inueniretur. Tunc occiput, figura conum referens sub arcu pubi figebatur, et in linea

semicirculari , facie primum apparente euolu

42쪽

Quibus iam, ut plura pratermittam, apparet, obstetricantem, quantum fieri potest, in prognosi edicenda quam maxime cautum semper esse opportere. Quod si vero necessario aliquid praedicendum esset, tunc comparatis ac bene consideratis phaenomenis iudicium serat circumspectum ac potius ambiguum, ne parturientem vana spe decipiat, famamque perdat.

ΦQuamquam partus naturalis proprie sic dictus, sit functio ieminae sanae imo signum optimae valetudinis, ideoque foemina doloribus ad partum correpta haud tamquam

aegrota artis opem effagitans considerari possit; attamen negari non potest, auxilium ab obstetricante superuacaneum non esse, cum multum leuaminis afferre, variaque pericula, parturienti imminentia, auertere possit. Coeterum vero semper in memoriam reuocandum ψ obstetricantem potius obsem Vare quam 3gere, naturam potius sequiquam praeuenire debere, seque, Uti semper, naturae ministrum non magistrum esse.

Supellex obstetricia in partu naturali necessaria comparata esse debet modo se

quenti. Adesse debenti Sella

uebatur. Haest naturalis capitis versio, non- nudos obstetricantes. ni fallor, in errorem

induxit, ut putassient, se situm capitis peruersum in naturalem digitorum ope mutasse: eum mathematice demonstrari possit, id fieri numquam posse. τ

43쪽

Sella obstetricia commoda cinstar omnium est, quae ab ili. Stein nomen habeo: Syringa pro clysteribus: Fasciola ex 6 8

filis tenuioribus composita et cerata, ad deligandum funiculum umbilicalem apta. For-cepS apicibuS detruncatis, versuS apicem

incuruis Galli ad hunc scopum utuntur semcipe peculiari, quam Ciseoux en Areuisse

nuncupano; lanceola s. Phlebotomus Spiritus salis ammoniaci. Adsint praeterea: Vinum, acetum, Unctuosi aliquid, oleum amygdalaru' dulcium, butyrum resiqnS, insulsum, copia sat magna fortis cuiusdam decocti mucilaginosi, aqua calida, linteorum denique siccorum, calidorumque suseficiens copia.

Sub primo nunc partus stadio obstetricans nil aliud aget, nisi ut omnia parata sint curet, que vel ad leuamen foeminae parturientis, vel ad nascituri infantis curam facere fossunt. Sequentium igitur capitum curam habebit: Cubiculum, Pro re nata sit magnum satis et spatiosum et ita collocatum , ut adriliber transitus concedatur simulque , si necessitas urgeat, calefieri possit. Situs parturientis. Accedat quam m/xime ad situm quem in summa corporis quiete obseruare solemus, sitque eo modo accomodatus, quo nixus validissimi edipossunt. In primo quidem et secundo sta dio parum reserti utrum parturiens incedat, aut subsistat, vel sedeat, an vero decum-

44쪽

obat. At effluxis aquis in situm se conferre

debet, ante partum non relinquendum. Hoc casu autem mulieris situs debet esse medius inter sedentis et recumbentis in dorsum. Os coccygis sit ab omni compressione liberum, femora disiuncta. Genua sexa sub- fulciantur, pedes figantur, atque imponantur firmis ac durioribus fulcimentis. Vtraque etiam manu constringat mulier corpus quoddam firmum, quo validiores ad expellendum laetum nixus edere queat. Ad impetrandum hunc scopum variae gentes variis utuntur artificiis. Germani et Bataui enim commendant sellam obstetriciam:

Gallis lectulus in usu est: Anglis quoque; hi praeterea in si tu parturientis laterali opem

serunt. Perinde videtur , utrum sella an lectulo utamur , modo ambo ad officia sua commoda sint. Sellae obstetriciae duo praecipua requi- sta sunt, ut mobile fulcimentum dorsale sit, atque ipsa facile et commode ex uno in alterum locum transportari possit. Iuncta haec duo commoda, praeter multa alia,

oneri ili. Steinii illa, secundum Deuenteriquidem ideas fabrefacta, at quoad maximam partem correcta.

In plerumque. sternitur lectulus ita, Vt supra planum inclinatum parturiens iaceat, lumbos, dorsum, humeros caputque gradatim altiora habeat clunibus. Proxime ad sellae commoda accedit methodus ista,

saepius ipsi sellae praeserenda, modo ita

45쪽

comparatus sit lectulus, ut progrediente partu reliquum corpus in situm sere horizontalem redigi possit. Angli, uti supra dictum fuit, situm lateralem praeserunt, quo foemina lateri sinistro incumbens, facie ab obstetrican te r mota, cruribuS inflexis, suffultis, genubus puluinari conduplicato a se inuicem remotis, auxilium accipit. Obstetricans autem 'ulla praesente sella L lectulo commodo, praesentibus e sellis, scamnis, tabulis, puluinaribus, stragulum commodum conficere, et tempori seruire bene calleat.' situs laetanniae ita comparatus sit, ut nuspiam corpori firmiter adhaereat, sed omnia laxa atque commoda sint, nullumque doloribus impedimentum, L parturienti periculum asserant. Neque nimis densus nec nimis tenuis sit, munditiei inseruiat, et ad subito commutandum sit idoneus. Arridet quoque cl. Plem ii consilium, qui v ricibus in pede praesentibus, fascias applicare iubet, ne ex improuiso rumperent, VLtaeque periculum afferrent. Ad praecauendas strumas, collum firmiter ligare solent nonnulli, at pessimo consilio. Praestat enim aliud remedium, de quo infra agam. Cibus non plane negandus, at talis

porrigendus, qui facilis sit digestu, neque ullas molestias, siue satus, siue cruditates generare possit. Potus autem pro lubitu suppeditandu modo frigidus, modo tepidus.

46쪽

42 Maxime vero conducit decoctum hordei eum succo citri, infusum quodcunque theaeso me, inprimis Fl. Chamomiliae: Aqua cum crusta panis decocta, addito ad gratum saporem aceto: neque aqua frigida siue meracasiae vino mixta plane contemnenda erit. Confortantia, calefacientia, spirituosa suo quidem loco, at raro, prodesse possunt; saepius autem quando temere et sine indicatione propinantur, omnino obsunt. Melius itaque erit, eorum usum communi obstetricum plebi plane interdicere. Quando vero opus esset tali cardiaco, tunc Vinum generosum Burgundicum, aut vinum meracum

Rhenanum, reliquis sere omnibus palmam praeripit. Excretionibus tum aHi, tum lotii ante omnia prospiciendum. Mirum enim est, quantum ad partum facilitandiam conserat Beoum in intestino recto accumulatarum euacuatio, et quanta partuS impedimenta ab eodem intestino a foecibus distento oriantur, Prima itaque pura obstetricantis in eo versetur,' ut Heminae clysma emolliens ex

infusis FL Chamomillae, Maluae, Altheae,

cum lacte, oleo, Vel iuSculo carnis non salito applicari, et pro re nata repetere iubeat. Dein lotium quoque mittere debet parturiens, quouSque eiuε excretio non fuerit suppressa. Qu0 casu, urgente necessitate, ad catheteris applicationem confugere debemus ; hanς vero operationem dissicillum*m , nec nisi a viro peritissimo exercen-

47쪽

dam esse, in eo consentiunt omnes sere summi in arte viri, negante, nescio quo iure, solo cl. Hagen.

Venae sectio quidem raro instituenda, cum plerumque pluS nocet quam proficit. Sed

omnino occurrunt casus, ubi maxime necessaria erit. Hos secundum therapeuticeS praecepta dignoscere debet obstetricans, et sit recte perceperit, saepissime unica tantumVS miraculum quasi patrare potest. Haec sere sunt, quae in primis partus stadiis perficienda incumbunt obstetricanti. Si exploratione certior fatius est de recto

foetus situ et de partu vere instante, tunc omni exploratione abstineat, donec membranae rumperint. Alienum plane et multis modis noxium seret , Vbi hanc regulam

negligeret. Quo magis enim otiosi sumus, eo melius opus perficimus. Praeter supra recensita, obstetricantis auxilium sub partus initio erit, parturientis animum erigere , et omnibus persuasionis artibus dolores eius subleuare, praecipue ubi in partus negotio noua sit foemina, hortando ut bene speret, pollicendoque tem pore opportuno opem. Neve obliviscatur adstantium et muliercularum inutilium et parturienti minus acceptarum turbam dimittendi, et tantum eas serupti quas sibi

commodo futuras credit

Varias ob causas plurimum conducit, parturientem statim post aquarum enluxum in eum situm transferre, in quo partum edi

48쪽

tura est. Numquam enim de certo dicere possumus, Vtrum maiore, an minore temporis interuallo post, partus insecuturus sit: neque ullo modo dubitandum, foeminam in situ supra commemorato, multo validioreS, eoSque securiores nixuS edere posse,

quam si adhuc in pedibus subsisteret, aut

incederet. Itaque nunc parturiens in situm satis commodum et aptum tranSseratur. Obstetricans vero, sella humiliori contra eam sedeat, ut genubus sellam siue lectulum attingat, hisque parturientis crura a se inuicem remota teneat. Obstetricans super se- mora linteum conduplicatum expandat, deinde parturientem linteo largo obtegat, ne decentiam ullo modo negligat: caeterum vestimenta nequaquam deponat, ne laniatorem reserat; sed sitfficiet munditiei ergo, manicas vestimenti apertas aliquantulum

reiicere.

Vt vero vires ad partum , quas vocant secundarias, essicaciores reddantur, fulcimenta quaedam parturienti ministrare expedit; si lectulo utatur, ambae Columnae, aut ambo pedes huic muneri satisfacient, si autem latior sit lectus, affer transversus

poni potest, quem ad lecti fulcra, aut si testus loris subtentus sit, ad clauum ligneum huic infiixum, alligandum curabit obstetricans. Quorum desectu duae adstantes, parturientis femora divaricata tenebunt, manibus mulieris genubus

admotis. Admodum quoque conducit, ost

49쪽

q si sub vertebrarum lumborum et ossis sacri regione linteum triplex vel quadrupleX ponatur, Vtrinque prominenS, quo subdolorum accessu subleuetur foemina, et levamen illi eximium praebeatur. In sella omnia haec commoda iam adsunt; et obstetricantem nihil adliud agere oportet, nisi ut ipse genua Deminae fortuter sustineat, donec alibi opem serre coactus fuerit, tunc temporis duabus adstantibus id negotium reliquendum. Altera adstans caput parturientiS leuiter versus pectus premat, ibique firmiter teneat, ut struma praecaueatur quod quidem auxilium multo minus periculi habet, quam ligatura illa supra nominata; neque ulla inde molestia parturienti exsurgit, si cum urbanitate fit . Dum parturiens in situ isto decumbet, hortetur eam obstetricans, ne dolores irritos esse sinas, sed potius efficaciores reddat,

musculos abdominales contrahendo, valide sed lente spiritum ducendo, leniter vero eX- spirando, eosdem conatuS edendo, quibus aluum exonerare solet. Adest enim tempus, quo natura omnibus viribus intentis, exitum foetus molitur: sustentare molimina

ista, hoc opus, hic labor est. Adest inunc

tempus, quo prudentis cunctationis fructus capere possumus, nisi primo et secundo si diomeminam modo plane noxio ad nixus edendos exhortati sumus, et labore vano desatigauimus.

50쪽

Simulac velamenta rupta suerunt, obstetricans exploratione certior fieri studet, de capitis recto situ, et in OS Vteri ingressu. Si omnia ex voto cedere inuenit, tunc vel plane omni ulteriore exploratione abstineat, vel saltem rarissime id peragat, ne so eminae inde doloreS exoriantur, et VBgina muco suo, ad faciliorem capitis transitum maxime necessario, destituatur. Vbi autem

scire reseri, nilim doloreS reuera efficacessuit, necne, tunc exploratione opuS est, ante, sub , et post dolorem instituta. Quartum ni anc appropinquat liadium illud, quo, si unquam, auxilio opus habet parturiens nostro, Scilicet, sub validis istis

nixibus caput magis magiSque in cauitatem pelvis descendit. Tandem totum in vagina haeret, et nunc sub doloribus perinaeum tensum fit et extenuatur: sentitur caput perinaeo veluti obvolutum, haemisphaericum. Notandum, quod quanto VlteriuS processerit caput, eo magis deprimendus sit Iectulus siue sella, ita ut situs eius mox ante partum, sit decumbentis in dorsum. Tum pinguedine quadam, butyro r sente, oleo amygdalarum dulcium, vel etiam decocto Matuae, L. Altheae, Vaginam, labia , et praecipue perinaeum, inungat et oblinat obstetricans, ut partes inde fiant laxiores, et reddantur magis lubricae. Dein sub quouis dolore expansum Perinaeum firmiter vola dextrae suae sustineat, et vaemude premat superiora versiis.

SEARCH

MENU NAVIGATION